Cassiodorus, 1, CAPUT XVIII.De Meletianis, et quomodo sint ab Ecclesia segregati, et quia nolente Alexandro Arium suscipere, per diversa loca Ariani concilia celebrabant.
1 | Miscebantur igitur Arianis Meletiani (An Dom. 315), qui dudum fuerant ab Ecclesia segregati. Qui vero sint isti dicendum est. Sub Petro Alexandrinae civitatis episcopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, Meletius quidam episcopus unius civitatis Aegyptiorum depositus est, et propter multas alias causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. |
2 | Ergo damnatus multos habuit sequaces, et haeresiarches factus est eorum qui hactenus ab eo in Aegypto Meletiani vocantur: nullam iustitiae satisfactionem habens, cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem iniustitiam se passum, et obloquebatur saepius, derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione, percepta martyrii palma, defunctus est. |
3 | Iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum; et rursum in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter haec igitur supervenit quaestio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. Quibuscunque enim prava videbatur Arii secta, suscipiebant semper Alexandri [ed., super Ario] sententiam, tanquam iustum contra consentaneos Arii eius videretur esse decretum. |
4 | Scribebant autem et qui circa Eusebium Nicomediae erant, et alii quibus Arii opinio complacebat, quatenus solveretur quidem praemissa damnatio, et in Ecclesiam damnati reducerentur, quasi nihil mali profiterentur. Sic itaque diversis epistulis ad Alexandrinum episcopum destinatis, fecerunt harum epistularum collectiones, Arius quidem earum quae pro se erant, Alexander autem contra Arium. |
5 | Et hinc occasio contentionis oborta est haeresibus quae nunc ubique circumvolant, hoc est, Arianorum, Eunomianorum, et quicunque nomen habent a Macedonio. Singuli namque horum ipsis epistulis testibus usi sunt in defensionem haeresis suae. [SOCRATES, lib. I, cap. 3; edit. Christ. et Vales. cap. 6, p. 14.] |
6 | Cum vero saepe supplicantes Alexandro qui circa Eusebium erant, non inclinassent eum, tanquam iniuriam passi malignabantur, et acriores ad roborandum Arii dogma sunt facti; conciliumque in Bithynia colligentes, scripserunt episcopis universis, ut tanquam recte credentibus communicarent Arianis, et agerent ut Alexander quoque communicaret eis. Dumque eorum studium defecisset, Alexandro non consentiente, legatione fungitur Arius apud Paulinum episcopum Tyri, et Eusebium Pamphili pontificem Caesareae Palaestinae, et Patrophilum Scythopoleos: petens una cum suis ut iuberetur cum populo qui cum eo erat solemnia sacramenta Ecclesiae celebrare, tanquam ipse prius presbyterorum habuisset officium; esse dicens consuetudinem in Alexandria, sicut etiam nunc, ut uno existente super omnes episcopo, presbyteri seorsum ecclesias obtinerent, et populus in eis collectas solemniter celebraret. |
7 | Tunc illi una cum aliis episcopis in Palaestina congregati, tale decretum super petitione Arii protulerunt, iubentes eos collectas exercere sicuti prius; esse tamen subditos Alexandro pontifici, et deprecari semper ut eius pace et communione fruerentur. Cumque etiam in Aegypto multis conciliis celebratis, haeresis pullularet, ita ut usque ad regalia perveniret, non mediocriter Constantinus imperator affligebatur, eo quod religione nuper inchoante crescere, multos a Christianitate dogmatum discordia revocaret [ms. Lyr., a Christianitatis dogmate discordare videret]. Et propterea culpabat Arium et Alexandrum, eisque scribens arguebat, quia cum latere potuisset haec quaestio, eam deduxissent ad medium, et vehementi studio contentionis movissent quae nec quaerenda erant, nec ab initio cogitanda, aut cogitata potius taciturnitati iure tradenda, cum utique ab alterutris non seiungi potuissent, licet ex aliqua parte dogmatis dissonarent. |
8 | Alexandro siquidem et Ario, aliquando culpans, aliquando suadens, talia scripsit, quarum litterarum partem hic poni non est incongruum. Tota enim epistula in libris Eusebii posita est in Vita Constantini. [SOZOMEN., lib. I, cap. 14, edit. Christoph. et Vales. cap. 15, p. 427.] |