monumenta.ch > Cassiodorus >
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 1, PRIMUM.Oratio allocutoria Sozomeni ad Theodosium imperatorem.

Cassiodorus, PRAEFATIO

1 Utiliter nimis in capite libri praefatio ponitur, ubi, futuri operis qualitas indicatur. Quid enim commodius quam prius per eam aliquid discere, ne dictio possit inopinata confundere? Haec igitur Historia ecclesiastica, quae cunctis Christianis valde necessaria comprobatur, a tribus Graecis auctoribus mirabiliter constat esse conscripta; uno scilicet Theodoreto, venerabili episcopo et duobus disertissimis viris, Sozomeno et Socrate; quos nos per Epiphanium Scholasticum Latino condentes eloquio, necessarium duximus eorum dicta deflorata in unius styli tractum, Domino iuvante, perducere, et de tribus auctoribus unam facere dictionem.
2 Sciendum plane quod praedicti scriptores a temporibus divae memoriae principis Constantini usque ad augustae recordationis Theodosii Iunioris, quae sunt gesta digesserint. Nos autem eorum relectis operibus, et unumquemque cauta mente tractantes, cognovimus, non aequaliter omnes de unaquaque re luculenter ac subtiliter explanasse; sed modo hunc, modo alterum aliam partem melius expediisse.
3 Et ideo iudicavimus de singulis doctoribus [Ms. Lyr. et Santheod., dictoribus; ed., dictatoribus] deflorata colligere, et cum auctoris sui nomine in ordinem collocare. Legat ergo intrepidus, qui ad haec opuscula Domino donante pervenerit; multum utilitatis atque notitiae lucraturus, si quae posita sunt per hos duodecim libros, memoriae suae sollicita mente condiderit.
4 Praeterea, ne quempiam res indistincta turbaret, per universum textum huius operis titulos cognoscat appositos; ut suis locis exigere possit quod sub numero competenti praedictum esse cognoscit.
Cassiodorus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik