Cassiodorus, 2, CAPUT XIII.Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.
1 | Ex hac igitur epistula synodi manifestum est quia non solum Arium et consortes eius anathematizaverunt, sed etiam verba sectae ipsius; et quia de Pascha concordantes, haeresiarcham Meletium susceperunt. Movet autem me fervor imperatoris, etiam ex alia re eius voluntatis habere memoriam, et quemadmodum pro concordia cogitabat. |
2 | Habens enim providentiam pacis Ecclesiarum, vocavit ad synodum et Acesium Novatianorum religionis episcopum. Postquam ergo scripta et subscripta est a concilio fidei definitio, requisivit imperator Acesium, si et ipse consentiret in fide et paschalis definitione festivitatis. At ille: Nihil, inquit, novi, o imperator, synodus definivit. |
3 | Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro denuo imperatore requirente: Cur ergo te a communione separas? ille ea quae sub Decio gesta sunt persecutionis tempore replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium: quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccatum quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant, communicatione sacramentorum fieri dignos; sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata remittere. |
4 | Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et, si potes, ascende solus in coelum. Haec nec Eusebius Pamphili, nec alii dixerunt. Ego vero audivi a viro nequaquam mentiente, qui et valde senex erat, et tanquam qui viderat ea quae fuerant in concilio gesta referebat. [SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 29.] |