Cassiodorus, 2, CAPUT IV.Quomodo in conflictu Alexander Constantinopoleos episcopus fecit philosophum obmutescere paganorum.
1 | Dicitur autem proximum huic miraculo quiddam gestum per Alexandrum Constantinopolitanae civitatis episcopum. Cum enim venisset imperator Constantinus Byzantium, adeuntes eum quidam philosophi querebantur quasi non Deum coleret ut deceret, et circa sacra novitates exerceret, novam in republica introducendo culturam, praeter quae eius maioribus visa sunt, et Graecorum Romanorumque principibus, quos habuerunt transacta saecula, placuerunt; volebantque cum Alexandro episcopo disputare de dogmate. Ille vero huiusmodi exercitatione verborum inexpertus erat, de vitae qualitate confidens. |
2 | Fuit enim vir magnus, et conversatione mirandus. Cumque certamen imperatore praecipiente suscepisset, convenissentque philosophi, omnibus loqui volentibus, ut unum ex se quem vellent eligerent, postulavit sanctae memoriae pater noster Alexander: caeteros vero, quicunque essent, silentium tenere; praecepitque ut tantummodo his quae ab utroque dicerentur, intenderent. |
3 | Suscipiente siquidem uno eorum disputationis universae negotium, ad philosophum sanctus Alexander: In nomine, inquit, Iesu Christi impero tibi imprimis ne loquaris. Et una cum eius sermone opus impletum est. Repente namque ille homo, ut sermonem audivit, obligato ore conticuit. Putasne iustum fuit considerare utrum maius hoc miraculum videretur, ut homo, et quidem philosophus, sic facile officium locutionis amitteret, an certe ut lapis violentia verbi manu divideretur, quod quidam aiunt Iulianum fecisse Chaldaeum? |
4 | Et haec quidem sic acta sunt ut referuntur. [SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 432.] |