Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIV
|
1 | Laudatio ipsi David. |
|
2 | David Christum Dominum significare et nominis ipsius interpretatione docuimus, et per descensum carnis ex parente sic appellatum esse monstratum est. Sed dum hoc nobis constare videatur, illud magis diligenter arbitror perscrutandum, cur hic titulus singulariter contineat: Laudatio ipsi David, cum in omnibus psalmis eius gloria praedicetur. Sed hic ideo distinctior clariorque posita est, quia completis omnibus quibus humana ignorantia fuerat instruenda, nunc ad sola praecipitur Domini vacare praeconia, quae laudes quadam distinctione suisque virtutibus in his septem psalmis sequentibus mirabiliter explicantur. Quorum proprietas in suis conclusionibus (sicut factum est et in praecedentibus) aperitur. Nec vacat quod hic septenario numero laudes Domini concluduntur, quod poenitentium confessio tali calculo praenotatur, quod ipse Spiritus sanctus septenaria virtute praedicatus est: illud forsitan indicans sacramentum, quando Moysi Dominus praecepit ut in tabernaculo suo septem lucernas apponeret perpetuo lumine lucentes [Exod. XXV, 37]. Sed cum nihil in Scripturis divinis probetur otiosum, maxime Hebraei alphabeti ordinem et hic non incassum arbitror per versuum capita custoditum, quem in duobus generibus hominum in vigesimo quarto psalmo diximus accipiendum. Nam cum totis litteris explicatur, iustos designat, quibus nulla virtus per gratiam Domini deesse monstratur; cum vero non totis characteribus adnotatur, illos videtur ostendere qui in Ecclesia quidem sunt Domini, sed non adeo cunctis bonis operibus probantur esse perfecti. De hac enim mistura legitur: Oves et boves universas, insuper et pecora campi [Psal. VIII, 8]. Sic isti alphabeto littera tantum una subtrahitur, ut non illos summos indicare videatur. Nam et Dominus in Evangelio dixit homini, qui se probabili conversatione tractabat: Unum tibi deest: sed si vis esse perfectus, vende omnia tua, et sequere me [Marc. X, 21]. Sed cum omnes hoc non faciant, a perfecto aliquid minus habere noscuntur. Quaproter gratias agentes Domino iugiter supplicemus, qui tale nobis hic mysterium suae pietatis ostendit; ut et nos qui maxima sumus meritorum parte curati, similia postulare praesumamus, quatenus ad laudes eius aeternas indulgentiae ipsius munere pervenire mereamur. Sive magis quod postea reperi, imperfecti alphabetides indicant Ecclesiam, quae hic adhuc agitur, et necdum est iniquorum sequestratione purgata; plenarii vero futuram significant Ierusalem, ubi iam perfectorum coetus sanctorum electione complebitur. Quod etiam ipsi psalmi qui Hebraeis litteris praenotantur, si diligenter inspicias, indicare noscuntur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Laudatio Christi quae a beato propheta proposita est, alphabeti Hebraei ordine decurrens, tribus narrationibus explicatur. Prima est laudis eius infinita promissio, continens praedicti alphabeti litteras tres. Secunda dicit laudem Domini novem modis esse peragendam, habens litteras quatuor. Tertia parte quae in secunda de praeconio Christi breviter proposuit, paulo latius atque evidenter explanat, in fine commonens ab omni carne Dominum debere laudari; quae pars retinet litteras quatuordecim. Illud tamen prae omnibus debemus intendere: quia sic dictum est unde Dominus laudari possit, ut tamen partes ipsae inexplicabiles esse videantur. Verbi gratia, dicitur laudandus esse in operibus suis: sed quis eius possit opera, ut dignum est, explicare? Dicitur de potentia: sed quis eius potentiam enarrare praevaleat? Una ergo veritas est, sic per partes laudem dici Domino, ut tamen non credas eam sufficienter posse compleri. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) ALEPH. Exaltabo te, Deus meus Rex, et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Beatus propheta Spiritu divino completus, erupit in vocem, non humana sapientia praesumens, sed superna contemplatione illuminatus. Neque enim locale aliquid aut speciale dicitur, sed unde mundi imbecillitates cunctae salventur. Exaltabo te, dictum est, notum te faciam praedicando quod es. Nam quemadmodum putetur aliqua laude Deus altior fieri, cum divina perfectio non possit augeri? Rex meus professio fidei est, quoniam ab ipso se dicebat regi, cui se noverat pura mente famulari. Benedicere nomen eius est in saeculum, hic illi per psalmodiae gratiam supplicare; quod qui dignus est facere, et in illa eum merebitur aeternitate laudare. Sic enim sequitur, Et in saeculum saeculi, ubi iam nullus est finis; sed quod feliciter incipitur, perpetua iucunditate servatur. |
7 | (Vers. 2.) BETH. Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Superius dixit: Exaltabo te, Deus. Et ne forsitan humana negligentia semel crederet esse faciendum, necessarie commonitum est, per singulos dies: ubi revera mutua sibi alternatione succedunt. Sed qui hic per istos singulos dies benedicit Dominum, ibi in illo aeterno uno die qui venturus est, cum beatis continua exsultatione laudabit. Ad reliqua vero verba huius versus quoniam sunt similia, superior expositio dicta sufficiat. |
8 | (Vers. 3.) GIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis. Miranda complexio, vera praedicatio, sic laudare Dominum, ut quantum est magnus, non aestimes explicandum. Sensus enim totius creaturae deficit, et adhuc illa retractatio semper excrescit. Nam sicut nullo loco clauditur, ita nec eloquentia quamvis amplissima eius possunt praeconia terminari. Virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cuius vera definitio est, finem in sanctis laudibus non habere. Et nota quia dum dicitur: Magnitudinis eius finem non esse, nunquam te praecipit ab eius praedicatione cessare. Nam et taciti gratias agimus, cum nos probabili conversatione tractamus. Qui cum nullis possit laudibus comprehendi, singulis tamen sermonibus indicatur, cum dicitur: Magnus nimis; et iterum, Magnitudinis eius non est finis. Qui definitionis quintus est modus; hic Graece dicitur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum, quando singulis vocabulis rem quam scire quaerimus, intimamus. |
9 | (Vers. 4.) DALETH. Generatio et generatio laudabunt opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. |
10 | (Vers. 5.) HE. Magnificentiam maiestatis tuae et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. |
11 | (Vers. 6.) VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. |
12 | (Vers. 7.) ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et iustitiam tuam exaltabunt. Venit ad secundam narrationem, ubi species dominicae laudis sacrato calculo praenotatur. Sed quamvis ista repetitio generationum infinitum tempus ostendere videatur, quia Domini opera semper constat esse laudanda: tamen generatio et generatio ad duos magis debent populos applicari: una ad Hebraeorum, quae per signum circumcisionis electa est; altera quae venit ex gentibus. Ipsae sunt enim quae Domini beneficia susceperunt. Et merito dicuntur praeconia ipsius canere, quae ad eius devotionis probantur munera pervenisse. Sed quoniam haec novem, id est opera, potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus terribiliorum, magnitudo, memoria, iustitia, in modum propositionis hic dicta sunt, ut eisdem lineis consequenter debeat laus dominica decantari; convenit ut ibi de ipsis evidentius dicere debeamus, ubi et auctoritas iudicavit latius exponenda: quae nos istis nominibus forsitan possumus appellare cataractas divini eloquii, fontes verborum coelestium, ubera beata praeconii, unde et humanum genus pia confessione reficitur, et angelis beatitudo sine fine praestatur. Quae argumenta in summa ita arbitror esse definienda: Ratio quae rei incomprehensibilis atque altissimae summatim et breviter in quantum valet, non quantum est, efficit mentionem. Hinc enim nihil extrinsecus, nihil verisimile, nihil proferri videtur ambiguum; sed omnia talia procedunt, qualia et veritas loquitur, et de veritate dicuntur. In magnum quoque sacramentum haec novem loca, unde laudes dominicae nascuntur arbitror apprehensa; ut Trinitatis honor tertio in se triplicato numero possit agnosci. Iste quoque numerus continetur et in codicibus sacris, quos sancta Domini legit et veneratur Ecclesia; id est in Octateucho [mss. A., B., F., Pentateucho], in Regum, in Prophetis, in Psalterio, in Salomone, in Agiographis, in Evangeliis, in Epistolis apostolorum, in Actibus apostolorum cum Apocalypsi. Sic numerus iste coelestium rerum commemoratione fecundus est. |
13 | (Vers. 8.) HETH. Misericors et miserator Dominus. Tertia narratio quae superest, introitur: in qua loca illa argumentorum latius exsequitur, quae in secunda parte breviter intimavit; ea nunc singillatim mente sollicita perquiramus. Ab operibus Domini fecit initium, ut miserator dicatur. Nam quod misericors dicitur, naturae ipsius virtus est; quod miserator, fragilitati nostrae causa salutis est. Misericors est enim cum creat, quia nullis beneficiis provocatur ut praestet, sed clementiae suae dispositione universa facit ad existentiam pervenire. Miserator quoque est, cum res cadentes sua pietate reconstruit, quatenus qui per culpam corruunt, per gratiam subleventur. Quis enim actibus suis meretur munera Domini Salvatoris, dum absolute legatur: Omnes peccaverunt et egent gloria Dei [Rom. III, 23]? Misericors autem et miserator figura paronomasia est, quae et denominatio dicitur. |
14 | Patiens et multum misericors. Venit ad secundum argumenti locum, qui appellatur a potentia, quam non laudavit quod terras suspendit, maria coercuit, stellis coelum depinxit; sed tolerantem dixit excessus humanos; ut qui puniri possent lege iustitiae, probentur per patientiam Domini non perire, sicut legitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII, 32]. |
15 | (Vers. 9.) TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. Tertius argumenti locus est a magnificentia. Quid enim magnificentius quam suavem esse universis, qui tamen eum devotis sensibus ipsius munere gustaverunt? Sicut Petrus apostolus dicit: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus [I Petr. II, 3]. Dulcis enim dici non potest, nisi eis qui bona ipsius spiritualiter imbiberunt. Quid iterum magnificentius quam miserationes supra omnes operas suas impendere, quae eo gloriantur auctore? Dicat aliquis: Cur ergo damnandi sunt peccatores, quos eius creaturam esse non dubium est? Sed respice quia miserationes conferendas dicit supra operas Domini. Ipsum enim coronat, quod in nobis occulto iudicio gratia praerogante largitur; illud damnat quod diabolo machinante construitur. Vis enim posita verborum solvit absolutissime quaestionem. Opera enim Domini semper eliguntur, nostra vel diaboli sine dubitatione damnantur. |
16 | (Vers. 10.) IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Quartus locus a sanctitate narratur. Ipsa est enim sanctitas quam superius dixit, ut ei sancti sui debeant confiteri, id est boni angeli, dominationes, potestates, et principatus, vel iusti homines, et quidquid beatum esse cognoscitur. Sed quia omnes creaturae non sunt in intellectuali dignitate sublimes, ut iumenta, saxa, ligna, terra, vel his similia, quomodo illum poterit omnis creatura praedicare? Confitetur plane in hoc quod est, dum suum glorificare facit auctorem, qui omnia admirabili dispositione perfecit; ut aut per se ipsae creaturae laudent, aut per rationales substantias opera Domini valde bona praedicentur. |
17 | (Vers. 11.) CAPH. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Quintus a mirabilibus producitur locus. Quam mirabilis enim Deus, qui fecit coelum et terram, eaque diversis bonis stupenda varietate complevit! In parvis enim est mensura sufficiens, in mediocribus aequabile temperamentum, in magnis abundantia copiosa donorum. Et necesse est totum esse mirabile, quando universarum rerum omnipotentem constat auctorem. |
18 | (Vers. 12.) LAMED. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Sextus locus qui est a virtutibus introitur. Hoc est enim quod in secunda parte dixit: Virtutem terribilium tuorum. Sanctis enim praedicantibus [ed. praedicatoribus] nota facta est potentia Domini et gloria regni eius, ne ignorata minus forsitan quaereretur. Nota quoque facta est potentia eius, cum Petrus et Ioannes ex utero matris claudum ambulare fecerunt, dicentes: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare [Act. III, 12]? Et paulo post dicunt: Quod in nomine Iesu Christi salvus sit factus. Nota etiam facta est potentia Domini, quando diversas virtutes apostoli invocato eius nomine perfecerunt. |
19 | (Vers. 13.) MEM. Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. Venit ad septimum locum, qui trahitur a magnitudine. Nam si magnum est ad tempus imperare, quanto magnificentius dominationis terminum non habere? Primum enim signum Domini de perpetuitate laudavit, postea de ipsius dominationis effectu. Sunt enim regna humana, sed non aeterna; sunt et aliorum comparatione fortia, sed non diutius dominantia; et ideo perpetuitas ista commemoratur, ne regnum tale putares, quale in mundo forsitan esse cognoscis. |
20 | (Vers. 14.) SAMECH. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Octavus locus aperitur, qui dicitur ab abundantia. Ipsa est: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, quam superius in antefata secunda parte memoravit. Fidelis ergo dicitur, quoniam sui adventus promissa complevit; et non in paucis, sed in omnibus verbis suis. Quod revera ipsi soli convenit qui dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Qui sicut verax in promissionibus, ita et sanctus in omni sua operatione dignoscitur. Hoc quoque ad abundantiam Domini non est dubium pertinere, quando elevantur ruentes, absolvuntur rei, eriguntur elisi. Tunc enim recordatio suavitatis ipsius habetur, cum factorum talium virtus aspicitur, et eructatur in laudibus eius, qui dignatus est de potestate diaboli eripere peccatorem. Et vide quoniam et hic duae res Domino deputantur; ipse enim allevat ruentes, qui adhuc minime corruerunt; ipse erigit elisos, qui iam ruinam sustinuisse noscuntur. Merito, quoniam ne cadamus ipso custode defendimur; ut vero prostrati surgere valeamus, virtute ipsius nihilominus sublevamur. Haec enim et talia per abundantiam suavitatis ipsius fieri posse non dubium est. |
21 | (Vers. 15.) AIN. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis [mss. A., B., illorum] in tempore opportuno. |
22 | (Vers. 16.) PHE. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ecce nonus locus intratur, qui dicitur a iustitia. Hic in his duobus et alio versu qui sequitur latius explanatur; ut qui Dominum misericordem audiunt, iustum quoque iudicem contremiscant. Iustitiae enim ipsius est, ut qui in ipso sperare non desinunt, ab ipso satietatis munera consequantur. Sed ista esca uniuscuiusque rei continentia debet intelligi. Alia enim corporaliter, alia spiritualiter expetunt gubernari; sed his omnibus una esca est largitas dispensata Creatoris. Et ne crederes semper dandum esse quod petitur, adiecit, in tempore opportuno. Multi enim petunt, sed feliciter differuntur. Quapropter unum hoc assidue deprecemur, ut illa nobis Dominus propitius tribuat, quae expedire cognoscit. Nos enim (sicut dicit Apostolus) quid oremus, sicut oportet, nescimus [Rom. VIII, 26]. Cognoscimus etiam in potestate ipsius omnia constituta, quando ipso manum aperiente, omne animal benedictione completur. Sed melius, ut hoc animal rationabilem creaturam debeamus accipere, quam revera constat posse benedici. |
23 | (Vers. 17.) SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Manifestata est pars illa iustitiae, quando ipsum quoque nomen cognoscimus esse memoratum. Viae Domini sunt dispositiones atque voluntates, quas, si vere intelligimus, semper iustas esse sentimus. Nam cum nos verberat, aequitatem facit, quia peccatis digna restituit; et ideo dum nobis petimus parci, prius eius iustitiam confiteamur, et sic ab ipso exspectemus munere pietatis. Sanctus, et pium significat, et patientem, et bonorum omnium largitorem: quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum laude completur. Viae pertinent ad dispositiones. operatio ad effectum; sed hoc pro nostra imbecillitate dividitur. Caeterum apud illum, hoc est velle quod facere, hoc disponere quod iubere. |
24 | (Vers. 18.) COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. |
25 | (Vers. 19.) RES. Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet. et salvos faciet eos. Et haec quoque probantur ad iustitiam Domini pertinere. Proximus dicitur propitius, iratus vero longinquus. Nam praesentia eius semper et ubique est, sicut et in superiori psalmo dictum est. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8], etc. Sed quoniam et illi invocant, qui sua cupiunt desideria vana compleri, additum est, in veritate, quod omnes superfluitates excluderet: quia solus veraciter invocat, quisquis ab eo petit, quae ipse magis postulanda constituit. Revera enim hunc exaudit, cui probantur profutura concedi. Nam quale est nimietatem precum exigere, quod importunum petitorem poeniteat accepisse? sicut filiis Israel contigit, quando regem sibi dari more gentium postularunt [I Reg. VIII. 8]. |
26 | (Vers. 20.) SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Iam concluditur in brevitate pars illa iustitiae, quia utrumque ad Domini pertinet aequitatem, ut diligentes se custodiat, et peccatores pro eorum iniquitate disperdat. Quod autem dicit, omnes peccatores esse perdendos, illos significat qui in sua obstinatione persistunt. Nam qui se ad Dominum puro corde convertunt, peccatores esse iam desinunt, sicut in alio psalmo dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates [Psal. XXXI, 1]. |
27 | (Vers. 21.) TAU. Laudem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in saeculum et in saeculum saeculi. Expositis omnibus locis quae laudem Domini generare ac producere censue runt, nunc eius repetit brevissimam conclusionem; ut quod nullis libris, nullis valet humanis viribus explicari, mirabili compendio probetur esse conclusum. Laudem Domini os suum, id est cordis arcanum promittit effari, unde se propheta noverat libenter audiri. Commonet etiam humanam carnem universam Dominum benedicere Salvatorem; quod dictum constat per figuram synecdoche, id est a parte totum. Per carnem enim significat homines, sicut idem homines significat, quando solas animas dicit, ut est illud Exodi: Omnes autem animae quae intraverunt in Aegyptum, animae septuaginta quinque [Exod. I, 5]. Ipsa enim caro est quae potest Dominum digna laude benedicere. Si quam vero partem supra ista quae diximus, sive in futuris, sive in praeteritis psalmis diligens perscrutator invenerit, quae ad laudes Domini debeat applicari, ad supradictorum aliquem modum (ut tamen nos opinamur) non dubitet pertinere; nec accuset a nobis ad liquidum minime comprehensum, quod profitemur immensum. Hoc Aristoteles acer ingenio (ut arbitror) aemulatus, argumentorum saecularium loca mirabili subtilitate collegit; ut sicut universus sermo litteris, ita et illa complexione omnis humanitas prolata [mss. A., B., F., probata] sententia clauderetur. Hinc dialectici disputationes suas compendiosis collectionibus arctaverunt; hinc oratores velut quaedam flumina cucurrerunt, hinc poetae decoris floribus ambiuntur; hinc satyrici, hinc historici, hinc comici tragicique ditati sunt, ut pene ab humana lingua videatur exceptum, quod ab hac fuerit complexione divisum. Huic rei Topica nomen imposuit. Topica vero sunt argumentorum sedes, ex quibus ad faciendam fidem velut elementis quibusdam conficitur intentio disserentis. Quod legere atque tractare religio nulla condemnat, quoniam innoxie requiritur, quidquid sacris litteris non probatur adversum. |
|
28 | Conclusio psalmi. |
|
29 | Audivimus in uno psalmo breviter complexa, quae in Scripturis sanctis late diffusa sunt. Ubi enim non legitur aut opera ipsius, aut potentia, aut magnificentia, aut sanctitas, aut mirabilia, aut virtus terribiliorum, aut magnitudo, aut abundantia, aut iustitia; ut merito dici possit supernum horreum, ubi talis entheca rerum probatur esse coelestium. Solent enim omnia simul non poni; laus autem Domini (ut opinamur) sine aliquo istorum non potest inveniri. Sed cum hic formulam dominicae laudis diligenter expresserit, significavit utique et sequentes psalmos ad eius sine dubio praeconia pertinere, quibus talis regula complexioque praemissa est. Nec putes fortuitum, quod septem psalmis laudes Domini continentur; hoc est forsitan quod in centesimo decimo octavo psalmo dictum est: Septies in die laudem dixi tibi [Psal. CXVIII, 164]. Ipsa forsitan septem candelabra sunt, sicut Apocalypsis refert, quae ante Dominum lucent [Apoc. I, 12, 11]. Ipsae septem Ecclesiae ad quas liber Domini iussus est destinari. Ipse denique Spiritus septiformis, qui ipsas laudes coelesti largitate concessit [Isai. XI, 2]. Quapropter exsultemus copiose dedisse nobis Dominum, quod eius auribus offeramus, tantum pura conscientia praebeatur. Nam quis dubitet grate suscipi, quod ipse sibi praecipit immolari? O pietas immensa Creatoris! et laudari se iubet, et ne nostris delinquamus eloquiis, quemadmodum praedicetur [ed., praecipitur], ostendit. Non quod ille talibus indiguit, sed quia nobis hoc utile fuisse prospexit. Totum dixit, totum monuit, ne velimus errare. Ad postremum et ipsam naturam humanitatis, ne fragilis periret, assumpsit. Sed consideremus, si qui tam ingentia dona suscipimus, peccare tantae gratiae debeamus. |