Cassiodorus, 1, CAPUT XX.Quia tam pro Ariana quaestione quam pro Paschae definienda festivitate in Nicaea fecit Constantinus celebrare concilium.
1 | Alexandro siquidem et Ario, nunc culpando, nunc admonendo, haec scripsisse dignoscitur. Graviter autem ferebat, audiens aliquos contra omnium statutum agere Paschae festivitatem. Tunc etenim in urbibus Orientis discordantes quidam ob hoc, alterutra quidem societate divisi non erant, Iudaico tamen more festivitatem dominicam celebrabant, et, ut assolet, splendorem collectae tali discretione foedabant. |
2 | Propter utraque igitur quietam esse Ecclesiam festinabat princeps; seque putans hoc malum posse praeoccupare antequam ad plurimos perveniret, misit virum circa se fide et vita simul insignem, et confessionibus priorum temporum dogmate comprobatum, qui compacaret [ms. Lyr., compellaret] Aegyptios propter dogma tumultuantes, et Orientales propter Pascha discordes. |
3 | Fuit autem Osius, Cordubae civitatis episcopus. Cumque praeter spem causa procederet, et haeresis potius quam pax sperata valuisset, nihil impetrans remeavit qui fuerat pro pace directus Ecclesiarum. Tunc illud famosissimum in Nicaea concilium fervor principis excitavit: publicis asinis, atque mulis, et curracibus equis episcopos, et qui cum eis erant, ad synodum venire praecipiens. [SOZOMEN., lib. I, cap. 15; edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 429.] |