1 | Eusebius igitur et Theogonius post modicum tempus exsilii, libellum poenitentiae porrigentes, in fide consubstantialitatis consenserunt, quod declarabimus procedentes. Tunc autem in synodo Eusebius cognomine Pamphili Caesareae Palaestinae sortitus episcopatum, paululum animadvertens atque considerans, utrum oporteret suscipi terminum fidei, una cum aliis omnibus, hoc est cum universa multitudine consensit atque subscripsit, nec non et populo sub sua dioecesi constituto scripsit terminum fidei, et ubique destinavit sermonem: subtiliter consubstantialitatis nomen interpretatus; ut nequaquam penitus suspicionem adversam de eo quilibet habere potuerit. Sunt autem quae ab ipso Eusebio conscripta sunt huiusmodi verba. [SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.] |