1 | Tunc igitur isti et damnati, et e civitatibus sunt expulsi. Et in Nicomedia quidem Amphion [ed., Appion] episcopus ordinatus est, in Nicaea autem Chrestus. Sed rursus consuetas machinationes exercentes, et imperatoris clementiam accessibilem suis fallaciis invenientes, restituti sunt, prioremque potentiam receperunt. Eusebius etenim, sicut iam dixi, etiam Constantinopolitanum tenuit tyranice praesulatum, et potiorem percepit praesumptionem, frequenter ad imperatorem veniens, et fiduciam ex crebra collocutione mercatus, contra veritatis propugnatores saevas contentiones instituit. |
2 | Et primum quidem cupere se Hierosolymorum loca professus est, et imperatorem, tanquam famosissimum visurus aedificationis opus, provida cogitatione captavit. Quapropter cum multo honore dimissus est, imperatore vehicula et alia ei distribuente solatia. Profectus igitur est cum eo et Theogonius Nicaenus, particeps malignorum consiliorum eius, sicuti iam diximus. [THEODORETUS, lib. I, cap. 20 et 21. Edit. Christ.] |