Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXV
|
1 | Alleluia. |
|
2 | Iterum nobis Alleluia dicendum est, gratia quidem semper novum, sed praecedentibus expositionibus omnino notissimum. Huic psalmus subiectus est, qui simili verborum assonatione cantatur. Diversas enim res inchoat; sed in unam convenientiam vociferationis exsultat; cuius versus unifines non improbe dicimus vocitandos, sicut in centesimo decimo septimo psalmo iam diximus, ubi quatuor versus simili sententia terminantur. Quidquid enim dicitur, ad misericordiam Domini refertur, sine qua subsistere nullatenus praevalemus. Merito ergo saepius ipsa repetitur, quae omnia in nobis indulgentissimis muneribus operatur. Nam si causam tanti secreti discutias, clementia est Domini omne quod vivimus, misericordia quod valemus. Quapropter nec ab ore nostro debet, nec a corde discedere; quatenus et ipsa nos dignetur iugi tuitione servare. Hoc imitati poetae assona carminum floscula condiderunt, supernarum virtutum sonos ad mundana studia transferentes. Sed quoniam universi psalmi multifarias videntur continere virtutes, iste perfectam vitam non improbe iudicabitur declarare iustorum, qui mandata Domini salutariter auspicantes, in misericordia eius iugiter perseverant. Unde animo recolamus has similitudines versuum, et in octavo, vigesimo tertio, quadragesimo primo, quadragesimo quinto, quadragesimo octavo, quinquagesimo sexto, sexagesimo sexto, centesimo secundo, centesimo tertio, centesimo sexto psalmis diversas nobis subtiliter indicasse virtutes, sicut locis eorum constat expositum. Cuius autem virtutis praesens psalmus esse noscatur, plenius in eius conclusione dicemus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per universum psalmum propheta loquitur, qui quamvis totus velut coeleste canistrum, decoris repetitionibus quasi aureis regulis videatur intextus, unde spiritualia bona tanquam dulcia poma convivis ecclesiasticis offerantur: tamen in illis capitaneis versibus qui varie dicuntur, prima parte magnificentia Domini exponitur, et totius orbis conditio declaratur. Secunda parte miracula referuntur, quae fecerat in Aegypto et in gente Iudaeorum. Tertia descendit ad Christianos, beneficia Domini consequenter enumerans, ut per hanc repetitionem unum auctorem rerum omnium esse cognosceres. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Diximus per capita versuum inesse pulcherrimam varietatem, in fine autem consimilem repetitionem, et ideo capita tantum versuum exponenda sunt; fines autem eorum, qui uno tenore repetuntur, semel tantum declarasse sufficiat. Hoc tamen mente condendum est, quod ad cunctas operas quae dicuntur inferius, Domini misericordia sit competenter adiuncta. Confessionem saepe diximus et ad laudes Domini, et ad deploranda peccata communiter pertinere. Hic autem non unum ex duobus, sed utrumque accipiendum est; docet enim beatos viros et laudes Domino iugiter dicere, et praeterita peccata deflere. Sic enim iustos intelligimus, si conversi a malo illa damnent, quae aliquando gesserunt, sicut Paulus apostolus de praeteritis ait: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Sequitur, quoniam bonus, qui et laudes suas clementer audiat, et supplicantibus miseratus indulgeat. Addidit, quoniam in saeculum misericordia eius. In saeculum, scilicet in perpetuum dicit: quoniam misericordia ipsius aeternum occupat tempus. Hic praestat ut recreet [mss. G., A., B., creet; ms. F., crescat], parcit ut corrigat; ibi misericordiam bonis tribuit ut coronet. |
7 | (Vers. 2.) Confitemini Deo deorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Superiore psalmo corda gentilium, simulacrorum suorum irrisione quassavit, nunc autem quantus qualisque sit omnipotens Dominus praedicatione verissimae maiestatis ostendit, ut non solum Deus credatur qualis aut angelus dicitur, aut virtutum homo saepe memoratur; sed Deus ille deorum est, cui nullus similis invenitur. Deus quippe propter honoris excellentiam potest et creatura dici; lectum est enim in octogesimo primo psalmo: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI, 6]. Et in Exodo: Deum te posui Pharaoni [Exod. VII, 1]. Deus autem deorum non potest, nisi sola sancta Trinitas nuncupari. |
8 | (Vers. 3.) Confitemini Domino dominorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Superiori sententiae similis est et ista locutio. Sic enim dicitur Dominus dominorum, quemadmodum et Deus deorum. Nam et dominos sanctos dicimus angelos; sed Dominus dominorum ille solus est cui cuncta deserviunt. Ipse etiam Sanctus sanctorum, ipse Rex regum, et omnium potestatum ineffabiliter culmen excelsum. Quis enim dubitet supra omnia esse, qui et creare omnia, et universa praevalet continere? |
9 | (Vers. 4.) Qui fecit mirabilia magna solus, quoniam in saeculum misericordia eius. Sicut in illis tribus versibus supra positum est, confitemini, ita et per hos omnes versus qui variantur usque ad finem, confitemini subaudiendum est. Quae figura dicitur ἀπὸ κοίνου, id est a communi, ut nobis plena possit constare sententia; maxime quando et in hac similitudine desinit psalmus. Dicitur itaque fecisse mirabilia magna solus, quasi non per angelos et per apostolos servos suos diversarum virtutum signa monstraverit. Sed hic memoratur fecisse solus, ubi Verbo suo conditiones rerum fabricasse monstratur, quando et ipsa ministeria eum creasse non dubium est. Sic enim sentiendum sequentia declarant. |
10 | (Vers. 5.) Qui fecit coelos in intellectu, quoniam in saeculum misericordia eius. Usque ad finem psalmi laus depromitur per narrationem praeconialem. Narratio est enim rerum gestarum collecta expositio. Domini autem res gestas narrare, laudare est. Ipsum est ergo quod superius dixit: Qui fecit mirabilia magna solus: quoniam hoc non per creaturas, sed sola virtute suae divinitatis operatus est. Nam quod dixit, coelos in intellectu fecit, potentiam ipsam dispositionis expressit. Ille enim non facit aliqua videndo, nec aliorum fabricas aemulando; sed quidquid in intellectu suae maiestatis disposuit, hoc et ad effectum momentanea operatione perducit. Perfectio enim rerum voluntas ipsius est; nec moram recipit quod ille decreverit. Sic enim in superiore psalmo dictum est: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra [Psal. CXXXIV, 6]. In intellectu ergo coelos fecit, quia nulla confusione, nulla inordinatione, nulla informitate creati sunt, sed distincti atque compositi Creatoris sui voluntate peraguntur. Nec moveat quod coelos plurali numero nuncupavit, quando et alibi legitur: Laudate eum, coeli coelorum [Psal. CXLVIII, 4]. Et Apostolus ait: Raptus sum usque ad tertium coelum [II Cor. XII, 2]. Quapropter definire nobis non licet quanti sint, quod in Scripturis sacris non legitur explicatum. |
11 | (Vers. 6.) Qui firmavit terram super aquas, quoniam in saeculum misericordia eius. Postquam de coelis dixit, consequens fuit ut de terra quoque loqueretur; nam et hanc fecit in intellectu. Ipse est enim intellectus qui cuncta complexus est, et per potentiam suae dispositionis implevit. Sed perquiramus cur hic dixerit, terram positam super aquas, cum dicat Iob: Qui suspendit terram in nihilo (Iob XXVI, 7). Et alibi: Qui suspendit tribus digitis molem terrae, quod nomen est ei [Isai. XL, 12]? Sed neutrum sibi noscitur esse contrarium, quoniam terram dicere potuit super aquas esse, etiam cum multo spatio distare videretur; sic enim et coelum dicimus supra nos, dum tamen aeris magna spatia interesse noscantur. Sive (ut aliis videtur) super aquam, iuxta aquam intelligendum est; nam hodieque dicimus civitatem super mare positam, cum non in mari, sed iuxta mare sit constituta. Vel certe spiritualiter accipiendum est, quia super aquam sacri baptismatis terra nostra, id est corpus reficitur, dum religionis stabilitate formatur. |
12 | (Vers. 7.) Qui fecit luminaria magna solus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quamvis ad litteram luminaria coeli, astra videantur intelligi, convenit tamen ut ea paulo altius inquiramus. Magna luminaria forte significat angelos, potestates, thronos, dominationes, qui pietate sanctissima coelesti lumine radiantur. Dicendo enim magna, omnibus videntur anteposita quae corporaliter lucent. |
13 | (Vers. 8.) Solem in potestatem diei, quoniam in saeculum misericordia eius. Potestas est diei solis adventus, quia per eum omnis visibilis creatura declaratur. Usus est enim divinarum Scripturarum huiusmodi sermone loqui, sicut ait alibi: Dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Spiritualiter autem potest intelligi, quando sanctis suis solem sapientiae miseratus infundit, ut illa videant quae ad ipsius petinere certum est iussiones. |
14 | (Vers. 9.) Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in saeculum misericordia eius. Audite, astrologiqui summam rerum stellarum administrationibus datis, lunam et stellas in potestate noctium fuisse concessas. Nunquid ad imperium, non ad obsequium ista sunt condita? Nam quid Creator ageret, si vitas hominum stellis transigere permisisset? Merito vos repudiant ipsi quoque philosophi, qui tantam potestatem visibilibus rebus inesse dicitis, ut arbitrium tollatis Auctori. Nobis autem ex his alter spiritualis sensus aperitur. Lunam forsitan Ecclesiam debemus accipere; stellas diversos eius ordines sanctitate pollentes, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi et caeteri qui velut stellae coelesti noscuntur conversatione radiare. Haec omnia in potestate noctis, id est in saeculi istius tenebris data sunt, ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium. |
15 | (Vers. 10.) Qui percussit Aegyptum cum primitivis [mss. A., B., F., primogenitis] eorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Hactenus dicta sunt quae per se creaverit sancta Divinitas, nunc in secunda parte referuntur qualia in mundo per angelos servosque suae pietatis effecerit. Quae duodecima est species definitionis quam Graeci κατ᾽ ἔπαινον, Latini per laudem dicunt. Haec per hos duodecim versus tracta, permanet usque ad divisionem. Et quoniam historia nota est, videamus quid hic spiritualiter magis possit intelligi. Percussit Aegypti primitiva, quando saeculi istius damnavit gloriam, quae putabatur esse praecipua; nam luxus, superbia, avaritia, quasi primitiva sunt mundi. Ipsa enim primo generat pessimus venter, et velut charos filios amplectitur, dum rerum istarum cupiditate gratulatur. Haec Dominus percussit, quando a regulis suae divinitatis exclusit. Mortua enim iacent quae a vitae Auctore submota sunt. |
16 | Vers. 11. Qui eduxit Israel per medium eorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Per medium Aegyptiorum deducit Israel, quando sanctos suos a conversatione liberat pessimorum, et a mundi istius habitatione teterrima in lucem suae veritatis adducit. |
17 | (Vers. 12.) In manu forti [mss. A., B., potenti] et brachio excelso, quoniam in saeculum misericordia eius. Manus fortis, ad invincibilem pertinet actionem; brachium excelsum, ad omnipotentiam Domini singularem. Fortis enim actio a brachio venit excelso, quoniam effectus rerum suum demonstrat semper auctorem. |
18 | (Vers. 13.) Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in saeculum misericordia eius. Priscae auctoritatis viri mare Rubrum in duodecim divisiones dixerunt esse partitum, quantas tribus constat fuisse Iudaeorum. In eo enim hic plurali numero positum est, in divisiones, ne putaremus mare Rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritualiter congruenter adverti. Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas, quam multis divisionibus transimus, quando conversi ad terram viventium Domini munere festinamus. Alter enim per eleemosynas, alter per assiduam supplicationem, alter per virginitatem, alter per excellentissimam charitatem. Sic multis divisionibus per saeculi huius mare transitur ad Dominum. |
19 | (Vers. 14.) Et eduxit Israel per medium eius, quoniam in saeculum misericordia eius. In hoc versu, quoniam repetitus est, expositio superius dicta sufficiat. |
20 | (Vers. 15.) Qui excussit Pharaonem et exercitum eius in mare Rubrum, quoniam in saeculum misericordia eius. Diabolum cum ministris suis in fontem salutis excutit, quando eos a nobis potentiae suae virtute removerit. Excutit autem dixit, tanquam pulverem proiicit, ut de hac celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos terrenas sordes esse monstraret. |
21 | (Vers. 16.) Qui transduxit populum suum per desertum, quoniam in saeculum misericordia eius. Per desertum nos traiicit, quando per hoc saeculum transire facit illaesos; soli enim evadunt qui mundi istius mala pertranseunt. Caeterum qui in istis haeserit, ad praemia divina non pervenit. Desertus enim ideo dicitur mundus, quia divina electione privatus. Et merito sic vocatur, quia ad se venientem non recepit Auctorem. |
22 | (Vers. 17.) Qui eduxit aquam de petra rupis, quoniam in saeculum misericordia eius. Educit [ms. G. et ed., eiicit] aquam de petra rupis, quando sterilia corda mortalium salutares rivulos fecerit proferre lacrymarum; ut qui sunt propria siccitate steriles, reddantur divina largitate manabiles. De petra rupis ad auxesim positum est, quoniam non parva, sed ingentia et dura saxa sunt, quae in magnitudinem rupis eriguntur. |
23 | (Vers. 18.) Qui percussit reges magnos, quoniam in saeculum misericordia eius. Percutit reges magnos, quando in corde nostro impia desideria coelestis miserator exstinxerit. Tunc enim nos vivimus, dum illa moriuntur; et contraria sorte necesse est nos occumbere, si contingat illa superare. |
24 | (Vers. 19.) Et occidit reges fortes, quoniam in saeculum misericordia eius. Reges fortes occidit, quando a nobis expellit daemonia, varia immissione grassantia; quorum voluntas nequam tunc exstinguitur, si fidelium animae ab eorum potestate tollantur. Occide, Domine, fortes reges, ut liberes servos humiles: eripe tibi devotos, ne ille nefandissimus eos sibi faciat esse subiectos. |
25 | (Vers. 20.) Sehon regem Amorrhaeorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Ista quidem in superiore psalmo iam videntur exposita, quae non pigebit repetere, quando ea sancta auctoritas ad salutem nostram probatur iterasse. Sehon quidem interpretatus est tentatio colorum, aliter vero arbor infructuosa; Amorrhaeus exacerbationem; quae omnia videntur ad diabolum pertinere; ipse est enim arbor infructuosa, ipse exacerbatio. Sed haec in nobis Dominus occidit, quando nos ad instituta sua morum sanctitate perduxerit. |
26 | (Vers. 21.) Et Og regem Basan, quoniam in saeculum misericordia eius. Og interpretatur coacervans, Basan confusio. Qui enim coacervat peccata nostra, absolute diabolus est. Ipse etiam recte dicitur confusio, quoniam et sequaces suos confundit, et ipse de Domini iudicio confusus abscedit. Verum haec et talia Domini virtute interfecta iacent, quando nos eripere a tam pessima obnoxietate dignatur. |
27 | (Vers. 22.) Et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in saeculum misericordia eius. Locum tertiae narrationis ingreditur. Et quamvis historia de Hebraeis dicere videatur, tamen hoc et ad populum Christianum aptissime refertur: quoniam beatitudo illa quae illis fuerat pollicita, expulsis qui sua iniquitate ceciderunt, sanctis ac fidelibus Christianis promissae haereditatis praemia conferuntur. Meminerimus autem quod et in hac quoque divisione per quinque versus duodecima species definitionis permaneat, quam in secunda parte iam diximus. |
28 | (Vers. 23.) Haereditatem Israel servo suo, quoniam in saeculum misericordia eius. Cum dicit, servo suo, illos sequestrat qui Domini iussionibus iniquis conatibus restiterunt. Qua significatione et devota plebs Iudaeorum, et populus includitur Christianus. |
29 | (Vers. 24.) Quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, quoniam in saeculum misericordia eius. Humilitas proprie pertinet ad tempora Christiana, quae tunc latius desiderari coepit, quando eam in se Dominus Salvator ostendit. Ipse enim monstravit et humilitatis viam et patientiae disciplinam. Quapropter ille humilitatis servorum suorum memor est, qui et eius praeceptor esse dignoscitur. Memor fuit significat sanctae incarnationis arcanum, quando adventu suo credentes liberare dignatus est. |
30 | (Vers. 25.) Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Si ad historiam attendas, nullum pretium Aegyptiis dedit, quando Hebraeos de manibus eorum liberare dignatus est. Sed quia in potestate diaboli vel ministrorum eius tenebamur obnoxii, tunc se immolando magnum pretium dedit, ut nos ab eis redderet absolutos. Redemit enim nos diversis iniuriis et passionibus suis, claustra passus, alapis caesus, flagellis verberatus est. Redemit nos utique sanguine pretioso, et ad postremum redemit nos miraculo resurrectionis ostenso, sicut dicit Apostolus cuncta complectens: Magno pretio redempti estis [I Cor. VI, 20]. Hoc enim fuit pretium quod pretium non haberet. |
31 | (Vers. 26.) Qui dat escam omni carni, quoniam in saeculum misericordia eius. Omni carni, non tantum de hominibus voluit intelligi, sed et quidquid natat, quidquid volat, quidquid repit, quidquid graditur: quoniam universa eius largitate satiantur. Nam sicut creator est omnium, ita et pastor animantium probatur esse cunctorum. Pascit etiam omnia spiritualia incorporeo cibo misericordiae suae. Nam cum generaliter indigeatur ab omnibus, ipsius munere geritur, ut universa continere atque existere comprobentur. Sive omni carni dat escam, fidelibus tantum forsitan debemus accipere, quos corpore et sanguine suo saginare dignatur. |
32 | (Vers. 27.) Confitemini Deo coeli, quoniam in saeculum misericordia eius. |
33 | (Vers. 28.) Confitemini Domino dominorum, quoniam in saeculum misericordia eius. Cum hos versus superius eisdem verbis dixerit, hic tantum Deo coeli, mutasse declaratur; superius autem habet, Deo deorum. Unde videntur per significationem coeli omnia potuisse concludi. Et ut cuncta ad eius confessionem revocare videretur, in fine iterum memorat confitendum: ne quid praeter eius laudem et misericordiam agi posse crederetur. |
|
34 | Conclusio psalmi. |
|
35 | Mirabilis psalmus et nimia virtute profundus, qui velut stellis micantibus misericordia Domini ubique cognoscitur esse radiatus. Cuius enim virtutis sit atque potentiae in Paralipomenon ostenditur, ubi ait: Cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius; implebatur domus Dei nube, ne possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei [II Paral. V, 13, 14]. Proinde quid potest a nobis simile dici, quam quod de se auctoritas cognoscitur ipsa testari? Nam licet in omnibus psalmis, si pure canantur, divinam nobis certum sit adesse praesentiam, hoc tamen evidentius creditur, quod legis auctoritate firmatur. |