monumenta.ch > Cassiodorus > 133
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXII <<<     >>> in Psalmum CXXXIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIII

1 Canticum graduum.
2 Respiciamus oculo cordis intento, quemadmodum vestigia summa virtutum transmissis gradibus propheta conscenderit. Illi enim beatae fraternitati, quam in unum dixerat congregandam, nunc quod superest salubriter persuadet, ut felix adunatio in laudes Domini flagrantissimo charitatis studio concitetur, quatenus fideles viros perfecta operatio consequatur; et hic imitentur suavitatem, quae in illa patria in sanctis creditur mentibus esse mansura. Dignum est enim ut benedictio illi persolvatur, ad quem summo studio constat ascensum. Nunc de ipsius mandati virtute tractandum est, ut intellecta sententia utilitatem nobis possit aperire discussa. Praeceptum est enim, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut teipsum. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet, et prophetae [Matth. XXII, 37, 39, 40]. Admiranda complexio in uno capite dicere, quod in Scripturis sanctis possis omnibus invenire! Nam qui Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute diligit, locum vitiis non relinquit. Ubi enim intret scelus, cum Deo totus occupatus est animus? Diabolus enim vacantia desiderat, nudata perquirit; sed ubi Deum praesentem reperit, sub magna confusione discedit. Ita si Deum toto corde diligimus, eiusque nos potestati affectuosa devotione contradimus, nec locum culpis dare possumus, et in viis semper rectissimis ambulamus. Vascula ipsa cum aliquo liquore plena sunt, supervenientium augmenta non capiunt: ita nos si divina charitas totos repleat, non erit quo crimen introeat. Sequitur, et proximum tuum sicut teipsum. Proximum diligimus sicut nosipsos, cum nulli malum facimus, sed omnes simili ut nosmetipsos affectione tractamus. Nullius enim acquiescit ingenium, aut pericula sibi calamitatis optare, aut dolosis insidiis velle concludi; sed ita sibi omnes prospici cupiunt, ut nullis adversitatibus appetantur. Haec si in alios compari voluntate servemus, si quae nobis impendi volumus, fratribus similia faciamus; omne delictum, omne flagitium, omne cessat sine dubitatione peccatum; talesque praesens regula reddit, quales nos coelestis magister esse praecepit. Istud mandatum et bonos angelos fortasse amplectitur, qui dum nobis qualia ipsi possident provenire cupiunt, consortes nos aeternae illius societatis acquirunt. Memento praeterea quod charitatis dominicae hic tertius psalmus est, ut ex ipso numero virtus possit sanctae Trinitatis agnosci.
3 Divisio psalmi.
4 Prima parte invitat propheta ad benedicendum Deum: ubi plurali numero praedictam plebem cognoscitur admonere. Deinde conversus populum singulariter benedicit: quia sancta unitas decus est ac virtus Ecclesiae.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
7 (Vers. 2.) In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Ideo duo versus simul posuimus, quoniam sibi invicem mutua connexione iunguntur, ut nobis impletus sensus evidentius appareret. Primum quaeramus cur et hic et in superiori psalmo, Ecce posuerit; scilicet ut rebus certis atque perfectis non solum sermo, sed etiam articularis praestaretur ostensio. Nunc autem dictum est, quia tot gradibus ascensis, ille solus laudari debuit, qui tanta concessit. Primum enim fuit, quod proficienter ascenderat: deinde quod super hunc ascensum, alium non habebat. Tunc enim maiori studio praedicandus est Dominus, quando facit sua largitate securos. Sive (ut aliis placet) tempus istud significat mundiale, quando hic exercendus est animus, ut ibi aeternis ac perpetuis laudibus occupetur. Benedicite Dominum, significat laudate: quia nos illum benedicendo laudamus; ille autem nos benedicendo sanctificat. Audisti servum; et ne aliquid putares abiectum, addidit Domini; ut de potentia summi principis dignitas cresceret servientis. Hoc se nomine Paulus honorabilem gentibus fecit; sic enim Epistola eius praefatur: Paulus servus Christi [Rom. I, 1]; et iterum: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem [Gal. I, 10]. De Moyse quoque in alio psalmo: Misit Moysen servum suum [Psal. CIV, 26]. Quapropter istud iam de perfectis proprie dicitur, qui et amici sine dubio nuncupantur. Sequitur, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Servum quidem prius dixerat ad honorem; sed ne incerta corda mortalium hoc et ad alios traherent, qui indevoti esse noscuntur, dum omnes Domino creaturae conditione subiecti sunt, addidit, qui statis in domo Domini, id est quorum animus in Domino religionis firmo vestigio perseverat. Stare enim de illis dicitur, qui a bono proposito facilitatis crimine non labuntur, sicut dictum est de diabolo qui archangelus fuit, et in veritate non stetit [Ioan. VIII, 44]. Nominata quidem domus, concludit et atria; quoniam atrium ingressus est mansionis. Significat enim eos, sive qui iam in penetralibus sunt Ecclesiae, sive qui in ingressu eius esse meruerunt. Diversa enim loca sub unitatis gratia habere constat Ecclesiam. His quoque dictis aliud genus firmitatis adiecit, Dei nostri; hoc est, non quem gentilitas colit, sed quem vera catholica religio confitetur. Addidit, In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. In noctibus, mundi istius significat teterrimum tempus, quod semper creberrimis tribulationibus obscuratur. In hoc ergo saeculo levandae sunt manus ubi bona operatio Domini meretur auxilium. Sic Moyses quandiu manus tendebat, Amalech audacia superba premebatur [Exod. XVII, 11]: praesagans crucem beatissimae passionis. Nam quod digitos extendebat, Decalogum fortasse significabat. Qui cum brachia remisisset, inimici superbia desperata surgebat. Et ideo bonis operibus levandae nobis sunt manus ad Dominum, ut adversarius diabolus superna maiestate vincatur. Sed intende quid significet, extollite, id est uberius eleemosynam facite; Dominus enim non tantum a nobis exigit pia verba, sed facta. Addidit, in sancta, ut eam manus seminet Christiani. Nam si illam haeretici faciant aut pagani, manus eorum non extolluntur in sancta; quoniam ipsam solam eleemosynam Christus accipit, quam eius nomini fidelis Christianus obtulerit. In quo tamen actu, ne quis sibi aliquid arroget, Dominum dicit esse benedicendum, quando ipse donat et animum misericordem et substantiam largiorem. Sic charitatem Domini et laudibus sacris, et pia docet operatione complendam. His peractis, respice quam digna retributio subsequatur.
8 (Vers. 3.) Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Explicata commonitione, qua dixit charitatis studio in Domini laudibus et bonis operibus permanendum, venit ad partem secundam, in qua uno versu populum benedicit, qui in unitatis constantia et dilectione Domini perseverat. Prius enim omnia pluraliter dixit, nunc autem psalmum sub singularitate conclusit; ut qui ante fideles fratres in unitate collegerat, modo illi populo iam diligenti Dominum benedictionis munera praestarentur. Quapropter si volumus esse benedicti, amor nos sanctae Trinitatis, et unitas beatae complectatur Ecclesiae. Et intende quam competenter hunc psalmum perfectus finis amplexus est; ut qui usque ad Ierusalem coelestem conscendit, benedictionem supernam loco remunerationis acceperit.
9 Conclusio psalmi.
10 Libet referre quemadmodum usque ad supernam Ierusalem gradus isti pervenerint. Primo siquidem gradu, saeculi designat horrorem, post quem ad virtutum omnium studia festinatur. Secundo, virtus divinae defensionis exponitur, cui nihil obviare posse monstratur. Tertio, magnum gaudium esse dicitur in Ecclesia Domini pura mente versari. Quarto, inter quaslibet angustias docet constanter de Domino praesumendum, donec miseratus exaudiat. Quinto monet ut liberati periculis, non nobis aliquid, sed omnia Domini virtutibus applicemus. Sexto, montibus solidissimis comparatur confidentia fidelissimi Christiani. In septimo dicitur quam copiosos fructus metant in lacrymis seminantes. Octavo, nihil permanere dicitur, quod voluntate propria unusquisque fuerit operatus; sed illa tantum esse firmissima, quae auctore Domino construuntur. Nono, timore Domini pronuntiatur homo beatus fieri, et universa illi profutura concedi. Decimo, infundit patientiam devotis, quam per Ecclesiae verba commendat. Undecimo, de profundis poenitens clamat ad Dominum, ut in liberandis hominibus quanta sit Divinitatis potentia sentiatur. Duodecimo, virtus mansuetudinis et humilitatis ostenditur. Tertio decimo, sanctae incarnationis promissio et dictorum veritas approbatur. Quarto decimo, fratribus spiritualis adunatio praedicatur, supra quos benedictio Domini, et aeterna vita provenire monstratur. Quinto decimo, in laudibus Domini perfecta illa charitas excitatur, supra quam nihil potest nec maius dici, nec gloriosius inveniri, sicut apostolus testatur: Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]. Quapropter tanti miraculi iugiter consideremus arcanum; ut talia semper inspicientes, mortiferos saeculi vitemus errores. Continet siquidem hic numerus et illud praeterea sacramentum; ut cum quinque sensus corporei, per quos fragilis humanitas contrahit omne peccatum, Trinitatis fuerint virtute superati, ad quintum decimum gradalium psalmorum nos culmen educat; eoque fiat, ut corporis imbecillitate submota; donentur victoribus praemia sempiterna.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXII <<<     >>> in Psalmum CXXXIV
monumenta.ch > Cassiodorus > 133