Cassiodorus, 1, CAPUT XIV.Eiusdem ad Alexandrum episcopum Constantinopoleos.
1 | Charissimo fratri et unanimi Alexandro, Alexander in Domino salutem. |
2 | Appetitus potentiae hominum pessimorum, avaritiaeque propositus, veritati, quae creditur esse praecipua, solet insidiari, per varias scilicet occasiones resistentes ecclesiasticae pietati. Impulsi namque malevoli, diabolo in eis operante, ad propositam sibi libidinem, et ab omni reverentia resilientes, conculcant iudicii Dei timorem. |
3 | De quibus mihi necessarium fuit patientiae ac reverentiae [ed., patienti reverentiae] vestrae significare, ut ab huiusmodi caveatis, ne quis forte praesumat eorum in parochias vestras accedere, vel per se, vel per alios. Valent enim magi ad seducendum figmentis uti, vel litteris falsitate compositis, quae possunt facere praestigium simplicem fidem puramque respicientibus. |
4 | Arius igitur et Achillas coniuratione nuper facta, Colluthi superbiam et multo deterius illo secuti sunt. Ille namque hos ipsos culpans, pessimae voluntati suae invenit occasionem. Isti vero dignam illius negotiationem respicientes [ms. Lyr., respuentes], nequaquam iuri Ecclesiae subiacere pertulerunt; sed speluncas sibimet latronum aedificantes, incessabilia in eis conciliabula celebrant, noctibus et diebus contra Christum agentes et contra nos, pravisque libidinibus exercentur. |
5 | Qui omnem piam et apostolicam accusantes gloriam, Iudaico schemate Christo rebellantes instituerunt sibimet officinam: divinitatem et aequalitatem cum Patre Salvatoris nostri Iesu Christi negantes, omnesque eius salutaris dispensationis et humilitatis propter nos habitae voces decerpentes, prolatione harum impietatis suae praedicationem exercere nituntur. Quippe divinitatis eius rationem et ineffabilis gloriae, quam a principio habuit apud Patrem, penitus evitantes, paganorum et Iudaeorum impiam de Christo sententiam confirmant; et laudem propriam, ut assolet, aucupantes, omnes quidem quas contra nos possunt derisiones afferre negotiantur: seditionesque nobis quotidie ac persecutiones instituunt, tam iurgia proponentes per aditiones mulierum impudentium, quas seducunt, quam ipsi communi Christianitati derogantes, dum eorum iuvenculae omnes circumeunt vicos: insuper inerumpibilem Christi tunicam, quam milites dividere noluerunt , isti scindere nunc praesumunt. |
6 | Et nos quidem vitam ipsorum et nefanda conamina, eo quod laterent, tardius agnoscentes, nunc generali decreto ab Ecclesia adorante Christi divinitatem eos expulimus. Conati tamen sunt illi discursionibus uti, et adversum nos machinari, qui apud unanimes comministros nostros figuram pacis et unitatis dignitatem se exercere fingunt. Quod autem verum est, abripere quosdam eorum ad pestem propriam per boniloquia ficta festinant, et litteras ab eis manifestas et indubitatas exigunt; ut relegentes eas seductis a se personis, sine poenitentia eos in delictis suis faciant remanere, tanquam unanimes habentes eadem secum decernentes episcopos. |
7 | Non enim quae apud nos male docuerunt et egerunt, ea fatentur, propter quae etiam sunt expulsi; sed haec aut taciturnitati contradunt, aut fictis ea ratiocinationibus et quibusdam obumbrationibus sepiunt: verisimilibus vero et pomposis corruptibilem doctrinam suam velantes eloquiis, attrahunt in deceptionem suam quemlibet incautum, non abstinentes etiam apud omnes nostrae pietati calumniari. Unde contigit quosdam eorum litteris subscribentes in Ecclesiam suscipi, maximo, sicuti reor, imminente periculo, praesumentibus talia comministris, eo quod neque apostolica hoc regula patiatur, et effundunt super eos diabolicam efficaciam contra Christum. Quapropter in nullo segnis, o charissimi, ad insinuandam vobis perfidiam eorum, memetipsum erexi. Dicunt enim, quia fuit aliquando quando non fuit Filius Dei; et postea factus est, qui prius non fuerat talis factus: quia et aliquando factus est, qualem et omnem hominem esse contingit. |
8 | Cuncta enim, inquiunt, Deus ex non existentibus fecit, omnium rationalium et irrationalium creaturis miscere volentes et Filium Dei. Quibus verbis consequenter aiunt eum mutabilis esse naturae, virtutis malitiaeque capabilem, cum ex non existentibus esse dicatur; divinas quippe Scripturas, quibus ostenditur eum semper esse, perimentes, quibusque palam designatur inconvertibilitas Verbi, et Sapientia, atque Divinitas, quae sunt Christus. |
9 | Possumus ergo, inquiunt isti polluti, et nos fieri Dei filii, sicut et ille. Scriptum est enim: Filios genui et exaltavi . Cumque allatum fuerit eis quod sequitur, id est: Ipsi autem spreverunt me, quod naturale non est Salvatoris, cum naturae sit immutabilis, omni reverentia spoliantes semetipsos, aiunt: Nec aliquam habet proprietatem ad Deum; sed, cum sit ipse natura mutabilis, scivit de illo Deus praescientia et praecontemplatione, quia eum non esset spreturus, eligendus foret ex omnibus. |
10 | Non enim, inquiunt, natura quasi praecipuum inter alios filios aliquid habet. Nam nec naturaliter filius Dei est, nec aliquam habet ad Deum proprietatem, quando etiam ipsum naturae mutabilis existentem, propter moderationem, diligentiam et virtutem, non mutatum ad deterius, elegit Deus; cum et si Paulus vel Petrus ad hoc pervenissent, nihil Iesus potuerat ab horum filiatione differre. |
11 | Propter reprobationem igitur huius vesanae doctrinae, etiam divinas litteras revolventes, proposuimus illud quod in Psalmis de Christo dictum est: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis . Quia vero Filius Dei neque ex non existentibus factus est, neque fuit aliquando quando non fuit, sufficit nos erudire Ioannes evangelista, scribens de eo: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris . Providente quippe Deo, ut ostenderet alterutris indivisas res, nominavit Patrem et Filium existentem in sinu Patris. Sed quia inter haec quae ex non existentibus facta sunt Verbum Dei nequaquam connumeratur: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt . Propriam namque eius substantiam designavit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
12 | Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est [Ibid., 1, 2]. Si enim per ipsum omnia facta sunt, quomodo qui creaturis, ut essent, donavit, ipse aliquando non fuit? Non enim ulla ratio est ut qui facit eius naturae sit cuius illa quae fiunt. |
13 | Si ipse quidem erat in principio, omnia vero per ipsum facta sunt, ex non exstantibus fecit: et contrarium videtur his quae ex non substantibus facta sunt, hoc quod exstat, et valde discretum. Inter Patrem siquidem et Filium nullum demonstratur esse spatium, nec usque ad aliquam cogitationem hoc animae phantasia percipiente. |
14 | Ex non exstantibus autem creatus mundus, novellam habet substantiae recentemque nativitatem a Patre per Filium, huiusmodi utique substantialitatem cunctis accipientibus. Altius igitur adhuc contemplatus Verbi divinitatem, et creaturarum universam intelligentiam transcendentem beatissimus Ioannes genituram eius nec facturam dicere voluit, nec per elementa syllabarum factorem ingenitum. |
15 | Unus enim est ingenitus Pater. Sed quia excedit evangelistarum, puto quia et angelorum perceptionem, et transcendit universa unigeniti Filii ineffabilis substantia. Non ergo reor quia de pietate cogitantes de hac aliquid interrogare praesumant, propter quod dictum est: Altiora te ne quaesieris, et difficiliora te noli examinare . Nam sicut aliarum plurimarum, et huius notitia humanae perceptioni celata est, quale est apud Paulum: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se . Sed etiam stellas, inquit Deus ad Abraham, non potes enumerare, neque arenam maris: et guttas pluviae quis enumerabit [et Eccli. I, 2]? Quis ergo audeat interius [ed., exterius] perscrutari subsistentiam Verbi Dei, nisi forte vesanus sit? |
16 | De qua propheticus spiritus dicit: Generationem eius quis enarrabit ? Nam et ipse Salvator noster praestare volens omnibus in hoc mundo columnis, huius notitiam ab eis exonerare festinavit, significans ultra naturam esse omnium rerum hanc animadversionem, soli vero Patri tantum adiacere huius scientiae sacramentum: Nullus, inquit, novit quis est Filius, nisi Pater; et Patrem nemo novit, nisi Filius . Non ergo reor ignorare sapientes quia vesanum est sapere ex non existentibus factum Filium, cum utique non habeat temporale principium, quod ostenditur ex non existentibus factum. Nam si tempori inesse oporteret hoc quod aiunt: Erat quando non erat, aut spatio saeculi cuiuscunque; et si verum est quia omnia per ipsum facta sunt, palam est quia omne saeculum, et tempus, et spatia, et aliquando, inter quae reperitur, quod aiunt, fuit, quando non fuit, per ipsum facta sunt. |
17 | Et quomodo non est incredibile eum qui et tempora fecit et momenta, inter quae est illud fuit quando non fuit, dicere aliquando non fuisse? Stultum enim est, et omni peccato plenum, eum qui causa est alicuius, eumdem dicere posteriorem illius genitura cuius causa est. Praecedit enim secundum eos Sapientia Dei, quae creavit universa, illud spatium, in quo dicunt nondum factum Filium a Patre, mentiente secundum eos Scriptura, quae dicit, Primogenitum eum esse universae creaturae . Consona siquidem istis clamat et magniloquus Paulus, dicens de eo: Quem posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula . Sed etiam in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive principatus, sive potestates, sive dominationes, sive sedes, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnia. |
18 | Cum ergo impia esse monstretur argumentatio qua dicunt ex non existentibus factum Filium, necesse est Patrem semper esse Patrem. Est enim Pater semper Filio praesente, propter quem appellatur Pater; semper Filio sibi praesente semper est Pater perfectus, et sine defectione consistens, non temporaliter, neque ex spatio, neque ex non existentibus generans unigenitum Filium. |
19 | Quid autem amplius sit scelestum quam dicere non fuisse aliquando Sapientiam Dei, quae dicit: Ego eram apud eum cohabitans [ed., Niv. et Frob., coaptans], ego eram cui adgaudebat ; aut dicere virtutem Dei aliquando non exstitisse? aut Verbum eius accepisse principium, aut alia ex quibus Filius agnoscitur et figuratur Pater? |
20 | Nam qui splendorem gloriae non dicit exstare, una perimit et principale lumen, cuius splendor est. Si autem et imago Dei non fuit semper, patet quia nec cuius imago est; sed etiam cum non est figura subsistentiae Dei, una perimitur et ille qui in omnibus ab eo figuratur. Ex quo apparet filietas Salvatoris nostri, nullam habens commixtionem ad caeterorum filietatem. |
21 | Quemadmodum enim ineffabilis eius subsistentia incomparabili excellentia transcendere probatur universa quibus ipse donavit ut sint, ita et filietas eius naturalis existens paternae divinitatis, ineffabili sublimitate differt ab eis qui per eum in adoptionem adoptati sunt filii. Is enim inconvertibilis existens, natura perfectus est, et in omnibus nihil egens; hi vero in utroque mutabilitati subditi egent eius auxilio. |
22 | In quo enim proficere potuit Sapientia Dei, aut in quo eius veritas augeretur? Aut Deus Verbum quomodo potest meliorari, cum sit vita verumque lumen? Si autem hoc est, quanto magis vecors est dicere Sapientiam aliquando aut Dei Virtutem fuisse infirmitatis capabilem, aut irrationabilitatis Verbum, et per hoc rationem obscuratam, aut vero lumini tenebras esse permixtas, Apostolo dicente: Quae communio luci ad tenebras? |
23 | aut quae concordia Christi cum Belial ? Nec non et Salomone clamante , impossibile est vel usque ad opinionem invenire vias serpentis super petram, quae secundum Paulum Christus est? Porro creaturae eius homines et angeli benedictionem eius acceperunt, virtutibus contendentes proficere mandatisque legitimis, quatenus non peccarent. |
24 | Dominus vero noster naturaliter Filius Patris existens, ab omnibus adoratur. Illi deponentes spiritum servitutis, ex bonis operibus et provectu spiritum filiationis accipientes, per naturalem Filium adiuti, fiunt et ipsi adoptionis filii. Istius autem propriam et naturalem praecipuamque filiationem Paulus etiam de Deo manifestavit, dicens: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis, id est, qui natura non sumus filii, tradidit illum . Ad distinctionem namque non propriorum, illum proprium esse Filium dixit. |
25 | In Evangelio autem: Hic est Filius, inquit, meus dilectus, in quo mihi bene complacui . In Psalmis vero Salvator ait: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu : germanitatem naturae declarans, significat non esse eius naturales quoslibet alios filios praeter istum. |
26 | Quid etiam quod ait: Ex utero ante luciferum genui te ? Nonne clare demonstrat naturalem paternae generationis filiationem, quam non morum diligentia et exercitatione provectus, sed proprietate naturae sortitus est? Unde et intransgressibilem habet filiationem Unigenitus Patris. Rationabilium vero filiationem non eis naturaliter existentem, sed opportunitate morum et dono Dei etiam mutabilem ratio novit. Videntes enim, inquit, filii Dei filias hominum, acceperunt sibi uxores ex ipsis . Et iterum: Filios genui et exaltavi; ipsi vero spreverunt me , per Isaiam Deum dixisse didicimus. Multa dicturus, dilectissimi, transeo, onerosum esse putans pluribus verbis unanimes admonere doctores. |
27 | Vos ipsi enim estis eruditi divinitus, non ignorantes quia doctrina quae nuper contra pietatem surrexit ecclesiasticam, Hebionis est, et Artemonis, et zelus Pauli Samosateni de Antiochia, synodali conventu omnium episcoporum ab Ecclesia pulsi. Cui succedens Lucianus, extra synagogas mansit trium episcoporum plurimo tempore. |
28 | Quorum impietatis faecem sorbentes isti, nunc nobis, ex non existentibus illorum plantationes absconsas pullulare fecerunt Arius, et Achillas, et cum illis concilium malignantium; et nescio quomodo in Syria tres ordinati episcopi, eo quod consenserint eis, et ad peiora flammati sint. De quibus sententia in vestra sit probatione reposita, qui salutarem passionis humilitatem, et exinanitionem, et voluntariam paupertatem, et voces, quas propter nos Salvator suscepit, memoria retinetis. |
29 | Igitur ad ostensionem supernae et antiquae divinitatis eius haec congruunt, significativisque sermonibus naturalis eius gloria, et imperium, et apud Patrem mansio clarius explicatur. Quale est illud: Ego et Pater unum sumus , non Patrem semetipsum appellans, neque substantialiter duas naturas, quae est una, declarans: sed quia Paternam servandi plenitudinem Filius habet perfectam naturam, per omnia et similitudinem Patris gerens, et immutabilis eius imago existens, atque principalis causae expressa figuratio. Unde etiam tunc Philippo cupienti videre Patrem Dominus sine invidia se demonstrat. |
30 | Nam cum diceret: Ostende nobis Patrem, ait: Qui videt me videt et Patrem : tanquam per speculum sine macula et animatum per divinam eius imaginem contemplaretur Patrem; quem similiter in Psalmis sanctissimi viri canunt, dicentes: In lumine tuo videbimus lumen . Quapropter et qui honorat Patrem, honorat et Filium; et qui honorat Filium, honorat et Patrem, et recte. |
31 | Omnis namque vox impia quae in Filio dici praesumitur, ad Patrem quoque refertur. Sed mirum non est quod scripturus sum, o charissimi, si falsas adversum me derogationes, et contra piissimum nostrum populum delatas insinuo. Hi enim qui contra deitatem Filii Dei castra constituunt, neque contra nos ingratas calumnias exercere formidant: quoniam nec priscorum quempiam dignantur sibimet comparare, neque praeceptoribus se, a quibus nos ab infantia eruditi sumus, aequare patiuntur; neque comministrorum quemquam nunc ubicunque consistentium in mensura sapientiae reputant, quasi soli sapientes, et nihil commune habentes, atque novorum dogmatum inventores, et quibus solis revelata sunt quae a nullo altero sub sole intellecta noscuntur. |
32 | O scelesta superbia, immensa vesania, vanae gloriae furor, ac sapientia Satanae, in animas eorum nequissimas vehementer insiliens! Non deterruit eos antiquarum Scripturarum Deo amabilium explanatio, non comministrorum consors reverentia de Christo ferocitatem eorum mansuefecit; quorum scelesta opera nec daemones ferre patiuntur, quando vocem blasphemam contra Filium Dei promere non praesumunt. |
33 | Haec igitur iacula secundum praesentem virtutem dirigantur adversus eos qui erudita [ed., inerudita] materia contra Christum exacuuntur ad bellum, et adversus pietatem eius calumnias inferre contendunt. Aiunt enim nos adversantes fabulas, ex quibus inventum est dici, ex non exstantibus, impiam et non scriptam contra Christum blasphemiam praedicare, id est duo ingenita: ipsi potius duorum alterum necessario esse oportere dicentes ineruditi, aut ex non exstantibus Filium esse sapiendum, aut indubitanter dicere ingenita duo. |
34 | Ignorantes imperiti quia multum est inter Patrem ingenitum, et ea quae ab eo ex non exstantibus sunt creata rationabilia et irrationabilia; quorum media existens natura unigenita, per quam universa ex non exstantibus fecit Pater Dei Verbi, ex ipso vero Patre nativitatem habet, sicut et ipse Dominus alicubi testatus est, dicens: Qui diligit Patrem, diligit Filium qui ex eo natus est . De quibus nos ita credimus, sicut apostolicae placet Ecclesiae, in unum ingenitum Patrem, nullam habentem causam ut esset, inconvertibilem et immutabilem, semper idem, et similiter se habentem, nec provectum nec imminutionem recipientem, Legis, et Prophetarum, Evangeliorumque datorem, patriarcharum et apostolorum Dominum, omniumque sanctorum; et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, natum non ex non exstante, sed ex exstante Patre; non secundum corporum similitudines incisionibus, aut divisionum effluxionibus, sicuti Sabellio et Valentino placet, sed ineffabiliter et inenarrabiliter secundum eum qui dixit, sicut supra posuimus: Generationem eius quis enarrabit ? Subsistentia [ms. Theod., substantia] videlicet eius omni creatae naturae imperscrutabili existente, sicut et ipse Pater imperscrutabilis est, eo quod non capiat rationalium natura scientiam, qua Pater genuit Filium. |
35 | Quod quidem non a me convenit dicere viro [ed., Niv. et Frob., discere viros] spiritu veritatis impleto; erudiente quippe nos Christi voce, qua dicit: Nullus novit quis est Pater, nisi Filius; et nullus novit quis est Filius, nisi Pater ; et asserente eum inconvertibilem et immutabilem se sicut Patrem, nihil egentem, perfectum Filium, aequalemque Patri soli ingenito. |
36 | Imago enim est integerrima et immutabilis Patris; et omnino imaginem convenit esse plenam, per quam non desit aliquid ab aequalitate eius cuius imago est, sicut ipse Dominus docuit, dicens: Pater meus maior me est ; secundum quod semper etiam esse Filium ex Patre credimus. |
37 | Splendor enim est gloriae, et figura paternae substantiae [ed. V., subsistentiae] . Sed nullus hoc, semper, ad suspicionem ingeniti sumat, sicuti putant qui sensus animae caecatos habent. Nam neque erat, neque semper, neque ante saecula, idem est quod ingenitum. Sed nec quilibet humanus intellectus ab hominibus nominatus indicare valet hoc, quod dicimus ingenitum, sicut et vos aestimare credo, et de omnium vestrorum confido proposito, nullo modo quibuslibet nominibus ingenitum declarandum [ed., Niv. et Frob., declarantium]. Videntur enim haec nomina veluti temporum esse productiva: digne tamen ipsius Unigeniti divinitatem, et veluti dicam antiquitatem nequaquam significare valentia, cum sancti videlicet viri secundum suam unusquisque virtutem sacramentum hoc aperire conati sint: veniam poscentes ab auditoribus per satisfactiones rationabiles, dicendo de se: Protulimus quod pertingere praevaluimus. |
38 | Si quid autem ultra hominem exspectant, quicunque viri et ad maius innituntur eloquium, illud quod ait: Ex parte cognoscimus , iam putantes esse destructum; palam est, quia multum spe sua deficiunt. Igitur erat, et semper, et ante saecula, quodcunque sit, non tamen est id quod ingenitum. Ergo ingenito quidem Patri propria dignitas est servanda [ms. Lyr., conferenda], nullam dicentes ei causam fuisse ut esset; Filio vero congruus distribuatur honor. |
39 | Sine principio enim a Patre sciamus eius esse nativitatem, culturam ei, sicut praediximus, tribuentes pie, atque cum bona opinione super eo, erat, et semper, et ante saecula, praedicantes; divinitatem quippe eius perscrutantes, sed imagini et perscrutationi Patris perfectam aequalitatem per omnia devoventes. Proprium vero solum dicentes Patris, quod ingenitus est, cum et ipse Salvator dixerit: Pater meus maior me est . In hac itaque pia de Patre Filioque sententia, sicut nos divinae Scripturae docent, unum Spiritum sanctum confitemur, qui replevit et Veteris Testamenti sanctos homines, et Novi sacratissimos praeceptores: in unam et solam catholicam et apostolicam semper Ecclesiam, quae et invincibilis est, licet omnis mundus adversus eam pugnet, et victrix totius adversae impietatis existens, securos nos faciente Patrefamilias eius, cum clamat, Habete fiduciam: ego vici mundum . Hoc novimus actum post resurrectionem a mortuis, quorum primitiae factus est Dominus noster Iesus Christus carne vera indutus, et non putative ex Dei Genitrice Maria; qui in novissimis temporibus pro damnatione peccati ad humanum genus adveniens, crucifixus et mortuus est; sed non propterea divinitate sua minor factus. Resurrexit enim a mortuis, assumptus est in coelum, et sedet ad dexteram Maiestatis. |
40 | Haec igitur ex parte in hac epistula figuravi, onerosum credens singula sub scrupulositate conscribere, eo quod sciam sanctum studium vestrum talia non latere. Haec docemus, haec etiam praedicamus, haec sunt apostolicae Ecclesiae dogmata, pro quibus etiam morimur, et destruere ea volentes nullatenus formidamus. Qui licet verberibus nobis extorqueant, nos tamen spem non aversamur nostram. |
41 | Horum igitur adversarii, id est, Arius et Achillas, et qui cum eis sunt veritatis inimici, ab Ecclesia sunt procul expulsi, alieni facti a pia doctrina nostra, secundum beatum Paulum dicentem: Quicunque vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, licet angelum de coelo se esse fingat . Sed etiam si quis aliis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et doctrina, quae secundum pietatem est, inflatur, nihil sciens, et reliqua. |
42 | Hos igitur anathematizatos a fraternitate nullus vestrum suscipiat, aut habere patiatur ea quae ab eis vel dicuntur vel conscribuntur. Cuncta enim velut magi homines mentiuntur: quia veritatem loqui non possunt. Circumeunt denique civitates, nihil studentes aliud, nisi ut amicitiarum schemate et nomine pacis per figmenta vel blandimenta litteras dent et accipiant; ut errare faciant per haec deceptas a se mulierculas. Hos ergo qui contra Christum tanta praesumunt, quique Christianitati tam publice derogaverunt, qui inter iudicia persecutiones nobis, quantum in ipsis est, excitare non cessant, et ineffabile sacramentum nativitatis [ed. V., Christianitatis] Christi enervare moliuntur, aversamini, dilectissimi; et unanimes atque concertatores nobiscum contra eorum vesanam estote praesumptionem, ad similitudinem comministrorum nostrorum, qui indignati sunt, et adversus eos mihi scripserunt, et in tomo quem etiam vobis direxi per filium meum archidiaconum [alias, Architum diaconum] subscripserunt, tam totius Aegypti et Thebaidis, quam Libyae et Pentapolis, Syriae, Pamphyliae, Asiae, Cappadociae, sacerdotes, aliarumque provinciarum, ad quorum instar etiam vos confido eum suscipere. |
43 | Multis itaque mihi contra nocentes remediis existentibus, etiam hoc inventum est utile medicamen: quia convertuntur seducti ab eis populi, nunc nostris sacerdotibus obedientes, et ad poenitentiam per eos accedere festinantes. Salutate ad invicem fraternitatem quae apud vos est. Valere vos in Domino opto, charissimi. Sunt autem qui anathematizati sunt, ex presbyteris quidem Arius, ex diaconibus autem Achillas, Euzoius, Aithalis, Lucius, Sarmatius, Iulius, Menas, alter Arius, et Helladius. |
44 | Consona his direxit et Philogonio Antiochenae praesuli civitatis, et Eustathio, qui tunc Beroeensem gubernabat Ecclesiam, et aliis apostolicorum dogmatum defensoribus. Sed neque Arius quiescere passus est; scripsit enim et ipse concordibus suis. Quia vero nihil falsi contra eum scripsit sacratissimus Alexander, ipse Arius litteris suis scriptis ad Nicomediensem Eusebium protestatus est. |
45 | Quam epistulam inserere non omittam, ut communicatores impietatis eius ignorantibus possim facere manifestos. [THEODORETUS, lib. I, c. 4, p. 8.] |