monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, VII.Relatio Athanasii ad Afros. <<<     >>> IX.De fide Nicaeni concilii.

Cassiodorus, 2, CAPUT VIII.De Sabino Macedonianorum episcopo.

1 Sabino itaque non credamus, qui eos idiotas vocavit et imperitos. Sabinus enim Heracleae Thracensis Macedonianorum episcopus, habita congestione eorum quae per diversa concilia sacerdotum ex scripto prolata sunt, eis qui Nicaeam convenerunt, velut idiotis et simplicibus derogavit: non sentiens quoniam et ipsi Eusebio cum multa probatione confitenti fidem, velut idiotae, noscitur derogare. Et aliqua quidem volens praeteriit, aliqua vero mitigavit; cuncta tamen secundum propriam sumpsit intentionem.
2 Et laudat quidem tanquam fide dignum testem Eusebium Pamphili; laudat simul et principem, tanquam ea quae sunt Christianorum dogmatizantem. Culpat autem expositam in Nicaea fidem, tanquam ab idiotis et nihil scientibus traditam; et quem velut sapientem et sine mendacio testem vocare consuevit, eius voces sponte contemnit. Ait enim Eusebius: Quia ex viris Dei Nicaeam convenientibus, alii quidem sapientiae sermone micuerunt, alii continentia vitae laudati sunt; et quoniam imperator praesens omnes ad unitatem suam concordes et consectatores esse perstruxit.
3 Sic ergo contraria dicta Sabini, nec non Eusebii, atque consortum eorum sibimet agnoscuntur. Et si quidem alicubi opus fuerit, de Sabino memorabimus. Concordia ergo fidei a magno in Nicaea prolata concilio, ab Eusebio clara voce laudata, haec est. [SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.]
Cassiodorus HOME

bav823.76 bav824.59 bnf1603.38