monumenta.ch > Cassiodorus > 134
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIII <<<     >>> in Psalmum CXXXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIV

1 Alleluia.
2 Post gradalium pulcherrimam constructionem, quae usque ad illam pervenit summitatem quae in aeternum securos efficit et felices, congrue nimis ponitur, Alleluia; ut laudibus Domini sancta perfruatur Ecclesia, cui tale munus noscitur praeparatum. Quapropter sinceris mentibus alacres Alleluia dicere festinemus, ut illi sancto populo per divinam gratiam misceamur.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum propheta loquitur. Primo ingressu propter nominis eius potentiam, laudes Domino dicit esse solvendas, quia fecit quae voluit in coelo et in terra, magnalia ipsius diversa commemorans. Secundo, quoniam veritatis perfecta laus est destruere falsitatem, idolorum cultores sub irrisione redarguit. Tertio, diversos ordines admonet, ut Dominum laudare non desinant. Sic genus demonstrativum in ultraque parte mirabili exsecutione completur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum.
7 Vers. 2. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Post praeteritos (sicut dictum est) psalmos, quibus ad omnium virtutum culmen divina miseratione propheta conscendit, in domo Domini stantes alloquitur, ut post collata tam ingentia beneficia laudare non desinant coeli terraeque Creatorem. Et respice praecepta ista in his duobus versibus qua distinctione creverunt. Primo dixit: Laudate nomen Domini. Et ne quibuslibet hoc putares iniunctum, addidit, laudate servi Dominum, id est, qui servi ipsius estis prona voluntate devoti, et Dominum vos habere sentitis, quem nulla superstitione contemnitis. Tertio dicit; Qui statis in domo Domini, hoc est, qui perseveranti et intitubabili voluntate in ipsius sancta credulitate consistitis. Contra illos scilicet dictum, qui patientes defectum de collato subito honore ceciderunt. Sequitur, In atriis domus Dei nostri. Atrium dicitur amplissimae domus primus ingressus, ubi sibi habitantes propter expellendum frigus focos facere noscebantur; et ab atri fumi nebulosissimis globis appellata atria, quasi atra, tradit antiquitas. Et quia nullus sermo vacat, qui non aliquod mysterium continere videatur; et illos etiam dicit Dominum debere laudare, qui in primum membrum domus dominicae videntur ingressi.
8 (Vers. 3.) Laudate Dominum, quoniam benignus est Dominus: psallite nomini eius, quoniam suavis est. Considera quod laudate tertio posuit, ut per laudis similem qualitatem sanctae Trinitatis indivisibilem nobis ostenderet unitatem. Laudis enim dominicae usque ad divisionem positam multiplex causa narratur. Nam cum sint omnia valde bona quae fecit, cuius ipse sit bonitatis advertitur, a quo talia manasse noscuntur. Addidit quoque, suavis, ut non solum benignum, sed et dulcem esse sentires. Sic enim et alibi dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Psallite vero dum ponitur, ad bonas corporis operationes refertur; ut in hac mundi conversatione Dominum videamur de nostra probitate laudare.
9 (Vers. 4.) Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Et hic versus adhuc ad illam partem pertinet, cur Dominus debeat praedicari. Nonnullos autem titillare cognoscitur, quare non sit hic Abraham positus, cui primum haec possessio a Domino promissa declaratur? Sed Abrahae vocabulum non hoc videbatur significare, quod de isto nomine potuisset adverti. Iacob siquidem supplantatorem interpretari saepe iam dictum est, qui benedictionem fraternam gloriosa nimis cupiditate praeripuit. Quod ad evocatam numerositatem gentium competenter aptatur, quae adventum Domini Salvatoris ad se credulitate trahens, Synagogae munera promissa percepit, et priorem populum religiosa festinatione superavit. Sed post illam patriarchae mysticam luctam quam Iacob cum angelo constanter exercuit, ipse quoque Israel appellari meruit; quia tantae concertationis fixa mente pondera toleravit. Israel autem interpretatur vir videns Deum, quod ad illam pertinet significationem quam Dominus possidet in beatis. Elegit itaque Iacob, dum Ecclesiae populum diversarum gentium congregatione subadunavit. Possidet Israel, quando in illa beatorum resurrectione, ipse in omnibus probatur habitare.
10 (Vers. 5.) Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnis relatio certa redditur, quando is qui refert, quod dicit se probasse testatur. Atque ideo cognovisse se dicit propheta quod praedicat, non aliqua visione carnali, sed in illa altitudine scientiae positus, ibi magnum contemplatus est Dominum. Videbat enim vir sanctissimus Maiestatem illam mirabilem cunctis potestatibus, et coelorum virtutibus imperantem; et necesse fuit ut diceret: Quia cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis; non quia praeter ipsum aliquis Deus est, sicut in alio psalmo legitur: Quoniam quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum [Psal. XVII, 32]: sed quia potestatibus diversis hoc nomen abusive constat impositum, sicut in Exodo legitur: Constitui te deum Pharaonis [Exod. VII, 1]; et Apostolus dicit: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (sicut sunt dii multi et domini multi) nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum [II Cor. VIII, 5, 6]. Unde merito prae omnibus diis magnus dicitur Deus, a quo cuncta creata sunt.
11 Vers. 6. Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis. Post illa quae superius dixit, in altum se tetendit vera nimis et excelsa praedicatio. Quod schema dicitur epiphonema, id est post narratas res crescens ad maiora sententia. Nam quamvis sint inenarrabilia opera Domini totusque mundus referre non praevaleat quod operatur in mundo, hic tamen universa stupenda brevitate conclusa sunt: omnia Deum fecisse quae voluit in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis; ut et creata quae vides, eius voluntate facta esse cognosceres; et illa quae humanis nequeunt conspectibus apparere, ipsius potentia contineri posse sentires. Coelum positum est pro cunctis coelestibus, terra pro omnibus quae in terra gignuntur, mare commemoratum dicamus pro istis sinibus quos commeantium discursus invisitat, abyssus vero Oceanum designat, qui et nobis ignotus, et (ut quidam referunt) altitudine magna profundus est. In his autem omnibus voluntas Domini sine aliqua dubitatione completur. Quid autem fecerit Dominus, subsequenter enarrat.
12 (Vers. 7.) Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis. Hoc si ad litteram intendas, secreta naturae Domini testatur administratione compleri. Sed quoniam de Hebraeo populo dicit inferius, convenit hoc quoque hominibus applicare. Eduxit nubes ab extremo terrae, quando prophetas ab humili proposito ad praedicationis fecit fastigia pervenire. Qui merito nubibus comparantur; quoniam imbre sui eloquii a futuri iudicii nos calore defendunt, dum animabus nostris profutura depromunt. Nubes enim (sicut frequenter dictum est) prophetas accipi debere Scriptura testatur, dicens: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam pluviam. Sequitur, fulgura in pluviam fecit. Praedicationes itaque prophetarum fulgura sunt, cum percutiunt inimicos: pluviae, cum devotos a peccatis diluunt, et imbrem eis salutis infundunt, unde spirituales germinent fractus, et in maturam messem, Domino praestante, coalescant. Addidit, qui producit ventos de thesauris suis. Ventos enim non improbe ponimus apostolos, quorum praedicatio totum mundum tanquam ventus celerrimus percucurrit: de quibus alio loco scriptum est: Sagittas suas ardentibus effecit [Psal. VII, 14]. Nam ipsis quoque ventis pennae pro discursus celeritate tribuuntur; ait enim: Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum [Psal. XVII, 11]. Subnectit, de thesauris suis, unde revera spirituales poterant prodire divitiae. Et nota quod per hos octo versus diversis modis augmento quodam laudis magnalia Domini dulcissima varietate describit. Quod schema dicitur auxesis, Latine augmentum; quoniam per certos gradus semper ascendit. Quapropter explanationem sensuum non piget frequenter iterare, quando ipsa quoque auctoritas sine fastidio eadem monstratur assumere.
13 (Vers. 8.) Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Ista miracula frequenter ad intelligendam Domini potentiam repetit sermo propheticus; ut advertamus non casualiter facta, sed in magnam intelligentiam sequentis aetatis fuisse praemissa. Nam si consideremus altius, et hodie talia fiunt. Aegyptus hic mundus est qui diversis cladibus affligit populum Christianum; sed Domini virtute potentiaque terretur. Aegyptus autem significat afflictionem, quae [alias, qui] non aliter dimittit animas fideles, nisi in ipsa [alias, ipso] duris laboribus ingraventur. Primogenita enim mundi, quasi Aegypti percutit, quando natos homines in originali peccato potentiae suae inspiratione correxerit. Ab homine usque ad pecus, id est a prudentioribus huius saeculi usque ad mansuetos et simplices viros. Omnes enim nisi per gratiam Domini liberentur, a diabolo velut Pharaonis impia dominatione deprimuntur.
14 Vers. 9. Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte; in Pharaonem et in omnes servos eius. Misit signa et prodigia, quando in passione ipsius terra contremuit saxa dirupta sunt, et multi sanctorum ad civitatem Domini, superata mortis lege, venerunt; quod in medio mundi, id est palam atque visibiliter evenisse manifestum est. Signum, est res praeter speciem quam ingerit sensibus nostris aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire; sicut, vestigio viso, transiisse animal cuius vestigium est cogitamus. Dictum est vero signum ab eo quod significet. Prodigia quasi porro digia, id est longe praedicentia. Hoc et hodie facit, quando animas fideles per aliqua praemissa signa convertit. Pharao interpretatur dissipatio. Et cui aptius dabitur nisi diabolo, qui humanum genus crudeli voto persequitur? In omnes servos eius, homines significat, qui ipsius voluntatibus obsecundant. Illius enim famuli dicimur cui consentanea mente servimus. Et ideo diabolus cum ministris submergitur, quando fonte salutari Christianus populus a nefando errore liberatur.
15 (Vers. 10.) Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Gentes dicit vitiorum noxias catervas, quae nos intus, velut barbarae rationes, semper affligunt. Has percussas dicit, quando satisfactione poenitentium vulnerantur. Nam quod nobis salus, illis vulnus est. Occidit etiam in nobis reges fortes, cum spiritus immundos peccatorum labe dominantes, emundatione delictorum reddit extraneos. Qui merito in voluntate sua dicuntur occisi, quia nos exstinguere minime valuerunt.
16 (Vers. 11.) Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Cum multos reges filii Israel, Domino favente, prostraverint, hic duo tantum memorantur; scilicet ut per interpretationem istorum nominum, ad il am significantiam du ceremur quae hodie in nobis agitur. Sehon interpretatur tentatio colorum, Amorrhaei amaricantes designant. Amara siquidem vitia sunt, quae nos ab illa beatitudine iucundissima deducunt. Haec habent diabolum regem, qui est tentatio colorum, quando se transformat in angelum lucis [I Cor. XI, 14]; ut per colorem atque speciem bonitatis devotorum animas assidua tentatione subvertat. Ista Divinitas in nobis occidet, quando fidelium mentes a tali servitute liberaverit. Sequitur, Et Og regem Basan. Og conclusio dicitur, Basan confusio. Merito ergo confusionis rex conclusio perhibetur. Diabolus enim quando nobis iter illud salutare concludit, in confusione nos nefanda derelinquit, in qua ille teterrimus regnat. Unde et civitas eius Babylonia dicitur, quae item confusio nominatur. Sed haec omnia virtus divina destruit, quando nos ad misericordiae suae dona perducit. Addidit, et omnia regna Chanaan occidit. Chanaan interpretatur humiliatio: sed non illa quae perducit ad Dominum. Nam et illi humiliati dicuntur, qui de honore sancto decidunt, et pessima conversatione merguntur; sicut in alio psalmo dicitur: Et humiliabit calumniatorem [Psal. LXXI, 4]. Nam si humiliatio et ad poenam minime pertineret, non legeretur: Qui se exaltat, humiliabitur [Matth. XXIII, 12]. Quapropter hanc humiliationem, quae in malo intelligenda est, ille solus occidit, qui crucem pro omnium salute suscepit.
17 (Vers. 12.) Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Versus iste declarat priora illa non ad litteram debere suscipi, sed spirituali expositione sentiri. Nam terra promissionis Israelitico populo non est haereditas data, quia eam suis offensionibus amiserunt; sed sub illorum praefiguratione terra repromissionis datur sine dubio Christianis, quam aeterna pace possideant. Nam ut istam deberes advertere, repetit, haereditatem Israel populo suo. Israel enim interpretatur (sicut saepe iam dictum est) vir videns Deum. Populo suo, utique Christiano, qui eius merebitur dici, cum praecepta ipsius salutari devotione servaverit.
18 (Vers. 13.) Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Post beneficia Domini laus digna consequitur. Dicit enim: Domine, nomen tuum in aeternum; quasi optemus illi quod non est, aut per nostra vota proficiat. Sed usus iste mortalium est, optare Deo quod aliter evenire nefas putetur. Sic enim dicimus: Sanctificetur nomen tuum [Matth. VI, 9]; quod utique sanctum est: Adveniat regnum tuum; cuius regnum sine dubitatione venturum est. Sed ista talia cum dicimus, nostrum velle declaramus. Precatur ergo ut in humano genere semper nomen eius debeat permanere; quatenus ab adventu Christi perenniter dici debeant utique Christiani. Sequitur, Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Memoriale Domini est quidquid in Scripturis sanctis commonitione saluberrima continetur. Hoc semper in nobis permanet, cum fidelissima devotione servatur, sicut scriptum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Saeculum vero saeculi (sicut saepe dictum est) diem significat sempiternum.
19 (Vers. 14.) Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis consolabitur. Praemissae laudis causa narratur: Quia iudicabit populum suum, Hebraeum scilicet, cui praestitit magna miracula, cui prophetas suos, ne peccaret, attribuit; ad quem ipsum quoque Filium misit, ut eius tandem aliquando scelerata duritia solveretur. Sed quia detestabili obstinatione duratus est, iudicabit eum utique; quia noluit esse ipsius, quem de cunctis nationibus elegerat possidendum. Cui dicit: Audi, populus meus, et loquar [Psal. XLIX, 7]; et alibi: Popule meus, quid feci tibi [Mich. VI, 3]? Istos ergo iudicabit. De fidelibus autem audi quid sequitur: Et in servis suis consolabitur; utique dum illis praemia promissa restituet, qui hic propter nomen eius laboriosa contemptione [ms. F. et ed., contentione] vexati sunt; de quibus scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sic enim et alibi de ipsis dicitur: Qui credit in me non iudicabitur, sed transiet de morte ad vitam; qui autem non credit, iam iudicatus est [Matth. V, 5] [Ioan. III, 18]. Vides quid profecerit gradatio illa quam diximus; ut enumeratis magnalibus Domini, usque ad eius venerit sanctum tremendumque iudicium. Nunc alterius partis dicta requiramus.
20 (Vers. 15.) Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Postquam se Domini laudibus sufficienter explevit, secundo ingressu propheticus sermo convertitur ad errorem gentium destruendum. Quae figura apud grammaticos dicitur sarcasmos, id est hostilis irrisio, quae usque ad palmam penetrat, cum manifesta veritate convincit. Quapropter Simulacra gentium ritusque deridet, ne aurea signa deosque colat argenteos, et putetur homini praestare quod coepit ab homine. Quanto melius consulunt, si elisa frangantur? Tunc vere aliquid prosunt, si ad pecunias translata descendunt. Quocirca deus ipsorum non exaudit integer, sed praestat potius imminutus. Et considera, quoniam per species diversarum definitionum pulcherrimus dictorum ordo descendit. Hic enim designantur simulacra per illud unde sunt, id est aurum et argentum, metallorum scilicet qualitate formata.
21 (Vers. 16.) Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
22 (Vers. 17.) Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
23 (Vers. 18.) Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum. Venit etiam ad alias species definitionum; simulacra significans atque determinans per id quod implere non possunt. Dicit enim: Os habent et non loquentur. Quid prodest os quod non loquitur? quid oculus qui non videt? quid auris quae non audit? quid nares quae non odorantur? quid manus quae non palpant? quid pedes qui non moventur? Vocabula enim sunt vana, non officia profutura; nomina sine rebus; praesumptio caduca, non veritas firma. Quid homines in vestro exitio noxia deliramenta perquiritis? Cur quae vos destruant fabricatis? Quanto dignius ut Auctori vestro subdamini, et desinatis errorem colere quem fecistis. Unde Ieremias propheta in epistola sua Iudaeos commonens, dicit: Nam linguae eorum politae a fabro; ipsa autem inaurata et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui [Baruch. VI, 7]. Et iterum: Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum, aut prodesse sibi [Ibid., 67]. Intende autem quod istis versibus et in centesimo tertio decimo psalmo abunde gentium simulacra derisa sunt; ut quos prima commonitio non correxisset, repetita denuo verecundia permoveret.
24 (Vers. 19.) Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Post irrisam gentilium numinum falsitatem, sententia digna prolata est; ut collatis sensibus careant, qui deos insensatos sibimet effecerunt. Conveniunt talibus personis revera quae dicta sunt. Omni enim ratione deseritur, omni prudentia vacuatur, qui usque ad hoc pervenit, ut non profutura, sed sua potius colere videatur exitia. Et intuere, quoniam fabricatores et cultores idolorum complectitur una damnatio.
25 (Vers. 20.) Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum.
26 (Vers. 21.) Domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite Dominum. Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes dominicas sanctorum dicit ore celebrandas. Sed in his duobus versibus per officia diversa discurrens admonet, ut vero Domino laus fidelium debeat personare. In Israel, generaliter omnis ponitur iustus, qui divina contemplatione gratulatur, quos postea numerat speciatim; in Aaron enim sacerdotes, in Levi reliqui ministri. Ad postremum qui Domino in qualibet probabili conversatione famulantur. Sic omnis populus per diversas partes devotus Dominum laudare praecipitur.
27 (Vers. 22.) Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. Laudes Domini superius aliis celebrare praecepit, nunc exemplo boni magistri ipse quoque quod admonebat implevit. Dicit enim: Benedictus Dominus. Et quem Dominum dixerat evidenter designat, Regem scilicet Christum, qui ex Sion, id est Ecclesiam suam sancta incarnatione visitavit. Ipse est qui habitat in Ierusalem, quae diversorum sanctorum congregatione construitur, et Regis sui praesentia aeterna felicitate laetatur.
28 Conclusio psalmi.
29 Mirabilis psalmus ad devotissimos populos instruendos. Nihil enim post tanta beneficia reddere possumus, nisi ut (sicut in principiis dictum est) Dominum nostrum trina confessione praedicemus. Laudemus Patrem, laudemus Filium, laudemus Spiritum sanctum, unum atque omnipotentem Deum; ut sicut non est in illa natura distantia, ita non sit et in ipsa laude diversitas. Haec est revera laus quae nos reficit, hoc pabulum quo anima devota saginatur. Ipsa est enim remuneratio nostra quae et operatio, in qua tantum reficimur, ut nulla delectatio similis esse videatur. Praedicemus itaque modo, ut eum in aeternum cum angelis laudare mereamur. Sed ipse hic donet votum, qui ibi collaturus est praemium.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIII <<<     >>> in Psalmum CXXXV
monumenta.ch > Cassiodorus > 134