Cassiodorus, 2, CAPUT XVI.Eiusdem epistula ad Eusebium Palaestinae de confectione sacrorum librorum, et de repurgatione dominici sepulcri.
1 | Victor Constantinus maximus, Pius, Eusebio |
2 | Ut in nostri nominis civitate cognovimus, Salvatoris Dei nostri prospiciente solatio, maxima hominum multitudo sanctissimae se dicavit Ecclesiae; ut hoc cremento valde proficiente, dignum esse videatur etiam ecclesias in ea plures aedificari. Quapropter, quod visum est nostrae voluntati, decuit nos tuae notum facere sapientiae, quatenus quinquaginta membranaceos codices bene confectos, et ad usum habiles, ab artificibus antiquariis, et perfecte artem scientibus scribi praecipias, divinarum quippe Scripturarum, quarum maxime confectionem et usum necessarium Ecclesiis esse nosti. |
3 | Directae sunt enim litterae a nostra tranquillitate ad provinciae iudicem, quatenus omnia confectioni eorum necessaria praebere curet. Ut enim citius codices conscripti conficiantur, erit opus diligentiae tuae. Nam et duo publica vehicula ad deferendos eos ex auctoritate rescripti nostri te percipere convenit. Sic enim et maxime bene conscripti usque ad nostrum perducentur aspectum, uno quippe tuae Ecclesiae hoc exsequente diacono; qui dum ad nos venerit, experietur nostrae munificentiam pietatis. Deus custodiat te, frater charissime. |
4 | Sufficiunt quidem haec ad coniiciendum, magis autem aperte noscendum, quemadmodum famosissimus imperator suum studium circa sacra constituerit. Attamen adiiciam quae etiam circa salutare sepulcrum gesserit. |
5 | Agnoscens enim quoniam elati, et circa culturam bacchantes idolorum, sepulcrum Domini sordibus operuerant: oblivioni tradere contendentes memoriam salutarem; et desuper templum aedificaverant luxuriosissimae daemonis, id est Veneris, ut illic virginum cantibus insultarent; praecepit destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum eiici, et procul a civitate dispergi; deinde sacrarium aedificari Deo maximum atque pulcherrimum, sicut designatur ex eius epistula ad Macarium ipsius civitatis episcopum destinata. |