monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, VIII.Quomodo Licinius fugatus, et Christianos fuerit persecutus, et novissime victus. <<<     >>> X.De diversis confessoribus eorumque conversatione.

Cassiodorus, 1, CAPUT IX.De legibus quas Constantinus pro Christianis posuit, et de mutatione rituum paganorum Christianorumque provectu, et de victoriis eius, et veneratione religionis.

1 Constantinus igitur cum ad eum solum omne Romanum pervenisset imperium, edictis publicis usus est, ut Orientales subiecti impavide religionem colerent Christi, et diligenter Divinitati ministrarent; Divinitatem quippe solam eam crederent quae et revera esset, et sufficienter haberet omni tempore potestatem: et quoniam qui talibus studerent, omnia bona eis uberrime accederent, et quaecunque adversa putarent, cum meliori potius spe fruerentur; qui vero circa Deum delinquerent, communiter et seorsum in bellis et in pace omnia eis difficilia provenirent. Gratiasque referens, non sibimet arrogans, adiecit in eam legem dicens: quia ministrum opportunum eum habere dignatus fuerit Deus sui consilii, et a Britannico mari usque ad loca Orientis adduxerit eum, quatenus augeretur Christiana religio; et qui propter Dei culturam durabiliter permanserunt in confessionibus martyrii, clariores eius honoribus apparerent.
2 Haec igitur concionatus, et alia multa dicens, per quae credebat subiectos ad cultum religionis adducere, infirma esse sancivit quae contra religionem fuerant cogitata vel gesta sub persecutoribus Ecclesiarum, remissionemque cunctos habere decrevit, qui propter confessionem Christi migrare in insulas aut alibi praeter voluntatem propriam commorari iussi sunt, aut in metallis affligi [ed. affigi], aut publicis operibus, aut mulieribus, aut lanificis ministrare, aut dari curiis cum curiales primitus non fuissent.
3 Eos autem quos infames illi fecerant, ab infamia relaxavit. Militia vero privatos in sua voluntate reliquit, utrum esse in schemate quo fuerant, an certe cum honorabili quiete liberam vellent habere vacationem. Cumque omnes ad priorem libertatem et consuetos honores revocasset, etiam substantiis reformavit universos. Si qui vero morte damnati, substantia quoque nudati sunt, praecepit proximis genere eorum deferendas haereditates; nullo autem horum existente, unamquamque provincialem Ecclesiam ad ius haereditatis accedere; et sive apud privatum, sive apud publicum de tali substantia esset aliquid ablatum, restitueret. Eis autem qui ex aerario publico aliquid comparaverant, aut donationes acceperant, secundum possibilem decentemque modum se providere promisit.
4 Haec igitur, sicuti dictum est, imperatori placuerunt, et lege firmata sunt, insigniterque omnia decenti fine completa. Christiani vero tunc omnes Romanorum dignitates administrabant; et de caetero cunctis sacrificare negabatur, immolationibusque aut divinationibus non erat locus: sed nec idola dedicare, aut celebritates paganas agere iam licebat.
5 Plurima vero etiam per civitates gentium, de antiqua consuetudine mutabantur. Ab illo denique tempore apud Aegyptios nequaquam secundum priores solemnitates in paganorum templa cubitus, sed in ecclesias magis offertur, quo significatur crementum aquae Niliacae. Apud Romanos autem tunc primum monomachorum spectacula sunt remota.
6 Apud Phoenices vero, qui in Libano vel Heliopoli commorantur, fas ulterius non fuit virgines fornicari antequam legitimis iungerentur viris, nempe post turpitudinem experimenti primi nefandae permixtionis. Sanctae vero domus quae quidem magnitudinem videbantur habere sufficientem, corrigebantur. Aliae vero cremento altitudinis et latitudinis augebantur.
7 Alibi autem cum non essent, a fundamentis aedificatae fulgebant. Pecunias vero ex regiis thesauris imperator affluentius impendebat: scribens per singulas civitates episcopis atque praesidibus populorum, ut sacerdotes, sicuti vellent, iuberent; isti autem iubentibus obedirent, quatenus cito perficeretur opus. Laetanti siquidem eius imperio, etiam religio valde florebat, et in tantum etiam post bellum contra Licinium gestum felicissimus fuit in praeliis adversus alienigenas praeparatis, ut etiam Sarmatas vinceret, et qui vocantur Gothi, tunc novissime causa gratiae apud eum foedera celebrarent. Haec autem gens habitabat tunc quidem trans fluvium Istrum.
8 Cumque esset in bellis prona, et multitudine atque magnitudine corporum armis semper exercitata, aliis quidem barbaris praevalebat; solos autem habebat Romanos sibimet repugnantes. Fertur enim etiam et hoc praelio demonstratum Constantino per signa atque somnia quanta Dei providentia regeretur. Qui cum superasset omnia bella quae sub eo sunt gesta [An. Dom. 333], veluti repensans Christo, in eius religionis studio magis magisque fervebat: hanc solam veram fatendam esse et salutarem existimare subiectos iubens.
9 Ex terra vero subdita sibi, ex unaquaque civitate detrahens, publicum certumque [ed., publico, certum, etc.] vectigal ecclesiis provincialibus cleroque distribuit, et donationem validam in perpetuum esse sancivit. Assuescens autem milites, ut, sicut ipse, Deum colerent, signo crucis eorum arma signabat.
10 In regalibus quoque oratorium fabricatus, etiam tabernaculum ad instar ecclesiae circumferebat dum adversus hostes castrametaretur; quatenus nec in itinere degens ipse, vel exercitus sacro lumine privarentur, quo deceret laudari Deum, et orationes offerri [Mss., decerneret laudare . . . offerre]. Sequebantur autem pariter sacerdotes et diaconi tabernaculo servientes, qui secundum legem ecclesiasticam sacrorum ordines adimplebant.
11 Ex illo autem Romanorum cohortes, quae nunc Numeri nuncupantur, singulae fecerunt tabernaculum proprium, et sacerdotes atque diaconos distributos habebant. Die vero qui dominicus vocatur, quem Hebraei primum vocant, Graeci autem soli distribuunt, et qui ante septimum est [id est diem Veneris], sancivit a iudiciis aliisque causis universos habere vacationem, et in eo tantum orationibus occupari.
12 Honorabat autem dominicum diem, quia in eo Christus resurrexit a mortuis; alium vero, quia in eo fuerat crucifixus. Maximam namque culturam sacratissimae crucis habebat, tam pro iis quae ei prospere provenerant eius auxilio in praeliis contra adversarios institutis, quam pro indicio quod ei divinitus pro ea videbatur ostensum. Denique supplicium crucis, quod primitus apud Romanos erat in usu, lege prohibuit.
13 In figurationibus autem solidorum et in imaginibus hoc signum iussit inscribi semper et figurari, ut testantur hactenus eius imagines hoc schemate decoratae. In omnibus siquidem rebus, praecipue tamen in legislationibus, studebat placare Divinitatem. Apparet enim luxuriosas et valde fatuas permixtiones ante eum non prohibitas, tunc fuisse correctas, sicut ex ipsis quas posuit legibus invenitur.
14 Sed nunc quae ad honorem et statum religionis ab eo sancita sunt pandere necessarium est, cum partes esse ecclesiasticae videantur historiae. [SOZOMEN., lib. I, cap. 8, p. 409.]
15 Apud Romanos dudum fuit lex, a vigesimo quinto anno non habentes uxores prohibens a privilegiis habentium coniuges; sed et alia multa iubens, ut nihil de testamento lucrarentur, licet proximitate generis consisterent: qui vero filios non habuissent, medietatem relictorum sibimet amittebant. Posuerunt autem has leges antiqui, volentes Romam esse populosam, omnemque terram subiectam, et quia non multo ante has leges plurimos in civilibus bellis amiserant. Videns igitur imperator idcirco male tractari eos qui propter Deum virginitati et sine liberis esse studebant, fatuum iudicavit diligentia et studio hominum videri eorum augeri genus; cum natura semper superna distributione diminutionem suscipiat et augmentum. Et legem populo proposuit universo, quatenus aequalibus privilegiis fruerentur qui sine coniugibus et liberis erant, quibus illi qui haec se habere gaudebant.
16 Sed etiam amplius habere sancivit eos qui in continentiae virginitate degebant, licentiam eis praebens masculis feminisque, licet aetate minoribus, testamentum facere contra communem legem. Omnes enim bene cogitare iudicavit, quorum opus esset Deum placare semper et philosophiae veraci vacare. Huius enim rei causa et antiqui Romanorum licenter testati virgines Vestales etiam sexto aetatis curriculo decreverunt.
17 Iudicium itaque maximum reverentiae pii principis circa religionem fuit: quia ubique administrantium sententias imperfectas esse voluit, et ad episcopos per appellationem refugiendum esse sancivit, si qui vellent civiles iudices refutare: firmam vero illorum iudicans sententiam potius quam iudicum aliorum, et, tanquam ab imperatore prolatam, ab omnibus observandam, et inconvertibiles esse terminos synodales.
18 Illud quoque nos relinquere dignum non est, quod pro utilitate sancitum est eorum qui in Ecclesiis manumittuntur. Cum propter subtilitatem legum etiam inviti possessores difficultatem paterentur circa dationem melioris libertatis, quam civilitatem Romanam vocant, tres posuit leges: decernens omnes in ecclesiis manumissos sub testimonio sacerdotum, per hanc piam adinventionem Romana civilitate frui; cuius indicium praesens etiam tempus servat.
19 Nam moris erat de libertate leges scriptas in manumissionibus anteponi. Constantinus igitur hanc studens sane in omnibus honorabat religionem; erat quippe et per semetipsam gloriosa propter virtutem plurimorum tunc in ea pollentium. [SOZOMEN., lib. I, cap. 9, p. 413.]
Cassiodorus HOME

bav824.18 bnf1603.12

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, VIII.Quomodo Licinius fugatus, et Christianos fuerit persecutus, et novissime victus. <<<     >>> X.De diversis confessoribus eorumque conversatione.
monumenta.ch > Cassiodorus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik