monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, V.De prima sessione episcoporum in Nicaeno palatio, et de abdicatione Arii. <<<     >>> VII.Relatio Athanasii ad Afros.

Cassiodorus, 2, CAPUT VI.Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio.

1 Eustathius itaque Antiochenus episcopus, cuius primitus memini, haec de eis retulit, docens quae facta sunt, eorumque redarguens blasphemias, ubi illud etiam proverbiale interpretatur eloquium: Dominus creavit me initio [ed., principium] viarum suarum in opera sua [Prov. VIII, 22]. Pergo itaque iam hinc, et ad ea quae gesta sunt.
2 Cum igitur propter haec synodus maxima in Nicaeam venisset urbem, et quaereretur fidei modus, aperta quidem impudentia Eusebius scripturam protulit blasphemiae, quae coram omnibus lecta, repente cladem importabilem causa divisionis audientibus irrogavit: confusionem tamen incurabilem suo providit auctori. Cumque officina capta fuisset, indubitanter Eusebii, disrupta iniquitatis scriptura in conspectu omnium, quidam ex tractatu nomen exponentes pacis compescuerunt, omnes iustam querimoniam facientes.
3 Ariani autem metuentes ne congregato ibidem tanto concilio pellerentur, exsilientes anathematizaverunt interdictum Arii dogma, concorditer subscribentes litteris, suaque manu consentientes, et similiter se, sicut omnis synodus, sapere profitentes. Cumque praesulibus, ut ita dicam, mala calliditatis arte praevaluissent, qui magis debuerant agere poenitentiam, tunc quidem latenter, postea vero clare damnatas coeperunt allegare sententias: saepe ponentes insidias eis a quibus videbantur esse convicti, volentesque zizaniorum germina radicare.
4 Et tunc timentes declinantesque tanti concilii cognitores, occulte postea pietatis praedicatores debellare tentabant. Sed non credimus homines sine Deo posse praevalere contra sacram adorandamque legem evangelicamque doctrinam. Nam licet admodum roborentur, rursus fortiter et magnifice devincuntur, secundum propheticam gloriosi vocem Isaiae. Haec itaque magnus Eustathius. [THEODORETUS, lib. I, cap. 8. Edit. Christoph. et Vales. cap. 7, p. 26.]
Cassiodorus HOME

bav823.73 bav824.57 bnf1603.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik