Cassiodorus, 1, CAPUT XI.De diversis monachis et eorum institutione.
1 | Praecipue vero insignissimam Ecclesiam demonstraverunt, et dogma dilataverunt vitae virtutibus, qui conversatione monachica illo tempore fruebantur. Utilissima namque res ad homines venit a Deo ista philosophia, quae multarum doctrinarum et dialecticae artis studia despicit, tanquam sit minuta, et melioris operis tempus impediat, atque ad recte vivendum nihil ostendat. |
2 | Haec ergo philosophia conversatione miranda, naturali simplicique prudentia docet omnino quae nequitiam perimant et operentur utilia. Non enim praedicat virtutem, sed magis exercet: nihilo pendens humanam gloriam, viriliterque resistens passionibus animae; et neque naturae necessitatibus se subdit, nec corporis infirmitati succumbit. Divinae mentis virtutem habens, semper contemplatur omnium Creatorem, et cum nocte dieque colens, orationibus et litaniis placat indubitanter. |
3 | Animae vero puritate et bonorum actuum conversatione, ad ministeria se divina componens, purgationes aspersionesque contemnens, solas pollutiones peccata putans, extrinsecus irruentes casus exsuperat, et omnium absolute huiusmodi dominatur. Non per stabilitatem necessitatemque vitae qualibet voluntate mutatur, non mala patiens ulciscitur, non languore aut indigentia necessariorum compressa mordetur; sed potius gloriatur in talibus. |
4 | Patientiam, mansuetudinem, mediocritatem in omni vita meditatur; et quantum naturae humanae possibile est, Deo esse vicinum, velut in transitu utens praesentibus: neque circa possessionem rerum occupata constringitur, neque ultra quam opus est in praesenti providere forsan urgetur. Semper autem simplicitatem et exercitium huius instructionis laudans, beatitudinem contemplatur aeternam, et ad felicem terminum omni vivacitate festinat. |
5 | Timore divino sine intermissione suspirans, turpiloquia respuens, et nec usque ad vocem emittere patiens, quorum actiones suis actibus noscitur exsolvere. In brevi comprehendens necessaria naturae, et cogens corpus mediocribus indigere, castitati luxuriam subdit; iustitia punit iniustitiam, et veritate mendacium. Disciplina rerum omnium mensuras participatur: cum proximis in unanimitate et communione consistit; amicorum provida est atque peregrinorum; quae propria sunt communia facit egentium, et tuetur utilia singulorum; neque gaudentibus importuna, et tribulatis remedium consolationis apportans. |
6 | Ad verum bonum diligentiam suam semper extendens, sermonibus castis sapientibusque consiliis ornato ac vano eloquio remotis erudiens atque curans veluti quibusdam medicaminibus audientes, cum honore et reverentia dispositiones suas celebrans, contentione, certaminibus iraque privata. Nam cum sit rationalis, omnem motum irrationalem fugit, generaliter passiones corporis devincit et animae. |
7 | Huius itaque elegantissimae philosophiae princeps quidem fuit, sicuti quidam dicunt, Elias propheta et Baptista Ioannes. Philo autem Pythagoricus suis temporibus refert (Philo Hebraeus, lib. de Vita contemp.) undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Mariam in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus. |
8 | Scribit enim inchoantes eos philosophiam cedere omnibus sibi competentibus rebus, cunctisque abrenuntiare permixtionibus, et extra muros in solitariis agris et hortis inhabitare. Domos autem eis esse sacraria quae apud nos monasteria nuncupantur, et in eis conversatione solitaria honesta celebrare mysteria, diligenterque psalmis et hymnis placare Divinitatem, et ante solis occasum non gustare cibum; alios autem per tres dies et amplius, certisque diebus in pavimento habere cubilia, vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis et salis, et hyssopi, et potum aquae. |
9 | Mulieres eis cohabitare, seniores virgines propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Et Philo quidem hoc modo referens, videtur aperire quia hi qui ex Hebraeis secundum eum Christiani sunt facti, adhuc Iudaice viverent, eorumque constituta servarent. Apud alios enim non invenitur huius vitae conversatio. Unde coniicio ex illo apud Aegyptios hanc philosophiam habuisse principia. [SOZOMEN., lib. I, cap. 12, p. 417.] |
10 | Alii vero dicunt huic causam fuisse conversationi persecutiones, quae religionis causa per tempora provenerunt. Et quoniam fugientes in montibus, et vallibus, desertisque morabantur, ad modum se vitae huius assueverunt. Sed sive Aegyptii, sive alii quidam huic ab initio philosophiae praefuerunt: illud tamen apud omnes constat, quia ad summam reverentiam atque perfectionem, moribus exercitationibusque decentibus, hanc in conversationem usque perduxit Antonius maximus monachorum; quem tunc in desertis Aegypti morantem [An. Dom. 334] propter gloriam virtutis eius, imperator Constantinus amicum fecerat, litteris honorabat; et ut pro quibus vellet ei rescriberet, expetebat. |
11 | Fuit autem iste vir Aegyptius genere, ortus in insigni vico, in loco Heracliae apud Aegyptios constituto. Is puer relictus orphanus, paternos donavit agros convicaneis suis; aliam vero substantiam disponens, pretium pauperibus erogavit: studiosi existimans esse philosophi, non solum semetipsum spoliare pecuniis, sed eas dispensare proficue. |
12 | Iunctus autem studiosis secundum se viris, virtutes zelabatur universorum: probans bonam vitam suavem fieri ipsa consuetudine, licet fuerit primo difficilis. Modos adinveniebat abstinentiae potioris, et quotidie exercitatione crescebat. Tanquam semper incipiens aliquid innovabat, afflictionibus corporis puniendo libidinem, sacrae vero sapientiae voluntate passionibus animae repugnando. Erat enim eius esca solus panis, et sal, potus aqua, prandiique tempus solis occasus. |
13 | Frequenter enim duos et amplius dies sine cibo manebat. Vigilabat, ut ita dicatur, semper quidem iugi nocte, et orationibus contingebat quidem diem; si vero somnus incumberet, stando paululum dormiebat, plerum que pavimento iacens, solamque terram stratum refectionis [ms., refectionibus] habens: olei siquidem unctionem, lavacrorum atque similium usum modis omnibus devitabat: ne humectatione sua in mollitiem corpus immutaret. |
14 | Aiunt enim neque nudum eum aliquando visum. Litteras vero neque sciebat, neque mirabatur [ms. Lyr., meditabatur], sed potius mentem bonam tanquam seniorem litterarum: quarum tamen inventorem iure laudabat. Fuit autem praecipue clementissimus, castus, fortis, gratus colloquentibus, sine ulla tristitia. Et licet qui cum illo disputarent certative quaestiones inferrent, tamen more solito sapienter et disciplinabiliter crescentem sedabat saepe contentionem, et ad mensuram debitam protinus transferebat, loquentiumque sibi strepitum temperabat, eorumque mores veluti quadam regula componebat. |
15 | Tantis itaque virtutibus divina providentia redundans, se futura praescire non aestimabat esse virtutem; et propterea nec laborandum inaniter circa talia suadebat: quando nec ignorantem futura poenae succumbere, nec scientem propterea sanctum esse declarabat. Veram namque beatitudinem in cultura Dei et legum eius observatione dicebat. |
16 | Si cui autem haec esset cura, docebat ut purgaret animam, quo posset respicere, et futurorum notitiam possidere, Dei videlicet praescientia declarante. Vacare autem nec ipse patiebatur, et bene victurum semper operari praecipiebat, ac semetipsum discutere, et secum ponere rationem eorum quae gessit die noctuque; si quid autem indecens ageret, conscriberet, ut de caetero parceret in delicto, semetipsum scilicet erubescens, si plurima sui delicta comperisset: simul etiam metuens ne per conscriptionis indicium fieret aliis manifestus. |
17 | Erat enim laboriosus, et maxime pro solatiis oppressorum. Quis etenim alter sic ferventissime fuit studiosus, quorum gratia saepe veniebat ad civitates? Plurimi namque vi compellente cogebant eum legatione fungi apud iudices et magistratus; quorum singuli vel videre eum iudicabant nimis egregium, loquentem audire, et praecipienti parere gloriosum. Qui cum talis esset, studebat tamen ignorari et latere per eremum. |
18 | Si vero necessitate faciente venisset in civitatem, disposito negotio pro quo venerat, ad desertum continuo revertebatur. Pisces namque dicebat per humectam nutriri substantiam; monachis autem ornatum ferre [ed. V., fore] solitariam vitam. Et sicut illi terrae tactu tabefiunt, sic gloria monachorum ad urbes accedendo foedatur. Obedientem vero se gratumque conspicientibus exhibebat. |
19 | Studebatque ut neque haberet tumentem superbamque naturam, nec putaretur huiusmodi. Sed haec quidem pauca virtutum Antonii dicere sum compulsus, ut tanti viri per haec exempla consideremus philosophiam. Plurimos igitur atque probatissimos habuit auditores, quorum alii quidem in Aegypto et Libya, alii vero in Palaestina, et Syria, et Arabia claruerunt; et unusquisque eorum non minus se quam doctor, apud quos est commoratus, exercuit; multosque docuit, et ad similem virtutem philosophiamque perduxit; ita ut quorumdam hic labor esset circuire per civitates et provincias, vel per agros, et diligenter Antonii discipulos, eorumque requirere successores. Sed quomodo poterant inveniri facile, quibus erat studium diligentissimum suam vitam latere, et non sicut nunc plurimi hominum elati per gloriam, semetipsos expompant, et cunctis insinuant? |
20 | Fuerunt itaque probatissimi discipuli, quos percepimus, Antonii, alii quidem multi, nec non et Paulus appellatione Simplex. Hunc aiunt, cum rusticus esset, bona specie coniugem habuisse, et eam in ipso facinore adulterii deprehensam tacite subrisisse, et iureiurando firmasse nunquam se cum ea esse miscendum. Tum ad adulterum: Habe, inquit, eam; et repente discessit ad eremum apud Antonium. |
21 | Dicunt enim eum mansuetissimum et patientem valde fuisse. Denique cum iam senex esset, et ad vitam monachicam [ed., monachicae] perdurationis insuetus, omnibus eum Antonius experimentis exercens, in nullo invenit eum inferiorem, perfectaeque eum philosophiae esse testatus, seorsum praecepit habitare, tanquam non egentem doctore. |
22 | Confirmabat autem Deus Antonii testimonium, et operibus ostendebat virum esse gloriosum, ipsoque doctore superiorem, atque ad affligendos et expellendos daemones praeparatum. [SOZOMEN., lib. I, cap. 13, p. 420.] |
23 | Circa hoc itaque tempus philosophabatur et Ammonius Aegyptius, de quo sermo fertur quia cogentibus parentibus duxisset uxorem, nec tamen eam fuisset expertus. In principio namque nuptiarum sponsam tamquam sponsus in thalamo percipiens, et solus cum ea remanens, ait: Nuptiae quidem, o mulier, nostrae usque ad hoc celebratae sunt tempus. Et quale bonum sit posse virginem permanere ex sacris edocebat litteris, ac seorsum solus manere tentabat. Sed quoniam de virginitate quidem sermones virgo laudaverat, dividi autem ab eo grave iudicabat, in alio cubili dormiens, annis decem et octo cum ea mansit, neque tunc a monachica abstinentia se suspendens. Interea mulier viri zelata virtutem, aestimavit non esse iustum tantum virum domi celari propter se, sed oportere potius seorsum utrumque philosophari, et ob hoc supplicavit viro. |
24 | At ille gratias agens Deo pro huiusmodi cogitatione mulieris: Tu quidem, inquit, hanc habe domum, ego mihi aliam fabricabo. Et in meridianam partem deserti stagni Mariae veniens circa locum Scyti ad montem qui dicitur Nitriae, duobus et viginti annis ibi philosophatus est: annis singulis visitans secundo mulierem. Huius itaque sacratissimi principis horum monasteriorum multi fuerunt dignique discipuli, sicut successiones ostendunt; plurimaque et veneranda per eum provenerunt, quae praecipue apud Aegyptios monachos perfecteque servantur. |
25 | Nam cum maxima diligentia per successionem traditionis alterutrae curant virtutes antiquorum memoriae tradere monachorum; sed a me illi memorandi sunt qui ad nos usque pervenerunt. Contigit igitur huic viro, et Theodoro eius discipulo euntibus aliquem transire fluvium quem dicunt Lycum. Ne vero se alterutrum nudos viderent, iussit Ammonius [alias Amos], ut recederet Theodorus ab aqua; cumque etiam semetipsum erubesceret nudum intueri, repente divina virtute translatus est ad ulteriorem ripam. |
26 | Transiens vero Theodorus aquam, et videns nec vestem eius nec pedes infusos, supplicabat seni ut ei causam rei depromeret. Cumque ille dicere refutaret, ille vero non aliter se properaturum nisi cognosceret, promittente Theodoro nulli se eo vivente rem fore dicturum, confessus est quod evenit. Proximum vero miraculum huic quoque rei contigit quod narrabo. |
27 | Iniusti parentes alicuius a cane rabido percussum filium et pene mortuum obtulerunt ei, et eiulantes deprecabantur ut sanaretur. Tum ille ad eos: Non eget, inquit, mea curatione; sed vos si vultis reddere bovem quem rapuistis dominis suis, aegrotus repente sanabitur; quod etiam contigit. Nam ut restitutus est bos, passio mox recessit a puero. |
28 | Quando igitur Ammonius iste moriebatur, dicitur Antonium vidisse animam eius in coelum ferri, divinis potestatibus cum psalmodia praecedentibus eam; consulentibusque eis qui circa eum erant, causam huius miraculi non abscondit. Sciebant enim quoniam aerem intento obtutu respiciens, cum stupore miraculi cuiuspiam respiceret visionem. |
29 | Cumque venientes postea quidam de Scyti nuntiassent horam visionis Antonii, et convenisset cum transitu illius viri, beatificaverunt ambos: illum quidem, quia ad manifesta bona transiisset; illum vero, quia tantam a longe meruisset cernere visionem. Multorum enim dierum iter est locorum medio positorum quo degebat alteruter. Et haec quidem ita relata sunt. |
30 | In hoc itaque praesulatu audivi probatissime philosophatum Eutychianum, qui in Bithynia circa Olympum morabatur. Erat quippe divina gratia repletus, ad curationes passionum, et miracula rerum et operum, ita ut ipsi Constantino propter virtutem vitae esset amicus. Illo siquidem tempore vinctus quidam spatarius, qui in suspicionem venerat quasi assumpta tyrannide, fugit, et requisitus circa Olympum comprehensus est. Rogantibus autem necessariis eius Eutychianum, ut pro eo apud principem legatione fungeretur: Prius, inquit, providendum est ut is homo liberetur a vinculis, ne crudeliter constrictus intereat. |
31 | Tunc dicitur ad vinculorum custodes direxisse: rogans ut eum ab huiusmodi necessitate relevarent. Qui cum hoc facere noluissent, sponte ianuae clausae reseratae, et vincti catenae repente sunt disruptae. Postea vero ad principem veniens Byzantii tunc degentem, paratissime beneficium promeruit quod poposcit. Non enim poterat Constantinus eius petitionibus denegare, cum ei summi honoris cumulum exhiberet. Haec itaque breviter a nobis dicta de monachis, qui tunc clare philosophati sunt, sufficiant. |
32 | Cui vero de his subtilior cura fuerit, quaerens inveniet plurimorum vitas hic non esse scriptas. [SOZOMEN., lib. I, cap. 14, p. 423.] |