Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIII
|
1 | Canticum graduum. |
|
2 | Gradus istos et in multis unum, et in uno multos ascendere propheta testatur, quando plurali et singulari numero in his psalmis locutus fuisse declaratur. Non iniuria, quia et populus Dei unum corpus est Christi, et plebs iterum devota per unumquemque fidelium probatur effusa. Quapropter, sive hoc unus, sive plures loquantur, una tamen decantat Ecclesia. Sed isti gradus in illo sunt itinere constituti, ubi ipse Rex patriae viam se nobis cognoscitur praebuisse; quam si, ipso praestante, fideliter atque humiliter gradimur, ad eius sancta tribunalia pervenimus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Memores sancti confessores quanta pericula per divinam misericordiam velut impetum torrentis evaserint, primo capite fatentur se de tot saevientibus aerumnis sola Dei misericordia fuisse liberatos. Secundo, gratias agunt, quia non sunt decepti a persecutoribus suis; sed versa vice insidiae magis ipsorum contritae sunt, eosque constat ereptos. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Subita laetitia quae de praeteriti periculi recordatione descendit, solet verborum ordinem non tenere. Admirantur enim confessores quomodo evaserint insequentes, quemadmodum fragilitatem humanam tormenta non vicerint: quomodo, deficiente corpore, mens fide solidata non cesserit; et exiguam partem verborum, quae de sensu magno descenderat, in capite posuerunt: quae tamen subsequenter explanant, ut et periculis tantis [ed., periculi instantis] non tolleretur admiratio, et paulo post sermonum redderetur integritas. Consueta quippe sententia fuerat dicere: Nullatenus potuimus pericula inflicta superare, nisi quod Dominus erat in nobis. Simul et praesumptionis humanae perniciosa consuetudo de medio tollitur, quando non divitiae nostrae, non consilium, non virtus nobis subvenisse dicitur; sed miseratio Domini sola nos liberasse monstratur. Sequitur, dicat nunc Israel. Saluberrimum nimis esse cognoscitur, quod tanta ut fiant [ms. F. et ed., fiat], auctoritate Domini censetur. Nam unde ipsi fuerant salvati, merito reliqui beati gratias agere monebantur. Haec est enim charitatis et unitatis virtus, ut si quid uni prosperum concedatur, omnes sibi provenisse congaudeant; rursumque si quid contrarium ingeritur, universi sibi accidisse condoleant. Quapropter quid dicat Israel, subter adiunxit. Ideoque qui vult esse Israel, puro corde dicere talia non recuset. |
7 | (Vers. 2.) Nisi quia Dominus erat in nobis: cum insurgerent homines in nos. Et hunc versum et alios tres qui sequuntur, pii confessores Israelem commonent dicere, qui in psalmi capite loqui coeperunt; quoniam etsi unusquisque aliquo casu propriis periculis exuitur, ab omnipotente Domino liberatur. Sed quamvis in istis omnibus pendeat una sententia, nos tamen more nostro singulos versus ponimus, ut quod de alio pro sensu explicando subiungendum est commoneamus. Inchoat itaque secundus versus pendente sensu (sicut in primo iam factum est), ut dicat se Israel per Domini gratiam fuisse liberatum, quando eos scelerati homines insequebantur atrociter. Quomodo enim aut caro fragilis sufficeret, aut mutabilitas humani animi firma constaret, nisi quia Dominus erat in eis? Ille enim quando in nobis est, nec vitio nostrae pravitatis abscedit, semper salvi, semper manemus illaesi, quia persequentium iniquitas non praevalet contra eum pro quo se gratia divinae virtutis opponit. Quapropter intuendum est in his duobus versibus qui dicti sunt, et in tribus aliis qui sequuntur, figuram esse anaphoram; quoniam eadem verba per principia versuum repetita esse noscuntur. Quod schema plurimum valet ad animos commovendos. |
8 | (Vers. 3.) Forsitan vivos deglutissent nos, cum irasceretur animus eorum adversum nos. Medietas versus istius ad superiora respondet. Ita est enim sensus iste iungendus: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Hic enim distinctionem plenam ponere debemus, ut reliqua nobis iterum absoluta verborum copulatione respondeant. Nam quod dicit vivos deglutissent nos, humana consuetudo non est vivos deglutire contrarios; sed vivi deglutimur, quando aut in haereticas pravitates, aut in profundam praecipitationem culparum nefanda pravitate demergimur. Quod sanctis viris potuisset accidere, nisi eos virtus superna liberasset. Sequitur medietas versus huius, quam tamen ad inferiorem sententiam constat esse iungendam. Dicit enim: Cum irasceretur animus eorum adversum nos. Irasceretur, dixit, quia iustissimas causas non habebant. Ira enim et invidia iudicio carent, dum voluntates suas mente praecipiti subsequuntur, sicut et Iob dicit: Stultum occidit iracundia, et parvulum necat invidia [Iob. V, 2]. Quid enim adversum Dei famulos habere iustum poterant, qui in eis Auctorem omnium contemnere praesumebant? Animus, Graecus sermo est ἀπὸ τοῦ ἀνέμου, id est quod mobilitas eius ventis celerrimis comparetur: sive ἄναιμος quod sanguinem non habeat, utique qui corporalis non est; sicut in libro dictum est, quem de Anima, Domino praestante, conscripsimus. |
9 | (Vers. 4.) Forsitan velut aqua absorbuissent nos: torrentem pertransivit anima nostra. Simili modo contexti sunt et isti versiculi. Est enim, si ita legatur, plena et indubitata sententia: Cum irasceretur animus eorum adversum nos, forsitan velut aqua absorbuissent nos. Aquam hic iniquos populos vult intelligi paganorum, qui idolorum culturis, quasi nimia quadam inundatione, terrena corda occupasse videbantur. Hi servos Dei absorbere cupiebant, cum in suas culturas Christianos perducere nitebantur. Sed eos virtus divina liberavit, quae Petro apostolo manum, ne mergeretur, extendit. Aquam vero dixerunt antiqui, a qua sunt omnia, credentes exinde omnia fuisse procreata. Sequitur, torrentem pertransivit anima nostra. Torrens est (sicut iam diximus) fluvius hibernis imbribus subito concitatus, qui et rapidus cognoscitur et coenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coalescit. Iste torrens est unde bibit et Dominus, de quo iam dictum est: De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput [Psal. CIX, 7]. Merito ergo et Israel ipsum pertransiisse perhibetur, unde et caput eius potasse praedictum est. Sed in his omnibus una est veraque confessio; quoniam de tantis periculis sola Domini miseratione liberamur. |
10 | (Vers. 5.) Forsitan pertransiisset anima nostra aquam intolerabilem. Debemus ad inquirendum esse solliciti, quare ista pars orationis, forsitan, fuerit toties iterata, cum dubitare fidelibus non conveniat mundi pericula per nosmetipsos non potuisse transire, nisi quia Dominus erat in nobis. Hoc enim vera, hoc catholica confitetur Ecclesia; sed usus est magni periculi, ut quoties a maxima clade liberamur, sub dubitatione dicamus: Putas evasimus? cum nos nequaquam evasisse dubitemus. Nam et alibi in re certa sic ponitur: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea [Psal. CXVIII, 92]. Tobias quoque propheta sic ait: Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram Domino; quis scit si velit vos, et faciet vobiscum misericordiam [Tob. XIII, 8]? Et alibi scriptum est: Et elevate cum fletu oculos vestros in coelum, forsitan miserebitur nostri Dominus, et salvabit vos [Iudith. VII, 18, 24]. Vides tantis locis positum, forsitan, ubi non erat ullatenus ambigendum; unde non merito hanc verborum titubantiam, sed fidei magnam absolutamque constantiam proprium Scripturae divinae dicimus; quod usus mundanus in rebus dubiis atque incertis tantum ponere consuevit. Quapropter aliquid huiusmodi dictum, non est defectus robustissimae fidei, sed exaggeratio magna periculi. Nam cur dubitarent aquam intolerabilem evasisse animas suas, cum ipsi in superioribus professi sunt: Torrentem pertransivit anima nostra? Subiecit, aquam intolerabilem. Ipso modo aquam intolerabilem dicit, quam se tolerasse professus est. Aliter enim evadere non potuit, nisi confortatus per Dei gratiam omnia tolerasset. Intolerabilis ergo aqua dicitur, quando nostra infirmitas cogitatur. Nam peccatorum gurges criminumque tempestas tolerari non potest, quando a defensione Domini segregatos invenerit. Econtra omnia tolerabilia fiunt, cum Deus in sanctis suis habitat; tunc enim nec error subripit, nec luxuria trahit, nec superbia ventosa praevalet, nec hostis antiqui suggestio maligna grassatur. |
11 | (Vers. 6.) Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Venerunt pii confessores ad narrationem secundam, in qua Domino gratias agunt, quia minime pro inimicorum voluntatibus corruerunt; sed illi potius contriti sunt, qui eos perdere maluerunt. Et vide quemadmodum inimicorum voluntas saeva describitur, ut more ferarum humanam innocentiam dentibus appetere viderentur. Quod etiam de diabolo dictum est: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. |
12 | (Vers. 7.) Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. |
13 | (Vers. 8.) Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Bene istud sancti dicunt, quorum etsi corpus afflictum, anima tamen, Domino custodiente, servata est. Passer enim (sicut saepe diximus) avis est omnino cautissima, in parietibus habitans, quae insidias positas solerter evitat, nec facile capitur, quae ad escas quaerendas semper noscitur venire sollicita. Laqueus est autem venantium, mundi istius quaelibet dulcedo proposita, in qua tunc capimur, quando suavis esse iudicatur, sicut de mulieribus scriptum est: Oculus meretricis laqueus peccatoris [Prov. VII]. Sic de avaritia, sic de superbia, sic de cunctis vitiis sentiendum. Sed vide quid adiecerint, contritum laqueum, et se fuisse liberatos. Revera, quia se gravat qui alium onerare festinat; et sicut legitur: Ipse in foveam incidit, qui eam alteri parare contendit [Eccli. XXVII, 29]. Praeterea respice quod non ruptum, sed contritum laqueum dicit. Contritum enim nec loreum aliquid, nec stupeum dicimus, nisi quod alicuius metalli duritiam habere monstratur; et ideo contritus dictus est, ut in ipso ostenderet fortitudinem passionis, et potentiam liberantis. Quapropter contrito laqueo, merito se dicunt esse liberatos, quando insidiatores perducuntur ad nihilum, cum capere nequeunt quos decipere tentaverunt. |
14 | (Vers. 9.) Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Reddunt causam quare laqueus ille contritus est, quia nihil illi praevalere potest adversum, cui divina virtus praestat auxilium. Quid dementes quaeritis, contra illius servos insidias tendere, quem audistis coelum et terram iussione momentanea condidisse? Facile illi est insidias vestras [ed., nostras] destruere, qui consuevit iniqua omnia cum voluerit dissipare. |
|
15 | Conclusio psalmi. |
|
16 | Quam bene in quinto gradu confessorum ascendit beata devotio, ut qui corporeos sensus, iuvante Domino, superare valuerunt, quinarii loci provectione gauderent! Sed hi ne caderent, ne corporis infirmitate titubarent, illa humani generis remedialis praestabat humilitas, ut spem suam totam in Domino ponerent, nec sibi boni aliquid ruinosis praesumptionibus applicarent. |