monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, X.Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt. <<<     >>> XII.Epistula Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata.

Cassiodorus, 2, CAPUT XI.Epistula Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos.

1 Arbitramur et vos, dilectissimi, etiam aliunde didicisse, fama consueta praecurrere perfectum de his quae gesta sunt sermonem. Sed ne ex huiusmodi auditu veritas vobis aliter nuntietur, necessario direximus vobis primum quidem scripturam a nobis de fide propositam. Nam et Dominus noster ad praedicandum discipulos suos mittens, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. De quibus et affirmamus ita se habere et ita sapere; sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide: anathematizantes omnem sine Deo haeresim.
2 Haec omnia ex corde sapuisse et anima, ex quo novimus nosmetipsos, et nunc sapere et dicere coram omnipotente Deo et Domino nostro Iesu Christo cum veritate testamur: ostensuri probationibus, et satisfacturi vobis, quia et praeteritis temporibus ita credidimus et praedicavimus. Hac a nobis exposita fide, nulli relictus est resistendi locus. Sed et ipse primus Deo amabilis imperator noster rectissime eam habere testatus est, et sic etiam se professus est sapere; et in hac omnes consentire et subscribere, et in his dogmatibus concordare praecepit, uno solummodo inscripto et inserto consubstantialitatis verbo.
3 Quod etiam ipse interpretabatur, dicens: quia non secundum corporeas passiones consubstantiale dicitur, neque secundum divisionem, neque secundum quamdam decisionem ex Patre subsistere. Non enim posse naturam sine materia intelligibilem incorporeamque corporali aliqua subsistere passione, sed sacris quibusdam ineffabilibusque rationibus magis intelligendam.
4 Et sapientissimus quidem atque piissimus imperator ita philosophabatur. Fidei ergo explanatione dictata, quemadmodum ab eis dictum sit, ex substantia Patris, et Patri consubstantialem, non est sine examinatione derelictum. Consultationes enim et responsiones deinde movebantur, et mens perscrutabatur dictorum sensum. Et hoc ergo quod aiebant de substantia, constabat apud eos significativum quidem esse ex Patre, non tamen tanquam partem esse Patris.
5 Propterea nobis quoque videbatur bene se habere, ut mente consentiremus piae doctrinae dictanti ex Patre Filium esse, non tamen partem eius esse substantiae. Quapropter et nos mente consensimus, neque vocem consubstantialitatis refutantes, posita prae oculis nostris pacis intentione, et ab intellectu rectissimo non cadentes.
6 Secundum hoc etiam natum, et non factum suscepimus: quoniam, factum, commune esse dicebant opus reliquarum creaturarum factarum per Filium, quarum nihil simile habere Filium confitemur et praedicamus. Unde non eum esse facturam dicimus, quod congruit iis quae per eum facta noscuntur, sed superius quam facturae, totius esse substantiae, quam ex Patre natam divina docere videntur eloquia; modo quippe generationis inenarrabili et incogitabili existente universae naturae factore [ed., Niv. et Frob., factae]. Sic autem et consubstantialem esse Patri Filium ratio examinata cognoscit, non secundum corporum modum, neque mortalibus animantibus proximum.
7 Nam neque per divisionem substantiae, neque defectionem [ed., perfectionem] aut mutationem paternae substantiae vel virtutis. His enim omnibus ingenita natura Patris extranea est. Sed praedicandum est esse consubstantialem Patri Filium, eo quod nullam aequalitatem ad creaturas factas Dei Filius habeat; sed soli Patri genitori per omnem modum sit similis, et non sit ex alia qualibet substantia vel essentia, sed ex Patris.
8 Quod etiam ipsum hoc modo interpretatum bene se habere visum est ad consentiendum: quoniam et priscorum episcopos aliquos, et conscriptores eloquentes et nobiles agnovimus in Patris et Filii theologia, id est divina ratiocinatione, nomine consubstantialitatis esse usos. Haec itaque de exposita fide sint dicta, in qua universi consensimus, non sine animadversione, sed secundum sensus expositos coram ipso Deo amabili examinante imperatore, et praedictis rationibus concordantes, anathematismum post fidem in eis prolatum sine tristitia esse credidimus, eo quod non scriptis uti vocibus prohiberent.
9 Unde pene omnis facta est confusio et indisciplinatio cunctis Ecclesiis. Nulla siquidem scriptura divinitus inspirata dicente, ex non exstantibus; aut, fuit aliquando quando non fuit, et reliquis quae proferebant, irrationabile nobis visum est haec dicere vel docere: quoniam neque priori tempore huiusmodi consuevimus uti sermonibus.
10 Haec vobis necessario scripsimus, dilectissimi, iudicium nostrae examinationis et consensum vobis innotescentes. Et quia rationabiliter tunc quidem nos scripta quaedam modis aliis offendebant; postea vero indubitate ea quae erant sine contristatione suscepimus. Quapropter magnanimiter nobis sensum verborum discutientibus, placuit concordare in his quae a nobis ipsis in fidei expositione confessa sunt.
11 Haec itaque Eusebius Pamphili in Caesaream Palaestinae litteris explanavit: Alexandrinae vero Ecclesiae, et Aegyptiacae, et Libyae, et Pentapoleos, et quae vicinae sunt, haec scripsit communi decreto concilium. [SOCRATES lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.]
Cassiodorus HOME

bav823.78 bav824.60 bnf1603.39

Cassiodorus, Historia Eccl., 2, X.Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt. <<<     >>> XII.Epistula Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata.
monumenta.ch > Cassiodorus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik