Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXII
|
1 | Canticum graduum. |
|
2 | Libet respicere quemadmodum prophetalis ascensus iste proficiat, et paulatim altiora petens, indicia nobis suae perfectionis ostendat. Nam qui prius ad montes oculos levavit, nunc ad ipsum Dominum lumina sui cordis erexit: ut qui spiritualibus gressibus celsiora nitebatur ascendere, divinae se misericordiae feliciter proximaret. Pulchrum spectaculum, subire homines ad Deum, pigramque istam molem ad supernae gratiae praemia sublevare! Quod tamen ille solus efficit, qui de sepulcro Lazarum venire praecepit [Ioan. XI, 43], qui mergentem Petrum porrecta dextera liberavit [Matth. XIV, 31]: qui Eliam atque Enoch viventes transtulit [IV Reg. II, 11] [Gen. V, 24], et his similia, quae quotidie virtus Divinitatis operatur. Istos autem gradus illi conscendunt, qui hic charitate unum sunt. Ad caput enim festinare nequeunt, nisi qui Christi membra esse meruerunt. Quapropter sicut hunc mirabilem ascensum corde respeximus, ita nunc psalmi altitudinem sollicita mente tractemus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Propheta metuens amittere quod tenebat, et cautus ex ipsa parte qua creverat, primo ingressu perseverantiam precum devotus exsequitur, ut suscepta munera divino praemio contineret. Secundo Dominum deprecatur, ut donet ei misericordiam; quia instigatione diaboli ab insultantibus multa patiebatur adversa; ut quem consortio suo maculare non poterant, saltem superbis despectionibus sauciarent. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. [mss. A., B., F., coelis]. Salutariter admonetur humanitas ut inde petat auxilium unde inexpugnabile praesidium credit esse venturum. Nam qui sunt corde praetumidi, et mundana se potestate iactantes, si qua fuerint laesione provocati, ad divitias recurrunt, ad patrocinia peritura confugiunt, ut exigant de inimico poenam, qui irrogare praesumpsit iniuriam. Dei vero famuli patientissima se conversatione moderantes, quidquid scandali, quidquid tribulationis pertulerint, oculos ad Dominum levant, et ad illum respiciunt, a quo se veraciter salvari posse confidunt. Sequitur, qui habitas in coelo. Habitare Dominum multis legimus modis, ut est illud in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIV, 10]. Dicitur etiam habitare in sanctis, ut in Levitico legitur: Habitabo in his, et ambulabo in ipsis, et ipsi erunt mihi populus, et ego illis in Deum [Levit. XXVI, 12]. De quibus et Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16]. Sic etiam de utroque testatur Evangelium: Ut omnes unum sint, et ego in illis, et tu in me [Ioan. XXVII, 21]. Legitur quoque in coelo sedere Dominum, ut est illud: Coelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum [Isa. LXVI, 1], et alibi: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum [Psal. CXIII, 16]. |
7 | (Vers. 2.) Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Respiciamus intrinsecus quid nobis similitudines istae designent. Attendunt servi ad manus dominorum suorum, sive quando per eos desiderant enutriri, ut totius indigentiae necessitates evadant; sive quando pro culpis suis vapulare iubentur, donec audiant, parce. Utraque enim ponuntur in potestate dominorum, sive spes continentiae, sive finis aliquando vindictae. Quae nos utraque convenit facere, ut oculos nostros semper levemus ad Dominum, et cum aliquam indigentiam sustinemus, et cum pro aliquibus verberamur excessibus. Sed hic versus et sequens per figuram homoeosis depromuntur, per quam minus notae rei, ex similitudine eius quae magis nota est, demonstratio declaratur. |
8 | (Vers. 3.) Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis [mss. A., B., F., nostri]. Quidam et istum versum sic ad Dominum aptare volunt, ut ipsum Deum Dominum dicerent, propter illud exemplum: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Sed ne discrepantia sexus aliquibus abhorreat, potest sub hoc modo fortassis intelligi. Superius de servis fecit comparationem et dominis; et ne se sexus femineus putaret exceptum, huic [ed., hinc] quoque similitudines aliae conferuntur; quia sic attendit ancilla in manibus dominae suae, sicut et servi in manibus dominorum suorum. Sequitur autem sententia quae sexum utrumque concludit, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Ita, dum dicitur, similitudo praemissa declaratur, ut sive aliquid a Domino prosperum petamus; sive cum tormenta animi vel corporis sustinemus, ad Dominum semper oculos elevemus. Addidit etiam nostri, ut hoc de se dictum uterque sexus acciperet. Subiecit donec misereatur nobis, ut ostenderet, sive feminas, sive masculos sub patientia [mss. A., B., F., poenitentia] debere beneficia divina perquirere et ei iugiter supplicare. Istud autem, donec, in Scripturis divinis homonymum est; interdum quippe significat aliquid temporaliter agi, interdum, semper. Temporaliter, ut est illud in psalmo centesimo nono: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Psal. CIX, 1]. Semper autem significat, ut praesens psalmus declarat, donec misereatur nobis, quasi vero oculi nostri in manibus eius esse non debeant, etiam postquam nobis fuerit misertus. Tale est et illud Evangelii, Non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum [Matth. I, 25], quam constat virum nullo tempore cognovisse. Quapropter, donec merito hic semper advertitur, quamvis temporaliter dictum esse videatur. Quod locutionis genus inter divinae propria Scripturae enumerandum est. |
9 | (Vers. 4.) Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus contemptione [mss. A., B., F., despectione]. Venit ad ingressum secundum, ubi misereri sibi contemptus et opprobrii sui consideratione deprecatur. Nam ille famulus qui assidua malorum afflictione vapulabat, oculosque suos in Domini miseratione posuerat, erumpit in necessariam vocem, sibique miserendum gemina petitione deplorat, quia corpus eius passionibus, anima laborabat opprobriis. Quod merito ad martyres refertur, qui (praestante Deo) vivacitate animi iniuriam superant passionum. Huic ergo repetitae misericordiae causa subiungitur, quia multum repleti sumus contemptione. Replentur enim contemptione, quando Dei famuli verberibus lacerantur, quando flammis saevientibus exuruntur, quando gurgitibus necantur altissimis; nisi enim contemnerentur abunde, talia non poterant sustinere. Multum repleti, significat abundantiam passionum, quam tamen se cupide ac libenter pertulisse testantur. |
10 | (Vers. 5.) Et multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Cum superius se repletum dixerit contemptu eorum qui sibi videbantur esse felices, et hoc corpus suum poenali assereret verberatione laceratum, dicit etiam animam quoque suam opprobriis et despectionibus fuisse completam, ne quid restaret quod non gravissimae passionis subderetur iniuriae. Opprobrium autem abundantibus ideo posuit, quia cum persecutores essent divites ac laetantes, viris sanctis paupertatem suam et humilitatem iniqua invectione reputabant, dicentes: Quid vobis prodest mundi divitias non habere, et futura nescio quae perquirere, praesentia gaudia deserere, et tristitiam plus amare? Ecce ego quae video, teneo; tu spera quae inaniter potius suspicaris. Sequitur, et despectio superbis. Despiciunt superbi humiles, quando tales praedicationes eorum audiunt, quibus obedire contemnunt. Nam cum superbi praesentia diligant, futura non tractant, et acrius in illos iniquitate suae pravitatis insurgunt, qui regulis Domini servire contendunt. Verum his in iudicio venturo fit alterna conversio; in opprobrium et despectionem veniunt abundantes atque superbi, sicut Salomon de talibus ait: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis [Sap. V, 8]? etc. Sciendum plane quia communis eloquentiae ordo poscebat ut diceret: Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum. Sed cum dixerit, multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus, et despectio superbis, hoc videtur esse proprium Scripturae divinae, quod tamen trahi non debet ad vitium, sed quoniam non est adhuc humanis regulis apprehensum. |
|
11 | Conclusio psalmi. |
|
12 | Merito iste qui iam quatuor gradus ascenderat, dementium invidiam sustinebat, quia res prosperae mordent semper adversos, dum vanis imputationibus retardari creditur qui animae provectibus studere monstratur. Intueamur virum et in precum perseveratione mirabilem, et nullis irrisionibus intepentem; sed diversas molestias, diversa vulnera uno medicamine curantem; quod oculos suos levat semper ad Dominum. |