monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, IX.De legibus quas Constantinus pro Christianis posuit, et de mutatione rituum paganorum Christianorumque provectu, et de victoriis eius, et veneratione religionis. <<<     >>> XI.De diversis monachis et eorum institutione.

Cassiodorus, 1, CAPUT X.De diversis confessoribus eorumque conversatione.

1 Itaque persecutionibus iam cessantibus, adhuc multi confessorum superstites Ecclesias exornabant; ut fuit Osius Cordubae pontifex, et Amphion Epiphaneiae Ciliciae, et Maximus, qui post Macarium Hierosolymorum tenuit praesulatum, et Paphnutius Aegyptius, per quem aiunt plurima miracula operatum Deum, daemonesque subiecisse, variarumque passionum condonasse ei sanitates.
2 Ferunt autem quod Paphnutius et Maximus ex illis confessoribus fuerunt quos Maximinus imperator in metallis ad opera exercenda damnavit, oculos eorum dextros evellens, et sinistras suras incidens. [SOZOMEN., lib. I, cap. 10, p. 414.]
3 Secundum eos autem fuisse percepimus Spiridionem Tremithuntis Cypriorum episcopum, ad cuius virtutem demonstrandam sufficere puto quae hactenus de eo servatur opinio. Quanta per eum divino praesidio gesta sint, plura quidem novere provinciales; ego autem quae ad nos valuerunt pervenire non tacebo.
4 Fuit enim iste rusticus habens uxorem et filios, sed non propterea in rebus divinis minor. Aiunt autem aliquando per noctem venisse malignos viros ad caulas ovium eius, et cum rapere niterentur, subito vinctos nullo ligante fures. Tunc illum die facta venientem invenisse ligatos eos, et solvisse quidem ab invisibilibus vinculis, culpasse tamen et dixisse: Cur, fratres, dum licuisset quae desiderabatis accipere, elegistis potius ea rapere, et noctem ducere iugiter infelicem?
5 Tum miseratus eorum, magis autem ad meliora eos erudiens, ait: Abite hinc sumentes arietem; laborastis quippe vigiliis, et decet vos sine querimoniis recedere ab ovibus meis. Quod quidem quilibet iuste poterit admirari. Nihilominus etiam illud mirandum. Apud filiam eius virginem nomine Irenen quidam notus eius speciem aliquam deposuerat; quae sumens depositum, sub terra recondidit, ubi caute credidit custodiri.
6 Contigit interea mori puellam nihil confessam patri. Venit homo depositum repetens, ignorante Spiridione quid loqueretur. Cumque in tota domo requisisset, nec invenisset, flebat capillosque vellebat, et morti vicinus esse videbatur ille qui deposuerat. Haec Spiridion fieri videns, et cursim veniens ad sepulcrum, vocavit ex nomine puellam.
7 Qua respondente, de causa depositi requisivit. Et dum ab ea didicisset, reversus, et inveniens ubi puella significaverat, reddidit homini quod petebat. Quoniam quidem ad hunc veni sermonem, non est incongruum etiam istud adducere. Mos erat huic Spiridioni ex fructibus qui nascebantur ei, alios quidem pauperibus erogare, alios autem gratis mutuare volentibus.
8 Sed neque per se dabat, neque per se recipiebat; sed solum cubiculum demonstrabat, invitans petentes ut quantum opus habebant tollerent, et denuo revocarent quantum se noverant abstulisse. Quidam vero dum mutuum percepisset, reversus est post aliquantum quod tulerat redditurus. Quem dum secundum consuetudinem iussisset reponere in cubiculo quod fuerat exinde mutuatus, ad iniustitiam ille conversus, et credens latere Spiridionem, non reddidit quod debebat; sed auferens debitum, quasi reddidisset, abscessit. Quod tamen longo tempore non erat ignorandum. Post certum namque tempus venit, rursum petens ab eo mutuum.
9 At ille misit eum ad horreum, data potestate ut ipse sibi metiretur quantum opus haberet. Vacuum vero eumdem inveniens locum, et hoc oculata fide cognoscens, Spiridioni nuntiavit. Ille respondit ei: Mirum est, o homo, quod loqueris. Quomodo tibi soli visum est horreum necessariis defecisse? Sed considera potius apud temetipsum, ne forte mutuatus alia vice quod debueras, primitus non solveris.
10 Si enim hoc non est, indubitanter non privaberis quibus eges, sed rursus accedens invenies. Sic igitur ille captus est, et quod ei deliquerat indicavit. Dignum est igitur huius sacratissimi viri mirari puritatem, et ecclesiastici ordinis valde custodiam. Dicitur itaque quodam tempore pro aliqua utilitate in unum Cyprios episcopos convenisse, et inter eos hunc fuisse Spiridionem, et Triphyllium Ledrensem episcopum, virum eloquio et sapientia praeditum, nec non legibus [ed., Beryto legibus, etc.] eruditum.
11 Cum itaque collecta celebraretur, iniunctum est Triphyllio ut faceret sermonem ad populum. Cumque ille locus venisset ad medium, Tolle lectum tuum, et ambula [Matth. IX, 6], cubile dixit pro lecto, mutans nomen; Spiridion autem indignatus in eum, et exsiliens de cathedra sacerdotali: Tu melior es, inquit, eo qui lectum dixit, quia eius verbis uti confunderis?
12 Hoc autem fecit populo conspiciente, mediocritatem docens eum qui eloquii supercilio praetumebat. Erat enim idoneus ad pudorem incutiendum, cum esset venerandus, et operibus gloriosus, simulque senex aevo atque sacerdotis officio. Qualis autem circa peregrinorum susceptionem fuerit, hinc apparet. Instante iam Quadragesima, quidam ex itinere venit ad eum quibus diebus consueverat cum suis continuare ieiunia, et die certo comedere, medios dies sine cibo consistens. Videns itaque peregrinum valde defectum: Perge, inquit suae filiae, lava peregrini pedes, et cibos appone. Cumque virgo dixisset nec panem esse nec ἄλφιτα [hoc est farinas] (quarum rerum solebant nihil habere reconditum propter ieiunium), orans primum, veniamque petens, filiae iussit ut porcinas carnes, quas domi salitas habebat, coqueret.
13 Quibus coctis, sedens cum peregrino positis carnibus comedebat, et rogabat ut una cum eo ederet peregrinus. Quo refutante, Christianumque se profitente: Propterea magis, inquit, refutare non debes: Omnia enim munda mundis [Tit. I, 15], sicut sermo divinus edocuit. Haec quidem de Spiridione dicta sufficiant. [SOZOMEN., lib. I, cap. 11, p. 415.]
Cassiodorus HOME

bav823.10 bav824.21 bnf1603.14

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, IX.De legibus quas Constantinus pro Christianis posuit, et de mutatione rituum paganorum Christianorumque provectu, et de victoriis eius, et veneratione religionis. <<<     >>> XI.De diversis monachis et eorum institutione.
monumenta.ch > Cassiodorus > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik