monumenta.ch > Cassiodorus > 136
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXV <<<     >>> in Psalmum CXXXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVI

1 Psalmus David.
2 Ad praeteritum morem rediit ordo titulorum. Significat enim misericordes et sanctissimos actus ad Dominum Salvatorem esse referendos. Considerandum est autem quoniam hymnus iste non a gaudentibus dicitur, sed sola dolorum compunctione cantatur. Haec autem historia, Ieremia propheta referente, completa est, quando captivitas Ierusalem Nabuchodonozor rege veniente perfecta est. Exstat enim de hac re pietatis huius compunctissimus liber, qui quadrifario praenotatur alphabeto. Sed nos oportet spiritualiter ista suscipere, quia in figura illis, sicut dicit Apostolus [I Cor. X, 11], haec omnia certum est contigisse.
3 Divisio psalmi.
4 Populus Hebraeorum, qui obstinationis suae vitio in captivitate erat sub Nabuchodonozor rege post saecula longa passurus, introducitur ad loquendum, ut mala sua futura sic defleat, quasi iam videantur esse praeterita. Prima sectione calamitates suas enumerat, subiungens inter quaslibet saeculi huius angustias, nunquam se Ierusalem ullatenus oblivisci, quamvis evertendam esse constaret. Secunda sectione ad Dominum verba convertit, ut memor sit insultationum contra Ecclesiam pessima voluntate grassantium, beatos asserens qui de corde suo incipientes malas cogitationes abiiciunt.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Nimis dulcis est recordatio patriae, quae in hostili terra probatur existere; nam quantum haec amara sentitur, tantum fit illa suavior. De loco enim peregrinationis, proprii domicilii crescit affectus. Sed quamvis propheta Israelitici populi captivitatem quae sub Assyriis contigit exponere videatur, convenit tamen ut eam spiritualiter advertere debeamus. Duas enim civitates in hoc mundo esse crebra lectione comperimus: una est Domini, quae dicitur Ierusalem, id est visio pacis. Ista hic pressuram patitur, et multis malis irruentibus sauciatur: humilis, afflicta, spem habens in illa aeternitate quae nunquam novit defectui subiacere. Econtra diaboli civitas, quae Babylonia dicitur, cuius interpretatio significat confusionem, hic florida, superba, laetissima est, quae istius saeculi vitiis tanquam magnis fluminibus irrigatur. Super ista ergo flumina sedent fideles, qui captivitatem in hoc mundo patiuntur, et suspirantes desiderio patriae suae amaras lacrymas fundunt, quoniam ad illam promissam pacem hic pervenire non praevalent. Contemplandum est autem quod non dicit, in fluminibus, sed Super flumina; nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur, qui vero super ripas alvei sedent, iam ab illis fluctibus divino sunt munere liberati. Situm quoque ipsum respice temperatum; nec erectos dicit, ut arrogantiam fugeret; nec iacentes, ut ruinam vitaret, sed sedentes in humilitate pias lacrymas supra peccatorum impia fluenta transmittere.
7 (Vers. 2.) In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Hic doloris exaggeratur acerbitas, quando delectationem suam, qua se populus poterat consolari, velut non necessaria suspendebatur arboribus. Quid enim illic agerent organa dulcia, ubi tempora vitae amaris erant lamentationibus occupata? Verum haec historia ad spiritualem intelligentiam transferatur. Salices sunt arbores supra ripas fluminis pinguissima viriditate gaudentes, quae frequenter excisis palis, atque humidae terrae reconditis, altissima radice merguntur; et fluentis necari nequeunt, quamvis copiosa irrigatione satientur. His comparantur sancti ac fideles homines, sicut Isaias dicit: Exorietur tanquam fenum in medio aquae, et tanquam salix super defluentem aquam [Isai. XLIV, 4]. Talibus ergo viris organa nostra suspendimus, quando communicata gratia de Scripturarum divinarum lectione conferimus. Ipsa sunt enim nostra organa, quae et psalmodiae gratiam praestant, et alterna nos collatione laetificant. In medio eius, Babyloniae civitatis dicit, non fluminis, quia necesse est in medio mundi sit sanctissimus Christianus, quamvis ad superna animo videatur esse translatus.
8 (Vers. 3.) Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum.
9 (Vers. 4.) Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
10 (Vers. 5.) Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Addunt aliud pondus doloribus suis, ut usque ad hoc ludibrium se pervenisse defleant; quatenus Dei carmina reverenda hominum passim voluptate [mss. A., B., F., voluptates] profundant, fiatque illis necessitas paganis dicere, quod sola plebs Domini consuevit audire. Superbus enim et arrogans victor vult sibi lusus et delicias de Dei canticis exhiberi. Quibus respondendum est, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Sed ut magis illam partem quam coepimus exsequamur, concupiscentiam mundi obnoxios nos tenere testatur Apostolus, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]. Istae igitur concupiscentiae quae nos iure captivitatis illaqueant, frequenter nobis suadent, ut psalmodiae verba in locis profanis atque spectaculis gesticulatione nefandissima canere debeamus. Sed eis non esse consentiendum praesens doctrina declarat, quando admonet in terra aliena, id est inter actus vitiosos qui sunt a Deo alieni, hymnum Domini non esse cantandum. Verba enim Domini sancta, debent esse sanctorum; scriptum est enim: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII, 6]. His ergo monet nullatenus esse consentiendum.
11 (Vers. 6.) Si oblitus fuero tui, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Pollicetur se propheta Ecclesiam Dei nunquam penitus oblivisci, conditionem sibi gravissimam ponens, quia necesse est ita fieri, si Ierusalem contigerit non amari. Dextera quippe bonorum est Christus Dominus, sicut in quintodecimo psalmo dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear [Psal. XV, 8]. Astringit se itaque propheta duris quidem vinculis, sed nequaquam novis, ut ipse a Domini Salvatoris memoria decidat, si Ierusalem ab eius mente discesserit. Ipsa est mater fidelium, patria felicium, regio beatorum, quam qui hic obliviscitur, ibi in regno Domini minime collocatur.
12 (Vers. 7.) Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.
13 Si non praeposuero [mss. A., B., F., proposuero] Ierusalem in principio laetitiae meae. Proponitur poenalis secunda conditio, ut in Domini laudibus obmutescat, si oblitus fuerit Ierusalem, quod magnum habent praemium Christiani. Quid enim probatur esse deterius quam illud non posse loqui, unde consuevit medicina praestari? Psalmodia est enim consolatio flentium, cura dolentium, sanitas aegrotorum. Hoc animae remedium, hoc miseriarum omnium cognoscitur esse suffugium. Nam qui tali munere privatur, ab omni beneficio consolationis excluditur. Sequitur, si non praeposuero Ierusalem in principio laetitiae meae. Sunt quidem principia mundanae laetitiae, ut avaro aurum invenire, luxurioso pulchram feminam, superbo iactantiam. Sed absit ut haec principia laetitiae prophetali conveniant sanctitati; quinimo dicamus quae honesta sunt, sed tamen Ecclesiae sanctae non debeant ullatenus anteferri. Gravibus viris et summa se honestate tractantibus, principium laetitiae est filius natus, sicut Zachariae de Ioanne contigit, qui ei angelica voce promissus est [Luc. I, 13]. Est etiam de filio, qui post tempora longa reversus est, quod idem in Evangelio per parabolam dictum legitur, quando laetissimus pater vitulum saginatum in eius convivatione mactavit [Luc. XV, 18, 23]. Vel post infirmitatem sanitas corporis restituta, ut Ezechiae regi contigit, cui post aegritudinem validissimam quindecim annorum quoque spatia legimus [IV Reg. XX, 6] attributa. Verborum quoque ipsorum dicta pensanda sunt. Nam principium laetitiae semper validum, semper amplissimum est, quando in ipsis initiis voluntas accenditur gaudiorum, dum calore animi in laetitiam rapimur, quam vix provenire credebamus. Omnia siquidem subita violenta sunt, et quod diuturnum in hoc saeculo fuerit, intepescit. Quapropter ad exaggerandum fidei calorem, principio laetitiae illam dicit praeponi, quam decet supra omnia plus amari. Hic tamen versus et superior potest etiam illis convenire, quos supra diximus esse captivos.
14 (Vers. 8.) Memento, Domine, filiorum Edom, in die Ierusalem.
15 (Vers. 9.) Qui dicunt: Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea. Venit ad secundam sectionem populus Hebraeorum: ubi conversus ad Dominum deprecatur ne inultos discedere patiatur, qui Ecclesiam Dei saevissima increpatione dilacerant. Edom, alii sanguineum, alii terrenum interpretandum esse putaverunt; quod tamen utrumque ad carnalia vitia referri posse non dubium est. Isti sunt ergo filii Edom qui Christianum populum sunt gravissime persecuti, nec aliqua satisfactione conversi sunt. Hos in illa sequestratione bonorum deprecatur in memoriam redire, ut eos debita possit poena suscipere. Hoc enim dicitur (sicut saepe memoratum est) prophetiae affectu, non maledicendi voto. In illis enim pietas nostra non quaeritur, qui Domini aestimatione damnandi sunt. Addidit, Qui dicunt: Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea. In his sermonibus addendum est, perveniamus, ut nobis integra possit constare sententia. Quae figura apud magistros saecularium litterarum dicitur ellipsis, id est defectus, quando verba ex industria suspendimus, ut praetermissa desiderabilius exquirantur. Verba sunt ergo ista filiorum Edom persequentium populum Christianum, a similitudine tracta cisternae, unde si aqua sedule tollitur, usque ad fundamentum eius sine dubio pervenitur. Sed quid illis proderat saeculi istius lucem adimere talibus, quando magis in ipso fundamento aeternam vitam possidere videbantur occisi? Fundamentum siquidem fidelium Christus est Dominus, qui non potest iustis eripi, quamvis cuncta eis huius saeculi probentur auferri. Sic dum persecutores catholicam religionem exhaurire cupiunt, felicissimas atque copiosas coronas martyribus contulerunt.
16 (Vers. 10.) Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet [ms. G. et ed., retribuit] tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Filia Babylonis bene caro nostra dicitur, quia confusionem nobis probatur ingerere peccatorum. Huic additum est proprium epitheton, ut misera diceretur. Quid enim miserius, quam ut res fragilis tantis ausibus insolescat, et per concupiscentias illicitas sauciet animas vulnere peccatorum? sicut dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum [Gal. V, 17]. Sed postquam de Babyloniae filia dixit, iustissimam compensationem ei asserit esse reddendam; ut sicut nos luxuria concitat ad vitia, ita repressam ieiuniis atque tribulationibus subditam faciamus esse virtutibus. Reddimus enim illi dignam retributionem, ut coacta faciat quod in deliciis implere dissimulat. Tales enim retributiones carni reddere beatorum est, ut quae traxit ad culpam, adiutorio Domini perducatur ad gloriam.
17 (Vers. 11.) Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. Adhuc ad ipsam loquitur carnem, beatum esse commemorans qui filios eius, id est vitia nocentia tenet, quia illa iam tenere provectus est. Nam quando aliquid tenemus, hoc in potestate nostra redigimus, et desinit fieri liberum, quod nobis coeperit esse captivum. Addidit, et allidet ad petram, ut non moretur tenens, ne voluptas blanda subripiat. Allidet, ait, ad petram, in Dominum utique Salvatorem, de quo scriptum est: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]; ut statim confracta dispereant, quae nos teterrimis motibus instigabant. Bene autem discutiendum est quod dixit, parvulos tuos; carnis scilicet errores, qui misera matre nascuntur. Hi dum parvuli fuerint, facilius tenentur, atque in petram illam coelestem efficaciter eliduntur; nam si iam coeperint adulti esse, et robustissima aetate iuvenescere, gravior pugna cum eis nascitur, nec facile a nostra infirmitate superantur. Quam rem nos et centesimus psalmus monuisse declaratur, ubi dictum est: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. c, 8). Sed quamvis psalmus iste animos nostros pia lamentatione permulserit, et in prima parte captivitatem quoque nostram mystica expositione narraverit, in praesenti tamen versu saevissimi atque occultissimi vitii secreta vulgavit, ut et pestem proderet, et remedia non taceret. Mittitur enim in mentem nostram, diabolo instigante, quod nolumus; recipimus quod nostra aestimatione damnamus, et tyrannide quadam peccati a nostra reddimur exsecratione sine dubitatione captivi. Sed istae cogitationes, dum sunt parvulae, percutiantur in petram, comminuantur (sicut dictum est) in lapidem angularem, ubi omne malum cito dissolvitur, si in ipso fortiter allidatur.
18 Conclusio psalmi.
19 Completa est lamentantium psalmorum pia nimis et laudanda devotio. Supra enim in septuagesimo tertio et in septuagesimo octavo psalmis futura legitur Ierusalem deplorata captivitas; hic autem tertius eiusdem rei psalmus est, ut sacratissimo numero Trinitatis pietas devotissimae compunctionis possit offerri. Est quidem magnum charitatis genus, quod proximis iubet Dominus exhibere, si tamen in eo modo mensuraque plangatur, ut nec resurrectionis spes adimi possit, nec iniuste fecisse aliquid Dominum suspicemur. Nam etsi affectuoso dolore succendimur, modestiae tamen terminum excedere non debemus. Humile quippe ac mansuetum decet esse, quod studio pietatis offertur. Nam cuius temperamenti sint iustae lacrymae, testatur Dominus Christus, qui considerata fragilitate humani generis, quamvis esset suscitaturus Lazarum, flevit; ut bonus Magister et pietatem doceret, et veritatem assumptae humanitatis ostenderet [Ioan. XI, 35].
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXV <<<     >>> in Psalmum CXXXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 136