monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, II.Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint. <<<     >>> IV.A quo tempore historiae fecit initium, et quomodo Constantino signum crucis ostenditur, et qui imperatores et Caesares per idem fuere tempus.

Cassiodorus, 1, CAPUT III.Quae fuerit intentio Sozomeni historiam conscribendi, et ex quibus priorum gesta collegerit.

1 Tanta ergo divina atque mirabili mutatione in orbe terrarum facta, ita ut et prior religio, et leges patriae spernerentur, crudele nimis erat Calydonium quidem aprum, et Marathonium taurum, et alia his similia per provincias et civitates facta, aut fabulis divulgata, tanto nobilitari studio, ut multi Graecorum et probatissimi conscriptores circa talia laborassent, scribendi habentes ingenium: me vero vim meae non inferre naturae, et historiae ecclesiasticae gesta narrare. Reor enim quoniam argumento rei huius non ab hominibus instituto, conscriptor quoque inopinabiliter apparebit non inops Deo.
2 Nisus sum etenim primo quidem hoc opus ab origine mundi dirigere [ed., digerere]: sed considerans quoniam et alii talia fecerunt usque ad tempus suum, id est, Clemens et Egesippus sapientissimi, successionem sequentes apostolorum, Africanusque conscriptor, et Eusebius cognomine Pamphili, vir in divinis Scripturis et Graecorum poetis atque rhetoribus perscrutator eruditissimus: tunc ego quaecunque in Ecclesiis contigerunt post Christi ascensionem ad coelos, usque ad Licinii deiectionem colligens, in duobus redegi libris: nunc autem, favente Deo, quae postea provenerunt, aperire tentabo.
3 Quocirca memorabo causas quibus interfui, et a scientibus aut contemplantibus eas audivi, tam in nostra quam ante nostram generationem gestas. Caeterorum vero explanabo notitiam ex legibus positis causa religionis, et ex conciliis per tempora constitutis, ac novitatibus factis, et imperialibus, atque sacerdotum epistulis, quarum aliae quidem hactenus in palatiis ecclesiisque custodiuntur, aliae vero passim apud diligentes inveniuntur.
4 Quarumdam rationem [ms., Quorumdam ratione] potius complecti in hoc opere melius approbavi propter magnitudinem lectionis, ut sensus earum breviter indicetur: nisi forte quaedam venire possint in dubium, pro quibus apud multos est diversa sententia. Tunc enim, si quamlibet scripturam invenire potuero, propter probationem veritatis eam ponere non omitto.
5 Ut autem nullus ignoratione rerum accuset mendacem esse conscriptionem, contrarias legendo forsan epistulas, sciendum est quoniam occasione dogmatis Ariani et eorum qui postea sunt oborti, discordantes inter alterutros. Praesules Ecclesiarum, singuli de quibus studebant suis consectatoribus scribebant, et per concilia congregati decernebant quae vellent; et sibi contraria sapientes, per absentiam se saepe damnabant; et per tempora principes ac proceres eorum, qua poterant virtute flectebant, et sibimet unanimes faciebant, ut eorum consensu recta colere putarentur. Alii siquidem istis, alii vero faventes illis, collectionem fecerunt epistularum pro haeresi propria directarum, et eas sibi contrarias reliquerunt.
6 Porro nobis difficile valde fuit ut inveniremus omnia quae de talibus provenerunt. Quia vero praecipua cura veritatis habenda est, propter historiae puritatem, necessarium mihi visum est etiam litteras huiusmodi, ut fuit possibile, perscrutari. Si igitur etiam seditiones ecclesiasticas inter alterutros gestas de praesulatu vel de honore primatus, propriae haereseos explanavero, non grave aut malae voluntatis esse videatur. Primo namque, sicut dictum est, conscriptorem omnia decet veritati postponere, deinde dogma Ecclesiae catholicae veracissime declarare.
7 Quod scilicet invenitur saepe quidem adversariorum insidiis impetitum, et tamen tanquam divinitus roboratum in propria mansisse virtute, et universas Ecclesias et populos ad suam traxisse veritatem. Cum itaque vellem, si tamen liceret [ed., deceret], ea sola conscribere quae ad meam videbantur notitiam pervenisse de Ecclesia in Romano imperio constituta placuit tamen, quantum valuero, ut etiam apud Persas et Barbaros quae sunt gesta de religione conscribam. Non autem absurdum erit ab historia ecclesiastica, si in hoc opere etiam illi referantur qui quondam patres et praeceptores fuerunt monachorum, aut qui post eos per successiones utiles visi sunt, sicut audivimus atque probavimus.
8 Non enim aut nos ingrati esse videbimur, taciturnitati tradentes virtutem eorum; aut illi exsortes erunt huius historiae qui tantae philosophiae exempla reliquerunt, quibus utentes posteri, beatissimo et felicissimo fine potientur. Sed haec quidem sermo procedens, ut potuerit observabit. Convertar nunc ad narrationem rerum, cooperatorem invocans Deum.
9 Hinc enim habebit praesens scriptura principium. [SOZOMEN., lib. I, cap. 1, p. 400.]
Cassiodorus HOME

bav824.12 bnf1603.8

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, II.Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint. <<<     >>> IV.A quo tempore historiae fecit initium, et quomodo Constantino signum crucis ostenditur, et qui imperatores et Caesares per idem fuere tempus.
monumenta.ch > Cassiodorus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik