monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, VII.Quod Constans imperator partes foverit Athanasii. <<<     >>> IX.Quod remoto Paulo Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de Antiocheno concilio, et ordinatione Eusebii in Alexandriam, et post eum Gregorii, et de transformatione Nicaeni concilii.

Cassiodorus, 4, CAPUT VIII.De morte Alexandri Constantinopolitani pontificis, et de ordinatione apud orthodoxos Pauli, apud Arianos Macedonii.

1 Ea siquidem tempestate Constantinopolim altera, priore superior, turba ex huiusmodi causa processit. Alexander Constantinopolitanae praesul Ecclesiae, post decertationem cum Ario terminatam ex hac vita recessit, episcopatus tricesimo tertio, vitae anno nonagesimo et octavo [Anno Dom. 326], nullumque in suum constituit locum; sed mandavit ut unum ex duobus quos ipse nominaret eligerent.
2 Et siquidem vellent docibilem simul, et vitae optimae testimonio decoratum, Paulum a se presbyterum ordinatum, virum quidem aetate iuvenem, sed sapientia senem, episcopum sibimet ordinarent. Si vero ex habitu solummodo reverentiae eligere vellent, Macedonium facerent, tunc diaconum existentem, qui aetate senior videretur.
3 Ex hac causa maior contentio pro episcopi ordinatione surrexit, Ecclesiamque turbavit, cum populus utique in duas divisus esset partes, aliique defenderent Arianum dogma, alii vero Nicaeni decreta concilii. Igitur donec Alexander viveret, Homousiani pontifices potiores erant Arianorum, quia hi quotidie convicti minuebantur. Cum vero Alexander obiisset, contentio rursus ex utraque parte commota est.
4 Quapropter Homousiani Paulum ordinavere pontificem, Ariani vero Macedonium. Et in ecclesia quidem Irene cognomine quae est vicina iuxta basilicam Sophiam, Paulus est ordinatus, in quo potius Alexandri sententia prolata videbatur. [SOCRATES, lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 83.]
Cassiodorus HOME

bav823.120 bav824.91 bnf1603.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik