Cassiodorus, 4, CAPUT PRIMUM.Quomodo per quemdam presbyterum dogma Arii pullulaverit.
1 | Igitur sub imperio Constantini per Ecclesias talia provenerunt. Quo moriente, rursus ad querimoniam venit dogma Nicaeni concilii. Nam licet vivente Constantino non illud omnes susceperint, tamen aperte renuere non audebant. Quo moriente, plurimi ab eo se indubitanter abstinuere concilio. Erant enim isti, qui etiam primitus videbantur esse suspecti: praecipue vero Arii sectatores Eusebius et Theogonius, cuius dogma se firmare credebant, si reverti Athanasium prohiberent, et consectatori suo Aegyptiacae dioecesis iura contraderent. |
2 | Et illi quidem haec agebant, ministrante sibi presbytero per quem Constantini temporibus Arius ab exsilio fuerat revocatus. Erat enim is presbyter Constantio quoque gratus, eo quod paternum ei servaverat testamentum, ita ut usque ad principem palatiique potentes haberet accessum. Eusebius autem in aula regali videbatur ita perspicuus, ut suos consectatores faceret Augustos ac proceres. |
3 | Quamobrem de dogmate rursus privatim et publice disputationes crebro proferebantur, et simul iniuriae, inimicitiae et plurima quae ex talibus solent saepius evenire. [SOZOMEN., lib. III, cap. 1, p. 497.] |