monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, PRIMUM.Quomodo per quemdam presbyterum dogma Arii pullulaverit. <<<     >>> III.De insidiis Arianorum adversus Athanasium.

Cassiodorus, 4, CAPUT II.Quomodo Athanasius favore Constantini minoris Alexandriam remeaverit, et eiusdem Constantini epistula.

1 Interea Athanasius ab occidentali parte in Alexandriam est reversus, quem etiam Constantinus vivens redire maluerat. Dicitur autem quia etiam testamento voluit hoc conscribere: sed quoniam ita defunctus est, eius maior filius Constantinus Hesperiarum partium princeps, hoc egit, litterasque huiusmodi ad populum destinavit Alexandrinum.
2 Constantinus Caesar populo Ecclesiae catholicae, Alexandriae constituto.
3 Neque vestram sacratissimam mentem arbitror ignorare, propterea Athanasium adorandae legis praedicatorem ad tempus in Gallias fuisse directum, quoniam ferocitas crudelium inimicorum eius in periculo sacri eius capitis imminebat: ne forsan per malignorum calliditatem aliquid incongruum sustineret. Ut ergo hoc evitaret, ab imminentibus sibi necessitatibus est ablatus.
4 Et ita me iubente habitare praeceptus est [ed., iussus est], ut in hac civitate in qua degebat, bona ei necessaria non deessent. Talis enim est eius venerabilis virtus, divinis freta olatiis, ut etiam molestias asperioris fortunae despiciat. Quapropter licet ad charissimam reverentiam vestram dominus noster beatae memoriae Constantinus pius, meus pater, eumdem episcopum in suum locum restituere proposuerat: tamen, quoniam humana sorte praeventus, antequam haec compleret vota requievit, consequens arbitratus sum voluntatem divae memoriae imperatoris implere.
5 Qui dum ad vos remeaverit, qualem a me venerationem habuerit agnoscetis. Non enim mirabile est si quid in eo gessimus quod laudetur. Meam namque animam imago desiderii vestri, et schema tanti viri ad hoc movit et invitavit. Divina providentia vos custodiat, fratres dilectissimi. [SOZOMEN., lib. III, cap. 2, p. 498.]
Cassiodorus HOME

bav823.117 bav824.89 bnf1603.59

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik