monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, VI.Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio. <<<     >>> VIII.De Sabino Macedonianorum episcopo.

Cassiodorus, 2, CAPUT VII.Relatio Athanasii ad Afros.

1 Huius autem concertator, et veritatis propugnaculi turris Athanasius, successor Alexandri famosissimi praesulis, quando scripsit ad Afros, etiam haec adiecit: Convenientes enim episcopi studuerunt verba quidem impietatis ab Arianis inventa perimere, hoc est, ex non existentibus, et quod dicebant, creaturam et facturam Filium; et, fuit aliquando quando non fuit; et, quia mutabilis est naturae.
2 Scripturarum vero manifestas posuere dictiones: quia ex Deo Filius naturaliter unigenitus est, Verbum, Virtus, Sapientia sola Patris, Deus verus, sicut Ioannes ait; et sicut scripsit Paulus, splendorem gloriae, et figuram substantiae [Hebr. I, 13], docens esse Filium Patris. Qui vero circa Eusebium erant, propria tracti vesania loquebantur alterutris, et dicebant: Consentiamus, nam et nos ex Deo sumus.
3 Unus enim Deus, ex quo omnia: et, Vetera transierunt: ecce omnia nova ex Deo sunt facta [II Cor. V, 17]. Cogitabant autem et illud quod in Pastore conscriptum est: Primum omnium crede, quia unus est Deus, qui creavit universa atque perfecit, et constituit ex non exstante, ut sint. Porro alii episcopi malitiam videntes illorum, et pessimam impietatis artem, apertius et, ut ita dicatur, manifestius dixerunt ex Deo, id est, conscripserunt ex substantia Patris esse Filium; ut creaturae quidem, eo quod non habeant a semetipsis ut sint, sed habeant principium existendi, dicantur a Deo; Filius autem solus proprius ex substantia credatur Patris.
4 Hoc enim Unigeniti proprium est et veri Verbi Patris. Haec itaque fuit occasio ut ex substantia diceretur Patris. Rursus autem requirentibus episcopis paucos eorum qui Ariani esse putabantur, si dicerent Filium non esse creaturam, sed virtutem et sapientiam solam Patris, et imaginem sempiternam, et indissimilem per omnia Patri, ac Deum verum: capti sunt qui circa Eusebium innuentes alterutris, quia et haec veniunt etiam ad nos; nam et nos, inquiunt, imago et gloria dicimur Dei.
5 De nobis enim et dicitur, et dictum est: Semper enim nos qui vivimus, et virtutes multae sunt; et egressa quidem est omnis virtus Dei ex terra Aegypti: campa quoque et locusta dicitur virtus magna; et rursus: Dominus virtutum nobiscum [Psal. XLV, 8]. Sed etiam proprie nos Dei sumus.
6 Habemus hoc non simpliciter, quando et fratres vocavit nos. Si autem et verum Deum dicunt Filium, non nos contristat. Factus enim verus est. Haec est Arianorum corrupta mens. Sed etiam ipsi episcopi videntes eorum dolum, collegerunt ex Scripturis splendorem, fontem, et fluvium, et figuram ad substantiam pertinere. Et illud: In lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]; et: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Et clarius iam ac breviter conscripserunt consubstantialem Patri Filium.
7 Omnia namque praedicta hanc significationem habent. Murmuratio siquidem eorum, quasi verba haec non fuissent ex Scripturarum auctoritate prolata, per eos quoque inanis esse convincitur. Ex non scripto namque ipsi impie proferentes, quippe quod nusquam penitus invenitur, ex non exstantibus; et, fuit aliquando quando non fuit, alios culpant: propterea ex non scriptis sermonibus, pie tamen intellectis damnati sunt.
8 Ipsi namque veluti de stercore reperientes [ed., Niv. et Frob., repentes], haec vere de terra locuti sunt. Verum episcopi non sibimet adinvenientes verba, sed habentes haec a Patribus, testimonia conscripserunt. Veteres enim sacerdotes ante eos pene centum triginta magnae Romae civitatisque nostrae accusaverunt omnes qui dicunt facturam aut creaturam esse Filium, et non consubstantialem Patri. Et hoc sciebat Eusebius Caesariensis episcopus, qui primum defendebat Arianorum sectam, novissime vero subscripsit Nicaeno concilio.
9 Scripsit autem et civibus suis, confirmans, quia et antiquorum aliquos doctos et illustres episcopos et conscriptores agnovisset nomine consubstantialitatis usos in Patris et Filii deitate. Isti ergo concilium metuentes, expositae fidei consenserunt, secundum prophetae increpationem, dicentis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Theonas autem et Secundus nolentes acquiescere, condemnati sunt.
10 Postea vero in concilium venientes, viginti conscripserunt de conversatione ecclesiastica sanctiones. [THEODORETUS, lib. I, cap. 8, p. 27.]
Cassiodorus HOME

bav823.74 bav824.57 bnf1603.37

Cassiodorus, Historia Eccl., 2, VI.Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio. <<<     >>> VIII.De Sabino Macedonianorum episcopo.
monumenta.ch > Cassiodorus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik