monumenta.ch > Cassiodorus > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XVIII.De Meletianis, et quomodo sint ab Ecclesia segregati, et quia nolente Alexandro Arium suscipere, per diversa loca Ariani concilia celebrabant. <<<     >>> XX.Quia tam pro Ariana quaestione quam pro Paschae definienda festivitate in Nicaea fecit Constantinus celebrare concilium.

Cassiodorus, 1, CAPUT XIX.Epistula Constantini principis ad Alexandrum pontificem Alexandrinum, et ad Arium, per quam hortatus est ut reverterentur ad pacem.

1 Victor Constantinus Maximus, Pius, Alexandro et Ario.
2 Didici tunc natam praesentis quaestionis originem, quando tu, o Alexander, a presbyteris requirebas quid unusquisque eorum de quodam loco [ms. Lyr., verbo] in lege conscripto, magis autem pro vanae cuiusdam quaestionis parte sentiret. Tuque, o Ari, quod neque principio cogitari debuerat, cogitatum taciturnitati tradi potius competebat, illud improvide protinus obiecisti, unde, discordia inter vos emergente, mysteria contemnuntur.
3 Sanctus vero populus in utraque divisus est, communis corporis congruentia separatur. Ergo uterque vestrum ex aequo voluntatem praebens, in quo vos confamulus vester iuste monet obediat. Hoc itaque neque requirere dignum est, neque de talibus respondere quaerentibus. Huiusmodi enim quaestiones, quae non cuiusquam legis necessitate proponuntur, inutilis vacationis tempus exquirunt. Et licet causa cuiuspiam naturalis exercitii fiant, tamen debemus eas intra sensum claudere, et non prompte in publica conciliabula deportare, nec omnium auribus inconsulte committere.
4 Quantus enim est unusquisque hominum, ut possit ita magnarum rerum et valde difficilium virtutem aut ad perfectum inspicere, aut interpretari digne? Aut si quis hoc facere, difficile tamen, possit, quantae parti populi suadebit? Aut quis tantarum quaestionum subtilitates extra lapsus sui periculum sustinebit? Ergo fugienda sunt in talibus multiloquia, ne forte dum infirmitate nostrae naturae minime quod proponitur explicatur, mente discentium auditorum pro tardiori intellectu ad perfectam quaestionis perceptionem pervenire non valente, ad necessitatem blasphemiae, aut schismatis populus abducatur.
5 Quapropter et interrogationes incautae, et responsiones improvidae aequam alterutris veniam tribuant ex utroque. Non enim pro summo legis mandato apud vos occasio certaminis inflammata est, neque nova quaedam pro Dei religione haeresis introducta; sed unam eamdemque rationem habetis, sicut etiam unum communionis signum.
6 Vobis enim inter alterutros pro parvulis et valde modicis contendentibus causis, tantum Dei populum, quem vestris orationibus et prudentia convenit gubernari, discordare nec decet, nec omnino fas esse credibile est. Ut autem parvo quodam exemplo sapientiam vestram commoneam, nostis etiam ipsos philosophos quia in uno quidem dogmate cuncti consentiunt; cum vero in quadam sententiae parte discordant, licet disciplinae virtute separentur, tamen ad invicem corporis unitate conspirant.
7 Cum haec ita sint, quanto potius iustum est vos, magni Dei ministros, in voluntate religionis alterutris esse concordes? Consideremus itaque ratione maiori, et ampliori intelligentia cogitemus, si recte se habeat propter parva et vana sermonum certamina fratres fratribus resultare, et honorem concilii per vos impia contentione discerpere, dum ad invicem pro sic parvis et nequaquam necessariis litigatis.
8 Vulgaria sunt haec et infantum fatuitatibus magis accommodanda, quam sacrorum virorum et prudentium intelligentiae consona. Recedamus ergo volentes a tentationibus diabolicis. Magnus Deus noster Salvator universorum commune omnibus lumen effulsit, cuius providentia hoc meum, ministri Dei, studium ad perfectionem venire permittite; ut vos illius populum mea allocutione, et ministerio, et monitionis instantia, ad synodalem possim revocare communionem: quia, sicut dixi, una quaedam in vobis est fides, et unus secundum vos haereseos intellectus, legisque praeceptum suis partibus in unius voluntatis propositum tendit.
9 Hoc ergo quod vobis inter alia contentionem excitavit, quoniam non attinet ad totius legis virtutem, separationem quamdam et seditionem inter vos non debet efficere. Dico autem haec non tanquam cogens vos omnibus modis huic satis optimae et qualiscunque sit, consentire quaestioni; potest enim et honor concilii a vobis integer custodiri, et una atque eadem omnibus communio conservari, licet aliqua in vobis particulariter ad invicem pro parvo quodam contentio generetur: quoniam non omnes in omnibus idem volumus, neque una in nobis natura versatur, aut voluntas una cognoscitur.
10 De divina siquidem providentia una quaedam in vobis sit fides, una prudentia, unus in Deo consensus. Quae vero pro his frivolis quaestionibus inter alterutros disputata sunt, licet non in unam sententiam colligantur, manere tamen intra sensum debent, mentis ineffabilitate servata. Communis autem charitatis praecipuum sacramentum, et veritatis fides, et honor circa Deum atque religionem legis apud vos inconcusse permaneat. Revertimini ergo ad alterutras amicitias atque gratiam; reddite universo populo vestros amplexus; vosque ipsos, velut proprias animas expiantes [ms. Lyr., atque vos ipsos vestris amicis expiantes], alterutros rursus agnoscite.
11 Suaviores enim crebro sunt amicitiae post inimicitiarum causas ad concordiam restitutae. Reddite ergo mihi tranquillos dies noctesque securas, ut quaedam iucunditas puri luminis et vitae iam quietae apud me laetitia conservetur; alioquin fuerit necessitas ingemendi, et semper lacrymis ingravari, et nequam saeculum libenter ferre vivendi. Dei namque populos, id est confamulos meos, sic iniuste et noxia vestri contentione divisos, congregari iam tempus est.
12 Ut autem huiusmodi tristitiae meae magnitudinem sentiatis, audite. Dudum veniens ad Nicomediensium civitatem, repente ad Orientem pergere festinabam. Cumque ad vos tenderem, et plurima iam parte vobiscum essem, huius rei nuntio sum retentus: ne oculis videre compellerer quae impossibile iudicabam ad sensum aurium posse pervenire. Quapropter aperite iam mihi per vestram concordiam Orientis vias, quas contentione clausistis alterutra; velociterque mihi concedite, vosque ipsos et alios universos populos videre laetos, et pro communi omnium concordia ac libertate debitam gratiarum actionem favorabilibus eloquiis Deo persolvere. [SOCRATES, lib. I, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 15.]
Cassiodorus HOME

bav823.60 bav824.48 bnf1603.30

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XVIII.De Meletianis, et quomodo sint ab Ecclesia segregati, et quia nolente Alexandro Arium suscipere, per diversa loca Ariani concilia celebrabant. <<<     >>> XX.Quia tam pro Ariana quaestione quam pro Paschae definienda festivitate in Nicaea fecit Constantinus celebrare concilium.
monumenta.ch > Cassiodorus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik