Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIX
|
1 | In finem, psalmus David. |
|
2 | Quamvis in superiore psalmo titulus iste videatur expositus, tamen non piget breviter repetere quod nos constat salutariter semper audire. In finem Dominum significat Christum, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Ad quem corda nostra totis viribus erigamus, quia nobis in hoc psalmo quasi praeconis voce Iudex terribilis, omnipotens, pius et nimium desiderabilis advenire praedicitur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum sancta Ecclesia loquitur. Primo membro Dominum deprecatur ut ab iniquo diabolo eam liberare dignetur, qui multis fraudibus atque insidiis devotionem populi fidelis conatur evertere. Secundo postulat ne tentatori nequissimo tradatur, quam iam constat acerbis periculis ipso protegente liberatam. Tertio, in iudicio futuro vindictam supra eos dicit esse venturam, qui pauperes eius insanis motibus persequuntur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo libera me. Sciens mater Ecclesia quanta in membris suis diaboli infestatione pateretur, sollicite clamat ad Dominum, qui solus potest eius superare nequitiam, ut ab ipsius multiplici tentatione liberetur, ne diutius fatigata succumbat. Hominem siquidem malum pro diabolo poni Evangelio teste didicimus, dicente: Malus autem homo est diabolus [Matth. XIII, 39]. Et merito sic dicitur, qui peccatorum contagione polluitur, ut iam non coelestis angelus, sed homo ab humo dictus esse videatur: qui tamen vicaria sibi permutatione succedunt. Nam et hominem malum appellamus hodieque diabolum, et e diverso diabolum (sicut supra probatum est) malum hominem nuncupamus. Sequitur ad discretionem faciendam, virum iniquum, ut specialiter terrigenam designet, quasi diaboli militem, ut et ab auctore criminum, et a sequacibus eius eripi se perfectissima supplicatione deprecetur. Nam et ipsae proprietates diversas personas designant. Malignus appellatur diabolus: iniquus dicitur homo sequax eius. Duo enim simul epitheta uni personae non poterant convenire, quod eloquentiae lege prohibitum est. |
7 | (Vers. 2.) Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die constituebant praelia. Graviora sunt semper pericula quae habentur occulta: quia subita irruunt, quando velut torrentia flumina improvisa descendunt. Significat enim illos qui de Ecclesiae visceribus exeuntes, pravis dogmatibus in sacrilega certamina proruperunt. A quibus merito se postulat eripi, ne possit eorum pravitatibus sauciari. Et ut nequitiam ipsorum continuam esse monstraret, dixit: Tota die, ut nulla eos lassitudo, nulla temporis longinquitas mitigaret. |
8 | (Vers. 3.) Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malitia haereticorum dolusque describitur. Linguas enim verba significat, quae nequitiae cotibus expolita, vulnerare contendunt corda simplicium. Quae merito serpentibus exaequantur, quia sermonibus suis virus evomunt, unde surdis aspidibus comparantur. Tali enim proposito contendunt, ut pertinacia mentis nunquam velint a veritate superari. Haec figura dicitur parabole, quoniam res sibi genere dissimiles perniciosis qualitatibus comparantur. |
9 | (Vers. 4.) Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis libera me. Peccatorem iterum hic diabolum significat, qui inter omnes creaturas primus excessit, et de iniquitate sua Adam noscitur sauciasse. De huius potestate nequissima (quoniam omnino validus est) ut etiam huius mundi princeps dicatur, petit se sancta Ecclesia custodiri, quia multis dolis, multis fallit insidiis, ut praecaveri nequeat, qui lubrico se vestigio semper tectus insinuat. Sequuntur etiam eius ministri, quoniam quod non potuerit per se inspirando mentibus nostris subripere, per suos sequaces publice conatur implere. |
10 | (Vers. 5.) Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueos mihi. Supplantare proprie dicimus, quando plantis nostris terra subducitur, ut in tenebrosis cavernis graviter incidamus. Quod nobis facit inimicus, qui in via Domini gradientibus vicinas peccatorum foveas parat, ut quando nos ab illa rectissima intentione deduxerit, elusos deceptosque submergat. Ad illam siquidem viam non audent accedere, quae sola iustorum est. Superbi autem sunt elati haeretici, qui viam Domini deserentes, pravis dogmatibus populos decipere potius quam docere festinant. Isti sanctae plebi laqueos ponunt, quando eos vanis aenigmatibus obligare contendum. |
11 | (Vers. 6.) Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis: iuxta iter scandalum posuerunt mihi. In exponendis haereticorum pravitatibus perseverat. Ponunt enim funes, id est dolosas et tortuosas obiectiones, quibus capiant sensus humanos, ut quasi pedibus laqueum, ita mentibus tendere probentur scandalum. Laqueus enim funis ideo positus est, quia vincula sua gravius semper astringit, nec amplexus eius aliqua lenitate dilabitur, cum nodosis quibusdam sinibus illaqueata concludit. Iuxta iter proprie dictum est, quoniam non capiunt nisi illos qui a recto virtutum calle discedunt. Sequitur primum diapsalma, ubi divisionem nobis pausatio iucunda concedit. |
12 | (Vers. 7.) Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Post crudeles laqueos praeparatos, post tortuosos funes positos, post iniqua scandala diabolica fraude machinata, venit ad secundam partem, ad Dominum verba convertens, ne pessimis tradatur insidiis. Dicit enim Ecclesia purissima fide resplendens, et indemutabili virtute consistens: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quod certe non potest dicere quae caducis probatur erroribus implicari; non enim Ariana congregatio, non Sabelliana, non Manichaeorum, non Pelagiana, non Apollinaris, non Eutychiana, non Nestoriana, non caetera portenta potius dicenda quam dogmata, hoc possunt vere dicere Domino: Deus meus es tu. Dicat ergo Ecclesia catholica, dicat Sponsa de gentibus advocata, quae sanctam Trinitatem fide veracissima confitetur. Sequitur, exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Suffecerat dici: Exaudi precem meam, nisi altius aliquid voluisset intelligi. Vox enim deprecationis est puritas orationis, et clamor ille tacitus qui ascendit ad Dominum. Dicitur enim tacenti Moysi: Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? Dicitur Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [Gen. IV, 10]. Quapropter sanctae operationis vox est rerum ipsarum loquacissimus clamor, non hominibus notus, sed soli Deo cognitus. Et ideo petit exaudiri vocem deprecationis suae, quia se noverat munera iustissimae petitionis offerre. |
13 | (Vers. 8.) Domine, Domine virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. Repetitio ista, Domine Domine, affectum piae precationis ostendit. Quae figura dicitur epizeuxis, id est, in eodem versu eiusdem verbi sine aliqua dilatione facta congeminatio. Quod schema (sicut saepe dictum est) plurimum valet ad animos commovendos. Cum enim dicit: Virtus salutis meae, patientiam suam perseverantiamque demonstrat. In certamine vero tribulationum salus esse non potest, nisi misericordia Domini virtus tolerantiae fuerit attributa. Virtus enim a viriditate dicta est, quae nescit aliquo labore marcescere. Sequitur, obumbrasti caput meum in die belli. Cum dicit Ecclesia caput suum obumbratum in die belli, significat beatam Domini passionem, qui in illo die crucifixionis suae sic obumbratus atque defensus est, ut nec animus eius confusionem aliquam pateretur, nec caro ipsius corruptionis iniuriam sustineret, quando et ipse sibi in vigesimo primo psalmo venire deprecatur auxilium. Decursa enim passione sua ait: Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me: ad defensionem meam respice, etc. [Psal. XXI, 20]. Bene autem definita est passio Domini, dies belli, scilicet quando, diabolo victo, infernorum claustra dirupta sunt, captivi liberati sunt, solusque moriendo triumphavit, qui novo more mortem destruxit. |
14 | (Vers. 9.) Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversum [mss. A., B., F., contra] me, ne derelinquas me, ne unquam exaltentur. A desiderio suo traditur peccatori, quisquis per concupiscentias carnis diabolo relinquitur possidendus. De quibus dicit Apostolus: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam [Rom. I, 24]. Sed ne hoc fiat, sequitur res omnino probabilis, ut sicut inimici consilium faciunt in malum, ita virtus divina praestare dignetur auxilium. Ad postremum dicitur causa iustissima, ne revera exaltentur perditione iustorum, qui de fidelis populi subversione gloriantur. Sequitur secundum diapsalma, ubi divisionem, sicut consuevimus, apponemus. |
15 | (Vers. 10.) Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Post preces habitas ne traderetur inimicis, sancta mater Ecclesia venit ad tertium membrum, in quo impiorum inexplicabiles designat errores. Nam sicut superius, in die belli caput suum obumbrari dixit a Domino, ita istorum caput, quod est diabolus, notabilem refert habere circuitum, qui nunquam ad rectam viam pervenit, quoniam per vestigia sua rediens se semper involvit. Ordo autem verborum talis est: Caput eorum circuitus. De quo similiter Petrus dicit apostolus: Adversarius vester sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Pulcherrima species definitionis est, uno verbo declarare quid sit res illa quae quaeritur. Hoc Graece, κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur. Labor vero labiorum, est prolatum ore mendacium, quod laboriose fingitur, quoniam exquisita machinatione formatur. Veritas enim sine labore dicitur, quia simpliciter et sine difficultate profertur. Quapropter oris eorum mendacium eos operit, cum perfidi de sua assertione superantur. Nunquam enim sic est cauta malitia, ut ipsa sibi non loquatur adversa. |
16 | (Vers. 11.) Cadent super eos carbones ignis, in ignem eiicies eos, in miseriis non subsistent. Primo inexplicabiles eorum dixit errores: nunc poenas memorat omnino salutares. Carbones ignis, sunt poenitentiae cruciatus, quod tamen incendium nascitur ex imbre lacrymarum, sicut et in centesimo decimo nono psalmo dictum est: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis [Psal. CXIX, 4]. Primo enim supra eos cadit luctuosa compunctio, post in ignem deiiciuntur, quando iam miseratione Domini flamma charitatis accensi sunt; et fervere sanctis operibus incipiunt, qui pridem desidioso nimis tepore vixerunt. His evenit ut in miseriis suis non subsistant, quando in bonam partem divino munere transferuntur. |
17 | (Vers. 12.) Vir linguosus non dirigetur super [mss. A., B., F., in] terram: virum iniustum mala capient in interitum [ms. F., interitu]. Quamvis linguosi possint dici et illi qui linguae ubertate facundi sunt, tamen illis hoc specialiter nomen constat impositum, qui inconsiderata locutione verbosi sunt. Sunt enim contrarii sapientibus, et diverso se more tractantes. Monet enim Iacobus apostolus: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum [Iacob. I, 19]. Tales enim super terram minime diriguntur, qui a levitate sua frequenter excedunt. Difficile est enim indeliberatum rectum esse sermonem, sicut scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum [Prov. X, 19]. Iniustus autem vir est, qui divinas regulas contemnens, voluntatis propriae fervore traducitur. Iste capitur malis suis, et in profundum altissima voracitate submergitur, quia semper sibi noxia cogitat, qui Domini praecepta declinat. |
18 | (Vers. 13.) Cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum, et vindictam pauperum. Sancta Ecclesia breviter et veraciter loquitur, quales revera debuit culpare linguosos. Hoc enim se dicit per fidem dono Dei cognovisse, quod certissime creditur esse faciendum. Faciet ergo iudicium inopum, quando in illa disceptatione promissa restituet, et vindicabit pauperes, de quibus in Apocalypsi scriptum est: Vidi sub ara Domini animas occisorum. Et paulo post: Clamantes: Quousque sanctus et verus non iudicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant super terram [Apoc. VI, 9, 10]? |
19 | (Vers. 14.) Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. Designatur hoc debere fieri inter quaslibet temporis graves amarasque pressuras. Tunc enim magna virtus est laudare Dominum, quando se istius saeculi blandimenta subducunt. Bonus enim fuit Iob, cum Dominum dives colebat, sed quanto melior, dum eum sub multiplici afflictione laudabat! Tunc ergo amplius desideremus gratias agere, quando nos tentator conatur affligere. Facilius enim inimicus discedit, cum viderit excedere non posse quos deprimit. Nam vide quid sequitur, quia cum vultu eius habitare non desinunt, qui recti sunt. Visio infastidibilis atque perpetua illum semper videre, a quo se solet omnis rationabilis creatura reficere, sicut et in quintodecimo psalmo iam dictum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo [Psal. XV, 10]. Ille enim vultus praemiorum omnium munus est, nec potest esse cuiusquam bonitatis indigus, qui illum meruerit habere conspectum. Sed cum legatur: Nemo Deum vidit unquam [Ioan. I, 18], istud ad illud tempus referendum est, quando beati Dominum non per speculum, sed, ut ait Apostolus, facie ad faciem contuentur [I Cor. XIII, 12]. |
|
20 | Conclusio psalmi. |
|
21 | Quam salutaria, quam suavia verba sanctae matris audita sunt! Oravit pro nobis, ut a tentationibus diabolicis exuamur, quas nobis omnino noverat esse violentas. Liberatis autem vultum Domini pollicetur, ut nihil laboriosum, nihil triste metuamus, quibus tale munus tantumque promittitur. Praesta, Domine, ut sicut servis tuis es desiderabilis, indulgentiae tuae claritate monstreris. Non impediant peccata, quae propria exsecratione damnamus. Fatemur culpas, ut te placatum habere possimus. Solus enim iudex es qui veniam tribuis confitenti; et cum te nihil lateat, ab homine tamen publicari quaeris, quod multo veracius nosse declararis. |