monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XI.Epistula Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos. <<<     >>> XIII.Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.

Cassiodorus, 2, CAPUT XII.Epistula Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata.

1 Sanctae magnaeque Dei gratia Alexandrinae Ecclesiae et dilectissimis fratribus per Aegyptum, et Libyam, et Pentapolim constitutis, congregati et magnam sanctamque synodum Nicaeae celebrantes episcopi, in Domino salutem
2 Quoniam Dei gratia, et Deo amantissimi principis nostri Constantini, congregantis nos in urbe praedicta ex provinciis diversis et civitatibus, magna sanctaque synodus celebrata est, omnimodis necessario visum est ab hoc sacro sanctoque concilio etiam ad vos litteras destinare, ut noveritis quae quidem mota et examinata, quae vero placuerunt atque firmata sunt.
3 Ante omnia siquidem exquisita sunt impia et iniqua et sine Deo dogmata Arii, eique consentientium, sub praesentia Deo amantissimi imperatoris nostri Constantini, et omnium decreto complacuit anathematizari impiam eius sectam et iniquam, atque sine Deo verba, simul et nomina quibus utebatur, Filium Dei blasphemando, et dicendo: ex non exstantibus esse; et iterum, fuit aliquando quando non fuit.
4 Quomodo enim fuit, aut quomodo iterum non fuit? Et pro libero arbitrio malitiae atque virtutis capabilem Filium Dei esse dicentes, creaturam nominabant eum atque facturam. Haec igitur omnia fatua, et anilia, et blasphema anathematizavit sanctum et universale concilium, et nec usque ad auditum impiae sectae atque furoris huius, aut intellectum sensuum iniquorum accommodavit.
5 Ea quidem quae de illis gesta sunt, qualem terminum habuerint, omnia iam aut audistis, aut audietis: ne nos forte videamur viro obloqui, propter delictum suum improperia digna portanti. Tantum etenim valuit eius impietas, ut etiam Theonas Marmaricenus, et Secundus Ptolemaidis ea uterentur. Idem enim et illi damnati sunt. Sed quoniam ineffabilis gratia Dei illas quidem malas sectas, et blasphemias, et discordiam, et audaciam personarum, et divisionem, praedicta commonitione [ed., commotione] destruens liberavit Aegyptum; relinquebantur autem quae per petulantiam Meletii gesta sunt, et eorum qui ab eo sunt ordinati, etiam ex hac parte quae placuerint synodo, vobis insinuamus, charissimi fratres. Placuit ergo Meletium quidem clementi concilio (dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur) manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate videri, purumque nomen tantummodo possidere.
6 Eos autem qui ab ipso sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum; et ut his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum praeferre, aut omnino aliquid agere praeter voluntatem Ecclesiae catholicae praesulis Alexandri.
7 Gratia namque Dei et orationibus vestris in nullo schismate repertos; sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni; et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solum modo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriae civitatis episcopo.
8 Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus. In persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt, propter priorem indisciplinationem eius, et propter procacitatem eius, ac petulantiae voluntatem: ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Haec sunt praecipua et competentia Aegypto et sanctissimae Alexandrinorum Ecclesiae.
9 Si quid autem aliud ordinatum est aut dogmatizatum, praesente domino atque charissimo comministro et fratre nostro Alexandro, ipse praesens vobis subtilius poterit aperire, tanquam auctor gestorum et communicator existens. Evangelizamus autem vobis et de consonantia sanctissimi Paschae, quia vestris orationibus est correctum etiam hoc opus, ita ut omnes Orientales fratres, qui cum Iudaeis primitus celebrabant, consone cum Romanis, et vobiscum, et cum omnibus ab initio Pascha custodientibus, ex hoc tempore debeant custodire.
10 Exsultantes itaque in his quae gesta sunt, et in communi pace atque concordia, et in eo quod omnis radicitus haeresis avulsa est; cum maiori honore et ampliori charitate suscipite comministrum nostrum, pontificem vestrum Alexandrum, qui nos praesentia sua laetificavit, tantumque laborem pro pace vestra etiam in hac aetate sustinuit.
11 Orate simul et pro nobis omnibus, ut quae bene placuerunt, firma permaneant per Dominum nostrum Iesum Christum, secundum bonam voluntatem facta, sicuti credimus, Dei Patris in Spiritu sancto, cui est gloria in saecula. Amen. TRINITAS CONSUBSTANTIALIS AETERNA DEUS EST.
12 [THEODORETUS, lib. I, c. 9. Edit. Christ. Vales. c. 6, p. 30.] [SOCRATES, lib. I, cap. 6, Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 27.]
Cassiodorus HOME

bav823.80 bav824.62 bnf1603.40

Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XI.Epistula Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos. <<<     >>> XIII.Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.
monumenta.ch > Cassiodorus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik