monumenta.ch > Cassiodorus > 147
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVI <<<     >>> in Psalmum CXLVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVII

1 Alleluia.
2 Ad consuetum quidem Alleluia revertimur, sed hoc nullatenus repetere fastidimus: gustus qui semper appetitur, auditus qui non habet taedium, intellectus qui sine labore percipitur. Cuius verbi tantus honor est, ut cum sit in Hebraea lingua reconditum, nullo tamen constet alio sermone translatum. Hoc Graecus, hoc Latinus, hoc Chaldaeus, hoc Syrus, hoc Persa, hoc Arabs, hoc tenet natio cuncta terrarum; et quidquid est deditum Divinitati, dignitatem huius nominis pia devotione veneratur. Nulli absonum, nulli videtur absurdum; sed omnes celebrant gaudia sua huius nominis suavitate prolata. Hoc ergo pura mente cantemus, totisque in eo viribus occupemur; ut sicut corporeis auribus dulcissimus sonus redditur, ita et cordis sinceritate proferatur.
3 Divisio psalmi.
4 Primo capite propheta ad Ierusalem, id est supernam breviter loquitur civitatem, ut secura iam reddita in civibus suis, Dominum debeat iugi exsultatione laudare. Secundo mysticis allusionibus latius enumerat, quanta populo suo pius miserator indulserit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Lauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Psalmus hic a primo versu usque ad finem potentiam Domini praedicandam commemorat, quod psalmi ipsius relatione cognoscis. Ierusalem (sicut iam saepe dictum est) interpretatur visio pacis, quae proprie ad illam civitatem pertinet quae vitiorum et scandalorum consortia non habebit. Sed ista visio pacis erit Domini contemplatio Salvatoris, quam nemo alter merebitur, nisi qui ab universa mentis perturbatione liberatur. Unde merito haec duo nomina futurae illi conveniunt civitati, adepti praemii munus, et vocabulum sublime pastoris.
7 (Vers. 2.) Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filios tuos in te. Patenter causa futurae beatitudinis indicatur. Nam cum res ista multorum prophetarum ore promissa sit, lucidissime tamen praesenti narratione declaratur. Cum enim seras confirmatas dicit esse portarum, clausas ianuas beatae civitatis ostendit. Sera enim a sero dicta est, quo tempore in ostium mittitur, ut intrandi licentia denegetur. Quod illo tempore accidet quando sponsus intraverit, sicut in Evangelio de virginibus dicit: Et quae paratae erant, intraverunt eum eo ad nuptias, et clausa est ianua [Matth. XXV, 10]. Clausa scilicet non ad custodiae poenam, sed in beatitudinem sempiternam: quia nec inde quisquam ulterius sanctus exibit, nec aliquis postea novus intrabit. O beatitudo secura iustorum, quae tali lege probatur suscipi, ut nunquam possit amitti! Merito, quoniam civitas illa contuibilem Deum intus habet; et ideo nemo inde desiderat egredi, quia praeter ipsum simile nil praevalet intueri. Sequitur, benedixit filios tuos in te. Magna est quidem benedictio filiorum, sed multo gratior, quando inter viscera materna praestatur. Quale est enim matri semper videre florentes filios suos? Quale filiis genitricis gratiam iugiter contueri? Ideo enim dictum est, in te, quia nunquam ab illa Ierusalem exire poterunt, qui aeterno munere consecrantur.
8 (Vers. 3.) Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satians [mss. A., B., F., satiat] te. Civitas illa magna inaestimabilis, sub quanta laudis brevitate descripta est! Nam quid illa praestantius dici potest, cuius fines pacis munere terminantur? Unde absolute colligi potest, quia aeterna tranquillitate perfruitur, quod intus habitare monstratur. Contra quidquid praeter ipsam contigerit esse, gehenna est; et sicut beata Ierusalem pacem possidet, sic infelix Babylonia dolorum pugnam procul dubio sustinebit. Unius enim partis definitione, alterius causae evidenter prodidit qualitatem. Hoc schema dicitur emphasis, quae significat etiam id quod non dicit. Sed quemadmodum pax ista proveniat, consequenter exponitur, dum fideles Christi Domini contemplatione saginantur. Adipem quippe frumenti dicit ipsam contuibilem Deitatem, unde sic iustorum sensus reficitur, ut omnem satietatem superare noscatur. Ipse est verus panis, qui de coelo descendit [Ioan. VI, 41]. Nam si nos hic corporis sui participatione reficit, quemadmodum ibi satiabit, quos toto lumine suae deitatis impleverit? Revera secura pax et inviolata tranquillitas, quando indigentia nobiscum ulla non litigat, nec aliquem lassitudo defatigat, non frigus contristat, non esuries gravat, et caetera quae hic nostrae imbecillitati bellum semper infligunt. Ibi autem corporis animaeque talis est societas, ut nulla inter se adversitate discordent, sed sibi utraque gloriosa voluntate consentiant.
9 (Vers. 4.) Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo eius. Descripta civitate futuri saeculi, propheta venit ad secundum caput, in quo munera hic nobis conferenda praedicit, ut veritas tunc futurae rei per beneficia praesentia iam possit agnosci. Eloquium Domini Verbum Patris est, quod ad terras descendit, quando humilitatem piae incarnationis assumpsit. Emittit, prophetiae spiritu praesens tempus ostendit, quamvis hoc de futuro dicere videretur. Sed cum dicit, emittit, non minorem prodit, sed concordiam sanctae unitatis ostendit. Huius enim omnipotentis Verbi sic cucurrit sermo velociter, ut sanctae Trinitatis agnitio celerrima mirabili mundum velocitate compleverit, idolorum culturas veritatis ipsius manifestatione convertens.
10 (Vers. 5.) Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
11 Vers. 6. Mittit crystallum suum sicut frusta panis: ante faciem frigoris eius quis subsistit [mss. A., B., sustinebit]? Postquam adventum Christi Domini prophetavit, nunc quid eius beneficia praestent per allusiones tropicas consequenter exponit. Quae figura dicitur parabole, quoniam res sibi genere dissimiles comparantur. Haec igitur omnia, nix, nebula, crystallum, frigus, mala sunt huius saeculi, quae peccatorum gelu mortalia corda constringunt, et in stupore saxeo faciunt permanere, nisi Domini calore solvantur. Sed videamus quemadmodum singulis rebus competens medicina praestetur. Dicit enim: Qui dat nivem sicut lanam. Dat facit significat, sicut vulgo dicimus: Dedit nobis indicium, quando aliquid monstratum atque edoctum esse declaramus. Quapropter facit nivem sicut lanam, ut quod ante frigoris acerbitate gelatum est, in laneam mollitiem perducatur. Quod fit utique, quando frigidissima peccatis corda mortalium ad ardorem satisfactionis adduxerit. Nix enim est homo cum recedit a Domino; lana cum ad eius meruerit venire medicinam. Nebula idem significat omne peccatum, quod semper caliginosa obscuritate peragitur; sed velut cinis, Domino praestante, dispergitur, dum eius cumulus confessionis gratia dissipatur. Crystallum vero est in modum vitri per numerosas hiemes glacies condurata, et in duritiam saxi liquens admodum perducta substantia. Cui obstinati peccatores merito comparantur, qui algore perfidiae constricti, per dies singulos congelescunt. Hos quoque Dominus velut frusta panis emittit, quando conversos sua facit praedicare magnalia, unde populus esuriens coelesti pane vescatur. Frusta enim partes dicimus corporis alicuius. Significant quippe doctrinae diversa dona, quae ex peccatoribus in sanctis suis Dominus saepius monstrare dignatus est. Sequitur, ante faciem frigoris eius quis subsistit? Ante praesentiam frigoris eius dicitur, non quod ab ipso veniat, sed quod forte fieri permittat. Quale est illud: Induravit Deus cor Pharaonis [Exod. X, 20]. Et alibi: Ego Dominus faciens bonum, et creans malum [Isai. XLV, 7]. Quapropter ante illud frigus, quod ipse non removet, nemo valet subsistere, quoniam potest homines pigra fatuitate damnare. Exaggeratur enim periculum, ut liberationi gloriosissimae maior gratia debeatur.
12 Vers. 7. Mittit verbum suum et liquefaciet ea; et flavit spiritus eius, et fluent aquae. Veniente Verbo nulla obscuritas, nullum frigus, nec ipsa quoque debet desperare duritia: quoniam resoluta malis suis quae vocata fuerint, perducuntur in saluberrimum liquorem. Sic quae exstiterant peccatorum gelu constricta, pietate Domini defluunt in medelam, sicut et alibi dictum est: Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Nam spiritu eius quasi austrino flatu duritia periculosi frigoris evanescit, dum acervi scelerum dissoluti, in humilitatis gratiam tabida colla deponunt, et in liquores saluberrimos adducti, spiritualis beneficii fluenta profundunt. Sic factum est de persecutore Saulo, sic fit hodieque de plurimis, ut qui modo sunt obstinata voluntate sicci, fiant postea fluxu praedicationis irrigui.
13 (Vers. 8.) Pronuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Per Iacob et Israel significatur Ecclesia. Haec enim duo nomina unius exstitere personae, sicut ex duobus populis factus est unus, qui et Israel bene dicitur, et Iacob proprie nuncupatur. Nam et modo Israelita est quicunque fidelis est, et ante Iacob fuit qui Domino pura devotione complacuit. Ipsi enim verbum suum, ipsi noscitur pronuntiasse iustitias.
14 (Vers. 9.) Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Hic versus sic videtur intelligi, quia licet omnes gentes religio Christiana complexa sit, nulli tamen facie ad faciem est locutus, aut mare divisit, aut manna pluit, aut tabernacula nube complevit, aut holocausta ipsorum coelesti igne consumpsit, et caetera quae illi populo visibiliter superno munere praestabantur. Nobis enim spiritualiter fiunt, quae illorum oculis corporaliter apparebant.
15 Alleluia.
16 Permovere solet quod in fine quorumdam psalmorum Alleluia positum reperimus. Significat forsitan eos totos ad praeconia Domini pertinere, nec alicuius alterius causae relatione permixtos; sed sicut a capite incipiunt, ita usque ad finem in laude dominica terminantur. Sed hoc asseverare non possumus, quia in rebus talibus aliquid definire periculum est. Melius est enim altiora sibi hominem confiteri, quam aliqua praesumptione culpari; atque ideo quod de hac re vel de aliis novitatibus (praestante Domino) putavimus offerendum, in arbitrio sit legentis sequi quod eligit.
17 Conclusio psalmi.
18 Hactenus de istis quatuor psalmis, qui de laudibus Domini praecesserunt, in conclusionibus eorum dictum est qua intentione formati sint, ut toti ad praeparationem sequentium positi esse videantur. Ordo enim ipse psalmorum dispositionem rerum noscitur indicare mirabilem. Decorum enim fuit, ut prius de praeceptis divini praeconii; post, de mundi perversitate fugienda; tertio, de congregatione Ecclesiae diceretur; quarto, qui nunc finitus est collectae Ierusalem praecepit laudes Domini celebrare, quae de mundi istius diversis periculis liberata, in aeterna requie noscitur constituta. Quapropter choro illi sanctissimo, et de mundi partibus aggregato, trina subnectit exsultatione gaudendum, ut in opere sanctissimo Trinitatis gratia ubique fulgeret.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVI <<<     >>> in Psalmum CXLVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 147