monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, VIII.Quod venientes episcopi Ario faventes Athanasio detraxerint, ita ut in exsilium mitteretur <<<     >>> X.Quomodo Arius, dum studet ab Alexandro Constantinopoleos in communionem suscipi, exstinctus sit.

Cassiodorus, 3, CAPUT IX.Quomodo Marcellus Ancyranus depositus sit, et de Asterio sophista.

1 Igitur episcopi in Constantinopolitana urbe congregati, Marcellum Ancyrae Galatiae deposuerunt pro huiusmodi causa. Asterius quidam in Cappadocia exercens artem sophisticam, eam relinquens, Christianitatem se promittebat asciscere; tentavitque libros conscribere, qui feruntur hactenus, et per quos Arii dogma firmatum est.
2 Dicebat enim Christum sic esse Virtutem Dei, sicuti dictum est apud Moysen: Locustam et campas virtutem Dei; et his multa similia. Conveniebat autem is Asterius frequenter apud episcopos qui Arianam praecipue non evitabant sectam. Nam et ad concilia concurrebat, episcopatum in aliqua civitate quaerens. Sed sacerdotio quidem frustratus est, eo quod persecutionis tempore sacrificasse probaretur.
3 Cumque circumiret Syriae civitates, libros quos consuerat ostendebat. Haec agnoscens Marcellus, contra eum scribere volens, mensuram contrarietatis excessit. Purum namque hominem, sicut Samosatenus Paulus, praesumpsit dicere Dominum Christum. Haec agnoscentes qui tunc Hierosolymis convenerant, de Asterio quidem nullum habuere sermonem, quoniam neque erat in ordine sacerdotum; Marcellum vero tanquam sacerdotio functum rationem exigentes libri sui, eumque comperientes Samosateni dogmate maculatum, iusserunt ut a tali secta recederet.
4 Qui reprehensus, librum se promisit exurere. Cumque hoc studium fuisset [ed., Niv. et Frob., deferbuisset] lentatum, episcoporum collegium, evocante imperatore, venit ad regiam civitatem, praesentibusque Eusebio et qui cum eo erant episcopis, in urbe Constantinopolitana rursus studium de Marcello fiebat.
5 Et dum Marcellus, sicut promiserat, illicitam conscriptionem nollet incendere, eum de episcopatu deposuerunt. In cuius locum Basilium in Ancyram direxerunt. Sed hanc quidem conscriptionem Eusebius tribus destruxit libris, superstitionem eius valde redarguens. Postea vero Marcellus in Sardicensi concilio recepit episcopatum, dicens non intellectum suum librum, et propterea quasi Paulianum fuisse depositum. [SOCRATES, lib. I, cap. 24. Edit. Christ.]
Cassiodorus HOME

bav823.111 bav824.84 bnf1603.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik