Cassiodorus, 2, CAPUT XVII.Libellus poenitentiae ab Eusebio et Theogonio datus.
1 | Eusebius igitur et Theogonius poenitentiae libellum summis episcopis dirigentes, ab exsilio revocati sunt imperiali praecepto, et suas Ecclesias receperunt, expellentes eos qui in ipsorum locis fuerant ordinati, id est Eusebius Amphionem, Chrestum vero Theogonius. Cuius libelli exemplar hoc est. |
2 | Dudum quidem ante iudicium condemnati a reverentia vestra, patienter ferre quae decreta sunt a sancto concilio vestro debuimus. Sed quia nimis absurdum est contra nosmetipsos dare calumniatoribus de taciturnitate probationem, propterea referimus quoniam nos et in fide una cucurrimus, et sensum examinantes de consubstantialitatis sermone cuncti pacificati sumus: nequaquam sequentes haeresim, sed commemorantes [ms. Lyr., commorantes] ad cautelam Ecclesiarum quae nostrae subveniebant menti. |
3 | Et satisfacientes eis a quibus per nos suaderi debuerat, in fide subscripsimus. Anathematismo autem non subnotavimus, non tanquam fidem accusantes, sed velut non credentes talem esse eum qui fuerat accusatus, certi de eius ad nos directis epistulis, et inter nos disputationibus habitis. Si igitur satisfactum est sancto vestro concilio, non reluctantes, sed consentientes decretis vestris, etiam hac conscriptione satisfacimus vobis: non exsilium graviter ferentes, sed suspicionem abiicientes haereseos. |
4 | Si enim dignamini nunc in vultu vestro nos suscipere, habebitis in omnibus consonantes, et vestra sequentes pariter constituta: quando etiam eum qui in his accusatus est, placuit reverentiae vestrae clementiam promereri atque revocari. Absurdum namque est, si is qui putatur esse reus revocatur ad satisfaciendum in quibus ei derogabatur; ut nos contra nosmetipsos praebeamus per taciturnitatem increpationis iudicium. |
5 | Dignamini ergo, sicut vestrae convenit venerationi, et Deo amantissimum principem commonere, et preces tractare nostras, et velociter de nobis quae vobis conveniunt cogitare [ms. Lyr., disputare]. |
6 | Hic quidem libellus est reversionis Eusebii et Theogonii. Ex verbis autem eius coniicio quia isti quidem dictatae fidei subscripserunt, damnationi vero Arii consentire noluerunt. Ex quo et Arius ante istos revocatus agnoscitur. Sed licet hoc ita se habere videatur, tamen Alexandriam accedere prohibitus est. Hoc autem ostenditur ex eius cogitationibus, quas postea molitus invenitur, figmento suae poenitentiae, sicut opportune patefiet. [SOCRATES, lib. I, cap. 10. Edit. Christoph. Vales. cap. 14, p. 43.] |