Cassiodorus, 3, CAPUT VIII.Quod venientes episcopi Ario faventes Athanasio detraxerint, ita ut in exsilium mitteretur
1 | Hae siquidem litterae ad aestuationem perduxerunt eos qui fuerant in synodo congregati, quoniam plures quidem ad proprias redierant civitates. Qui vero circa Eusebium, et Theogonium, et Marin, Patrophilum, et Ursacium, et Valentem erant, ad Constantinopolitanam venientes urbem, nequaquam de calice fracto, aut altari subverso, aut Arsenio perempto, quod in synodo concinnaverant, quaestionem fieri permiserunt; sed aliam invenere detractionem, suggerentes imperatori, quoniam Athanasius interminaretur non se missurum ab Alexandria frumenta solemniter ad Constantinopolitanam urbem. |
2 | Et haec se audisse dicebant, Athanasio dicente ad Amantium, Anubionem, Arbathionem, et Petrum, episcopos. Multum itaque derogatio praevalet quando derogator creditur fide dignus. Hac subreptione ad furorem perductus imperator, Athanasium relegavit exsilio, et habitare eum praecepit in Galliis. Aiunt enim quidam hoc imperatorem propterea fecisse, ut unirentur Ecclesiae: quoniam Athanasius communicare Arianis evitabat. |
3 | Et ille quidem degebat in Treveri Galliarum. [SOCRATES, lib. I, cap. 23 Edit. Christ.] |
4 | Sed nemo miretur si tantus vir deceptus excessit, sacerdotibus falsa loquentibus; cum divinus quoque David propheta, non a pontifice, sed a servo Siba contra Miphiboseth mendacia loquente, deceptus sit. [THEODORETUS, lib. I, cap. 33, p. 66.] |