monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, PRIMUM.Oratio allocutoria Sozomeni ad Theodosium imperatorem. <<<     >>> III.Quae fuerit intentio Sozomeni historiam conscribendi, et ex quibus priorum gesta collegerit.

Cassiodorus, 1, CAPUT II.Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint.

1 Cogitatio mihi aliquando provenit, cur, putas, aliis quidem hominibus velocior fuit circa Domini verbum fides, Hebraeis autem incredibilis [ed. Froben., Hebraei incredibiles], cum ab initio divina mandata perceperint etiam de Christi praesentia, et quomodo haec forent, antequam fierent, didicerint per prophetas.
2 Ahraham etenim princeps eorum generis et circumcisionis existens, inspector et conviva Filii Dei esse promeruit [Gen. XVIII]. Isaac eius filius imitatione sacrificii honoratus est, typo crucis a patre vinctus et oblatus altari [Gen. XXII], sicuti contigit et in Christi passione fieri, ut aiunt qui Scripturas sacras integerrime collegerunt.
3 Iacob autem exspectationem gentium in eo nunc existentem, nec non et tempus quo venit praenuntiavit [Gen. XLIX, 10], ubi ait tunc deficere duces Hebraeorum ex genere Iudae principis eius tribus. Significabat autem principatum Herodis, qui cum Idumaeus esset genere paterno, Arabs autem a matre, commissa est ei gens Iudaeorum a senatu Romano et Caesare simul Augusto.
4 Sed etiam quidam aliorum prophetarum clare Christi generationem prophetaverunt, et illum sacrum ineffabilemque conceptum, et matrem post partum virginem permanentem, et genus, et patriam; alii vero passionem, et resurrectionem a mortuis, et ascensionem in coelos, et eventum singularum praesignaverunt rerum.
5 Sed haec quidem eos non ignorasse scire poterit qui sacris litteris incumbit. Iosephus autem Matthathiae filius atque sacerdos, vir apud Iudaeos nobilissimus, nec non et apud Romanos dignissimus, erit testis de veritate Christi [Iosephus, Antiq. lib. XVIII, cap. 6]. Vocare namque eum virum non audet, tanquam factorem insignium operum magistrumque sermonum veracium: Christum vero aperte nominat, et poenae crucis adiudicatum, et tertia die apparuisse vivum, et alia infinita miracula de eo a prophetis sanctis non ignorat esse praedicta; sed etiam multos tunc exstitisse, quos elegit, Graecos atque Iudaeos, et in eius permanere dilectione, atque gentem ab eo nominatam nequaquam defecisse testatur.
6 Et mihi videtur quoniam haec referens, quasi clamare videtur operibus Deum esse Christum, rerum miraculis obstupescens. Cum autem hoc dixisset, etiam medius ipse transcurrit: in nullo tamen contradicens credentibus in eum, potiusque consentiens. Haec igitur cogitanti mihi digne mirabile visum est Hebraeos etiam ante alios homines ad Christianitatem non potuisse converti.
7 Nam licet Sibylla et alia responsa apud gentiles ea quae in Christo erant ventura praedixerint, non tamen ob hoc omnes Graeci de incredulitate culpandi sunt. Pauci namque, qui videbantur eruditiores, praecipue huiusmodi prophetias intellexerunt, plerumque metricas existentes, et disertioribus verbis prolatas ad populum. Erat itaque, sicut mihi videtur, supernae providentiae ut ad concordiam futurorum non solum propriis prophetis ventura committerentur, sed etiam ex parte gentilibus, veluti si quis melodiae compositor, propter utilitatem peregrini soni alias chordas plectro discurrat, aut super eas quae sunt alias adiiciat. Hebraei siquidem pluribus et manifestioribus prophetiis utentes, in praesentia Christi minores sunt inventi quam Graeci.
8 Sed neque hoc extra rationem videbitur, cur ex aliis gentibus tantum Ecclesia crediderit. Primum quidem, quoniam Deo gratum est, ex miraculis nasci mutationes in divinis maximisque negotiis; deinde quia non fortuitis virtutibus praesulum eius ab initio desperata reperitur esse religio. Nam licet linguam ad elocutionem aut pulchritudinem sermonis disertam non habuerint, neque verbis aut probationibus philosophicis uterentur, ad suadendum tamen non ob hoc minus studium fuit eis; sed exuti substantiis, et bona propria contemnentes atque nudati, et velut in aliis corporibus plurima pessimaque tormenta suscipientes, et neque civitatum populis submissi, neque iudicum blandimentis illecti, neque terroribus forte deterriti, clarum fecerunt universis quoniam pro maximis praemiis huiusmodi certamina sustinerent.
9 Quapropter neque suasione verborum opus erat, dum per domos et civitates ad credendum res ipsae compellerent quae nequaquam primitus videbantur auditae. [SOZOMEN., lib. I, cap. 1, p. 398.]
Cassiodorus HOME

bav824.10 bnf1603.7

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, PRIMUM.Oratio allocutoria Sozomeni ad Theodosium imperatorem. <<<     >>> III.Quae fuerit intentio Sozomeni historiam conscribendi, et ex quibus priorum gesta collegerit.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik