monumenta.ch > Cassiodorus > 130
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIX <<<     >>> in Psalmum CXXXI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXX

1 Canticum graduum.
2 Solliciti sensus agricolae dum curvis aratris camporum pinguium densa prosciderit, cultisque arvis semina fecunda commiserit, arboreum culmen solatoriis cantibus laetus ascendit, exinde iumentis suis frondea pabula ramorum desecationibus subministrat; ut quae labor assiduae seminationis addixerat, copiosa comestione reficiat. Sic propheta, poenitentiae laboribus peractis, spiritualium graduum ascensione subvectus, suavia canticorum nobis alimenta transmittit. Totus enim hic psalmus de mansuetudine atque humilitate cantatur; eoque fit, ut quos labor praemissae confessionis afflixerat, gloriosae devotionis dulcedo reficiat. Suscipiamus itaque transmissum cibum, et tanti muneris dona gustemus: atque utinam boves simus qui agrum Domini nostri sulcis regularibus exaremus! Memento autem quod totus hic psalmus (ut diximus) ad superbiam pertinet destruendam, et humilitatem modis omnibus aedificandam, sicut et Dominus in Evangelio dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Quae sententia rerum summas utrasque complectitur. In superbia enim designat diabolum, in humilitate vero Dominum Christum. Ita sub brevitate dictorum, et quid desiderare debeant homines, et quid eos refugere competat, evidenter insinuat.
3 Divisio psalmi.
4 Primo ordine propheta exemplo suo humilitatem et mansuetudinem docens populum utique Christianum, poenam sibi gravissimam ponit, si mandata Domini non cum summa humilitate susceperit. Secundo conversus, hortatur Israel ut iugiter speret in Domino; quatenus tali spe roborata, cunctas adversitates saeculi tolerare praevaleat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, non est exaltatum cor meum; neque elati sunt oculi mei.
7 (Vers. 2.) Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Taliter hic hypotheticus syllogismus enascitur. Si non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, a superbia scilicet reddor alienus; attamen non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: a superbia igitur reddor alienus. Nunc reliqua perscrutemur. Psalmus hic humilitatem quidem praedicat, temperantiam docet, patientiam monet. Sed cum propheta negat vitiosa, confitetur omnino laudanda. Quae figura dicitur anastrophe, quando respuendo contrariam partem, illa vult intelligi quae monita divina iusserunt. Dicet enim non esse exaltatum cor suum, quod factum est a Pharaone, quando praesumens in numerositate gentis suae, Hebraeos devotissimos per Moysen toties prohibitus, crudeliter affligebat. Sequitur, neque elati sunt oculi mei. Elati sunt oculi divitis illius qui in Evangelio legitur [Luc. XII, 18] horrea sua parva cogitasse destruere, et ad copiam congregandam ingentia fabricare voluisse. Addidit, neque ambulavi in magnis. Ambulavit in magnis Pilatus, qui dixit Domino Salvatori: Nescis quia potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te [Ioan. XIX, 10]. Ad postremum subiunxit ad cumulum, neque in mirabilibus super me. Ambulavit Simon Magus in mirabilibus super se, quando Spiritum sanctum ab apostolis Christi pecunia credidit esse redimendum, ut pretio mercaretur quod eius merita non habebant. Sic dum talia negat, illa dantur intelligi quae Domino iuvante faciebat. Denique ita sentiendum sequens versus ostendit.
8 (Vers. 3.) Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam.
9 Vers. 4 Sicut ablactatus super matrem suam, ita retribues in animam meam. Nimis competenter edictum est, Si non humiliter sentiebam, quia summum sapientiae genus est non per elationem sibi aliquid persuadere, sed devoto animo sentire quod expedit. Monet ergo Scripturas divinas simplici ac puro corde se fuisse meditatum, non ut Ariani, Manichaei, Donatistae fecerunt, et caeteri qui a vera religione divisi sunt. Illi enim si humiliter sentire voluissent, suam non eligerent defendere pravitatem; sed ad doctores verissimos et sanctissimos venientes, fidei rectae intelligentiam percipere meruissent. Iste ergo se dicit humiliter sensisse, quemadmodum monet Apostolus: Noli altum sapere, sed time [Rom. XI, 20]; et alibi in psalmo: Non habitabit in medio domus meae faciens superbiam [Psal. C, 7]; iterumque contra hoc vitium orans, Domini deposcit auxilium, dicens: Non veniat mihi pes superbiae [Psal. XXXV, 12]. Sequitur, sed exaltavi animam meam. Hic negat exaltatam animam suam, id est in superbiae culmen evectam, ubi ascendere ruinosum est, promovere periculum. Nam sancti viri exaltant animas suas, quando eas contendunt ad divinas praedicationes erigere. Quemadmodum enim aut de sancta Trinitate possumus aliquid intelligere, aut salubriter de beata incarnatione sentire, nisi cum magna humilitate animam nostram levemus ad Dominum? Nam licere animam ad superna se tendere, testis est alius psalmus ubi dictum est: Ad te levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. In illis enim rebus animam levari fas est, unde vivat, unde floreat, unde coelesti pane pascatur. In istis autem exquisitionibus pravis et infelici doctrina turgentibus exaltari non decet animam, ubi mortem reperit, infernum subit, et aeterna infelicitate damnatur. Adiecit decoram nimis et subtilissimam comparationem, ut ita se Dominum desiderasse dicat, Sicut ablactatus super matrem suam. Consuetudo est enim parvuli, quoties ad alios cibos aetate crescente praeparatur, lac illi quo solebat vesci a pia matre denegari, quatenus ad solidiores cibos transeat: ne eius substantia in teneritudine quadam relicta mollescat. Sed tunc qua puritate, quo desiderio, qua gratia matrem quaerit, ut animo ipsius ad lamenta permoto eius pene doleatur amissio. Hoc desiderium, hoc votum propheta sibi comparans, ostendit quanta spes, quanta simplicitas, quantus debeat esse ardor in Domino. Ablactati enim dicuntur qui sunt a lacte prohibiti. Et merito talis facta est comparatio: quia sicut infantes ubera materna sugunt, ita fideles parvuli Scripturae divinae simplicitate nutriuntur, donec praeparentur ad solidum cibum, dicente Apostolo: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 1, 2]. Nec vacat quod addidit, super matrem suam, dum adhuc teneri sunt, et supra ubera materna portantur. Ipsis enim gravior est consuetudo subtracti cibi, qui [ed., quia] se escis aliis nesciunt consolari. Addidit, ita retribues in animam meam. More dictum est humanitatis. Ipsi enim nobis ponimus poenam, quando de aliqua causa iuste [ed., iusta] confidimus, sicut et in septimo psalmo dictum est: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis [Psal. VII, 4, 5]. Sed hic ordo nobis verborum faciendus est, ut versus huius decarminata contextio ipsa se magis exponere videatur. Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem suam, sed exaltavi animam meam. Sequitur compensativa conditio, ita retribues in animam meam. Ita dum dicitur, illud significatur, ut si ego te praesumpsi contemnere, tu me merito videaris abiicere. Sive sic forsitan accipi debet, ut psalmus iste contra illos videatur esse prolatus qui in aliquibus tribulationibus atque adversitatibus constituti, impatienter agunt, et nolunt remedia sustinere divina. Contra haec itaque dicit humilis et fidelis, quia differebatur audiri, cor suum in contemptum minime prosiliisse; neque suos elatos oculos dicit, quia maxime parvuli hoc faciunt, qui parentes suos contemnere furiosa voluntate praesumunt. Nam et ipsa comparatio posita in malo potest accipi: quoniam ablactatus infans super matrem exaltat animam suam, quando mamillas eius manibus lacerare praesumit, et vagitibus atque fletibus agit, ut eius indignatio possit agnosci. Deinde sequitur poenalis illa conditio, ut si fecit ea quae superius dixit, a Domino proiiciatur, quemadmodum ablactatus infans maternis uberibus probatur excludi. Nam ut hunc psalmum ad virtutem patientiae atque humilitatis (ut dictum est) intelligamus esse prolatum, subiecit, Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum: ne praeceps desperatio nostra ablactatis infantibus merito comparata videatur.
10 (Vers. 5.) Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Postquam humilitatem et mansuetudinem sequendam competenter edocuit, tanquam bonus magister secunda parte conversus, unumquemque fidelium monet ut confidentiam suam ponat semper in Domino, et in ea cunctis saeculis perseveret. In hoc enim mundo licet sperare, illic autem desiderata praemia contueri. Nam saeculum interdum mundum istum significat, interdum regnum illud Domini quod credimus esse venturum. Dicit enim, ex hoc nunc et usque in saeculum, id est a praesenti tempore usque ad aeternitatem futuram; cum unum saeculum erit, et vicissitudo temporum in unitatem perpetuam feliciter immutatur. Sic textum psalmi compendioso fine conclusit, ut sanctae humilitati conveniret et ipsa brevitas dictionis.
11 Conclusio psalmi.
12 Mirabilis est nimis humilitas, quae culmine commendatur excelso. Nam si aliquis eremita cellulae suae vacans talia diceret, magna tamen patientiae laude fulgeret. Hoc purpuratus, hoc prophetarum dicebat eximius, ut tanto studiosius refugeret superbiam, quanto amplius honorum claritate radiabat. Sed quid a nobis exigitur, si ab illo talia pendebantur? Praesta, Domine, humilitatem regis, prophetae patientiam, quoniam in quacunque persona ista vere tua sunt praemia. Non enim hoc passim humana voluntate sumitur, sed misericordiae tuae largitate praestatur. Quae ideo maxime inter virtutes eximias honorata consurgit, quoniam eam dignatio tuae maiestatis assumpsit. Denique consideremus quantum honorata sit humilitas, quae superbiae contraria, in duodecimo gradu noscitur collocata; illa enim demergit in tartarum, haec perducit ad coelum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIX <<<     >>> in Psalmum CXXXI
monumenta.ch > Cassiodorus > 130