Cassiodorus, 2, CAPUT XX.De templorum destructione.
1 | Cum itaque populi et civitates ad cultum Christianitatis accederent, et caeteri pro filiis et uxoribus metuentes ne quid mali paterentur si contradicerent, quieti vacarent, nudati solatio multitudinis templorum cultores et sacerdotes simulacra apud se reposita pretiosissima tradiderunt, et quae Iovis fulmina vocabantur; et per semetipsos haec educebant ex adytis et templorum latentibus locis: quaeque prius in visibilia apud eos erant, et solis sacerdotibus manifesta, facta sunt omnibus valde vilissima. |
2 | Aliae vero imagines et statuae ex pretiosissima confectae materia, igne crematae sunt, et pecuniae publice [F. leg. pubicae] sociatae. Quae vero ex aere mirabiliter facta videbantur, ad Constantinopolim sunt advecta ornatus causa [An. Dom. 335], et hactenus in publico collocata, et per plateas, et in circo, atque regalibus, id est Pythia divinatoris Apollinis, et musae Heliconides, et Delphici tripodes. |
3 | Spoliataque sunt ianuis templa, et alia laquearibus sunt nudata, alia vero neglecta ad sordes usque ruinamque perducta sunt. Tunc itaque perierunt et penitus sunt eversa, id est, in Aegea Ciliciae templum Aesculapii, et in Aphacis iuxta montem Libanum, et Adonim fluvium Veneris domus: utraque apud illos insignia; eo quod Aegeatae gloriarentur, quasi languentes corpore curarentur apud eos, daemone noctibus apparente atque curante. |
4 | In Aphacis autem, quod per invocationem quamdam certo die de summitate Libani montis ignis fulgens veluti sidus in proximum flumen velociter occumbebat, quod dicebant Venerem esse. [SOZOMEN., lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 5, p. 449.] |