monumenta.ch > Cassiodorus > 22
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XXI.De conversione barbarorum. <<<     >>> XXIII.Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit.

Cassiodorus, 2, CAPUT XXII.Quod Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de litteris Constantini adversus eum.

1 Fautores igitur Arii nequissima non reliquere consilia. Huius enim causa in confessione fidei etiam manibus consenserunt, qui postea imitati sunt gesta luporum. Nam cum sanctissimus Alexander, qui suis orationibus Arium fuerat iaculatus, id est Byzantii pontifex, sic enim tunc vocabatur Constantinopolis, ad meliorem translatus fuisset vitam, Eusebius defensor impietatis, parvipendens regulas quas ante paululum cum aliis pontificibus ipse conscripserat, repente Nicomediam deserens Constantinopolitanam arripuit sedem, regulis e diverso clamitantibus, episcopos et presbyteros non licere ex alia civitate transire ad aliam.
2 Sed mirum non est ut qui sic insaniunt adversus Unigeniti deitatem, licenter etiam alias transgrediantur leges. Non enim tunc solummodo hanc novitatem fecit, sed etiam olim aliud simile perpetravit. Qui dum in Beryto esset episcopus, transilivit in Nicomediam, et ex ea denuo post concilium insania apertae impietatis exactus est, et cum eo Theogonius Nicaenus.
3 Quod imperator Constantinus litteris manifestum fecit. Ego vero huic operi finem epistulae inserere iudicavi. Scripsit enim haec Nicomediensibus: Quis est hic qui ita populum docuit innocentem? Eusebius utique tyrannicae crudelitatis excultor. Quod enim ubique tyranni noscatur esse cliens, ex multis rebus apparet.
4 Hoc namque veracium episcoporum testatur interitus, hoc etiam Christianorum crudelissima persecutio clamat aperte. Nihil enim de iniuriis mihi factis nunc aio, per quas quando maxime adversarum partium insidiae discurrebant, iste etiam oculos contra me habebat intentos. Cui hoc defuit solum, quod non et armatum ministerium tyranno licenter exhibuit.
5 Neque me quispiam putet ad horum probationem minus instructum. Iudicium namque manifestum est, quia presbyteros et diaconos sequentes Eusebium aperte constat a me deprehensos. Sed haec quidem transeo quae nunc non indignationis gratia, sed ad illorum confusionem a me prolata [ed., probata] noscuntur. Hoc solum formido, hoc cogito, quod vos ad communionem criminis vocari conspicio.
6 Propter Eusebii namque seductionem et subversionem, conscientiam percepistis a veritate separatam. Sed erit huius rei non tarda salubritas, si episcopum fidelem et integrum nunc sumentes, respiciatis ad Deum. Quod utique ad praesens in vobis est studium, et istud in vobis esse oportuerat; et dudum in vestro pendere iudicio, nisi praedictus Eusebius pessima consciorum suorum tuitione venisset huc [mss. et edit. V., hic], et ordinem rectitudinis impudentissime confudisset.
7 Sed quoniam de memorato Eusebio apud vestram charitatem nos breviter loqui decet, audite. Meminit vestra patientia factum in Nicaea civitate concilium: cui et ego ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricari, et prae cunctis arguere et removere hanc causam, quae principium quidem habuit per Arii Alexandrini superbiam, corroborata vero est per Eusebii pravum pestiferumque votum. Sed ipse Eusebius, o amabiles atque charissimi! cum quanta putatis discussione [ed., Niv. et Frob., discursione] (quippe conscientia sua victus), cum quanta confusione mendacio utique declarato degebat? Immittens quidem mihi diversos, qui pro eo deposcerent; petens vero a me quoddam solatium, ne tanto malo convictus, suo honore privaretur.
8 Testis est mihi Deus huius rei, qui et in me et in vobis benigno amore consistat. Nam etiam me ille devertit, et indecenter arripuit, quod vos quoque nostis. Tunc enim omnia gesta sunt sicut ipse desiderabat, quia omne malum in sua conscientia recondebat. Sed ut caetera perversitatis eius omittam, quid maxime cum Theogonio nequitiae suae participe egerit, audite, deposco. Alexandrinos quosdam a nostra fide recedentes huc [mss. et ed. V., hic] destinari praeceperam, quoniam horum ministerio mentis flammas urgebat. Sed isti benigni et optimi nimis episcopi, quos simul concilii veritas ad poenitentiam reservabat, non solum receperunt eos, et apud se reservaverunt, sed etiam malis eorum voluntatibus communicare decreverunt. Quapropter hoc circa istos ingratos decrevi peragere, ut abrepti procul deportarentur exsilio.
9 Nunc itaque vestrum est ad Deum illa fide respicere, qua semper et fieri convenit, et esse decet, et agere. Episcopos enim purificatos, et orthodoxos, atque clementes nos gaudemus habere. Si quis autem ad memoriam illorum pestilentium, aut ad laudem improvide praesumit forsitan excitari, repente in sua praesumptione ministri Dei, hoc est meo opere comprimetur.
10 Dominus vos custodiat, fratres charissimi. [THEODORETUS, lib. I, cap. 18 et 19, p. 49.]
Cassiodorus HOME

bav823.92 bav824.71 bnf1603.46

Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XXI.De conversione barbarorum. <<<     >>> XXIII.Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit.
monumenta.ch > Cassiodorus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik