Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXI
|
1 | Canticum graduum. |
|
2 | Audivimus gradum, intelligamus ad altiora conscensum; sed iste ascensus firmus est, qui Domino custodiente servatur; qui quanto meritis proficit, tanto se mentis subiectione prosternit. Ecce iam sublevatur propheta tertio gradu, secundis altior factus, et de ipsa laetitia principium psalmi sumpsisse declaratur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | In prima parte gaudet se propheta commonitum ad supernam Iurusalem esse venturum, ubi iam sancti secura prosperitate consistunt, et cum Domino, misericordia ipsius largiente, iudicabunt. In secunda parte loquitur ad cives Ierusalem, optans eis abundantiam pacis, quam se dicit charitate fratrum et Domini amore praedicasse. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Decora nimis et salutaris causa laetitiae, quae prima fronte praemissa est, ut et hilares et attentos redderet auditores. Sed ne more humanitatis mediocre gaudium fuisse sentires, de quo perfecto bono laetari se profiteatur ostendit, quia in domum Domini iturum se esse testatur. O digna exsultatio illuc ire contendere, unde nunquam aliquis velit exire! Sed perscrutandum est quis haec prophetae dixerit? Scilicet Spiritus sanctus, qui cordi eius tacita voce loquebatur. Audierat ergo propheta non aure, sed mente, non sermone, sed divino inspiramine; intus enim praemonitus, ad haec exsultationis verba prorupit. Sequitur, in domum Domini ibimus. Domus quae iustos tantum recipit, angelos continet, et ipsum creaturarum omnium conspicere meretur Auctorem; domus desiderabilis, domus de vivis lapidibus fabricata; de qua in alio psalmo dictum est: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae [Psal. XXVI, 4]. |
7 | (Vers. 2.) Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem. Quoniam sibi propheta aeternam illam domum dixerat compromissam, iam ipsa praefiguratione futurorum in ea se dicit stare, ad quam desiderabat summo studio pervenire; ut agnoscamus sanctos viros, et hic iam in illa Ierusalem animo consistere, qui probantur in praeceptis Domini permanere. In illa autem vere dicitur stare, in qua nullus potest cadere. Denique respice quod dicit: Stantes erant pedes nostri. Ibi enim statur, ubi semper firma voluntate consistitur. Sed istud stare non habet defectum, non aliquo labore conficitur: sed in suo robore perseverans, nulla lassitudine fatigatur. Sequitur, in atriis tuis, Ierusalem. Hic atria pro penetralibus ponit; atrium enim introitus domus est, in quo commorari nequeunt habitantes. Sed hoc schematice dictum est a parte totum. |
8 | (Vers. 3.) Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Ne Ierusalem quam dixerat terrenam potuisses advertere, civitatem illam coelestem mirabili dividens subtilitate significat. Dicit enim primum: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Aedificatur plane, quae quotidie usque ad mundi consummationem vivis lapidibus spirituali operatione construitur, id est confessoribus, martyribus et qui Domino sincera mente devoti sunt. Addidit, ut civitas, quatenus similitudinem civitatis in illa esse monstraret. Nam cum omnis civitas dicatur a civibus, verius tamen illa civitas dicitur, quae unanimes cives continere monstratur. Scire autem debemus quod ista quae nunc agitur, continet indiscretos populos atque permixtos; illa vero quae futura est, solos recipit sine dubitatione perfectos; ista contrarietatibus quatitur, illa iugi securitate laetatur; ista plena poenitentium, illa nescia lacrymarum; ista spe credit, illa Deum facie ad faciem videt, eoque fit ut, cum duae civitates sint, unus tamen populus futurus credatur esse fidelium. Sequitur apta nimis, sed obscura sententia: Cuius participatio eius in idipsum, id est, civitatis istius participatio est in Domino Salvatore, qui est proprie in idipsum. In idipsum quippe significat aeternitatem, quae nunquam desinit esse quod est, sed semper uno atque eodem modo est: virtus indefecta, potestas incommutabilis, substantia per se manens, omnia quae vult efficaciter potens. Sic et ipse de se Moysi dixit: Ego sum qui sum [Exod. III, 14]; et paulo post: Qui est misit me ad vos [Psal. CI, 27, 28]; et in alio psalmo ipsi dicitur: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quapropter soli convenit Creatori esse in idipsum. Nam angelus qui se hoc putavit esse, mox corruit; ille enim ex se non erat quod erat, ideoque in idipsum esse non poterat. Hoc etiam in quarto psalmo dictum est: in pace in idipsum dormiam et requiescam [Psal. IV, 9]. Quod locutionis genus Scripturarum divinarum proprium esse cognoscimus. Civitatis ergo istius participatio, consortium atque communio est (ut diximus) eum Domino Salvatore, sicut et ipse in Evangelio testatur: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum [Ioan. XVII, 24]. In illa enim civitate erit Dominus, cui sancti erunt (prout ipse concesserit) sine dubitatione participes. Hanc civitatem Isaias propheta mirabili laude describit dicens: Vocabuntur salutare muri tui, et portae tuae laetitia. Nec erit tibi sol in lumine diei, neque ortus lunae lucebit tibi nocte; sed erit tibi Dominus lumen aeternum, et Deus tuus gloria tua. Non enim occidet tibi sol tuus, et luna tibi non deficiet; erit enim tibi Dominus Deus lumen aeternum, et complebuntur dies luctus tui, et populus tuus omnis iustus erit, et in aeternum haereditate possidebunt terram [Isai. LX, 18, 19, 20, 21]. Cuius civitatis stupenda mysteria apostolus quoque Ioannes in Apocalypsi sua mirabili praedicatione distinguit, ut praesentiam tuam pene interesse credas, cum tamen alibi te positum esse cognoscas. Quod vero in fine superioris versus Ierusalem posuit, et hoc in praesenti capite geminavit, schema est anadiplosis, id est congeminatio dictionis; quae hoc differt ab epembasi quam in superiore psalmo diximus, quoniam ibi potest sermo post aliqua verba geminari; hic autem nullo alio intercedente repetitur. |
9 | (Vers. 4.) Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine. Dicendo, illuc, significat civitatem Ierusalem, quam superius dixit: Cuius participatio eius in idipsum. Et ut coelestem esse cognosceres, addidit, ascenderunt. Ad quam beati semper ascendunt, quoniam iugi exercitatione proficiunt. Subiunxit tribus, in quibus erat Israeliticus populus distributus; sic enim illi genti ad numerum filiorum Iacob duodecim tribus fuerunt, sicut Romano populo triginta quinque curiae. In istis ergo tribubus significat sanctos, qui Dominum Salvatorem Deum esse confessi sunt; nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit, tribus Domini, quae utique ipsius esse non poterant, nisi ei pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli, quae a Christo maluerunt impia voluntate separari; quibus ipse in Evangelio dixit: Vos a patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Verum quales essent istae tribus Domini breviter indicavit: Testimonium Israel, id est, qui testimonium praebeant sanctitati, et sint probatio eorum qui Deum vident. Testimonium enim confirmationem praestat ignorantibus, ut credant esse revera Dei famulos, qui viderint beatos viros actuum probitate conspicuos. Nam ut hoc non haberes ambiguum, subiecit, ad confitendum nomini tuo. Ad confitendum enim dicit, ad laudandum, quia cum angelis omnes sancti laudes Domini celebrabunt. Ipsum est enim verum testimonium Israel, cum laudes Domini devotissimo amore cantantur. Sic illa futura civitas beatitudine sublucenti et honore praemisso descripta est. |
10 | (Vers. 5.) Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. Illos quos superius dixit, Illuc ascenderunt, ne eos crederes minus fortassis honorandos, dicit, Quia illic sederunt. Illic utique, ubi et ascenderunt, et cum Domino iudicabunt. Tantus enim honor sanctis promittitur, ut etiam cum illo coelesti iudice iudicare mereantur, sicut et in Evangelio ipse testatur: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Honorabilis sessio, dignitas admiranda, per Dei gratiam homines iudices fieri, qui fuerant peccatis facientibus rei! Sed cum Dominus dicat utrumque quod legitur: Ite in ignem aeternum; et, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 41, 34], etc.; quomodo sancti cum Domino iudicabunt? Cum ipso revera iudicabunt, quando iam mente purgati, et in contemplatione perfectissima constituti, hoc sine dubio iudicabunt esse faciendum, quod a Domino cognoverint constitutum. Voluntas enim compar audientium, unum facit esse iudicium, quamvis reliqui tacuisse noscantur. Sederunt autem quod dictum est, praeteritum tempus ponitur pro futuro, quia omnia verba Dei sic firma sunt; ut quamvis credantur esse ventura, stabilitate sui aestimes esse iam facta. Sed perscrutemur quid sit hoc quod sedes sedisse dicat? Merito, quoniam sancti viri sedes sunt Dei; in ipsis enim sedendo gratia eos suae maiestatis illuminat, sicut legitur: Sedes sapientiae anima iusti [Isa. LXVI, 12]; et alibi: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? Sequitur, in iudicio, quo scilicet, nisi illo futuro de quo legitur: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]? Sed quamvis non posuerit quale iudicium velit intelligi, absoluta tamen ratione cognoscimus illud esse ubi et sancti sedebunt, et simul cum Domino iudicabunt. Quod in Scripturis divinis frequenter invenis dictum, ut non exprimatur res ipsa quae dicitur; sed tamen det hominibus intelligendum quod rationabiliter sentiatur, sicut iam in alio psalmo dictum est: Quis est homo qui vult vitam [Psal. XXXIII, 13]? Et in Evangelio Dominus: Si vis venire ad vitam, serva mandata [Matth. XIX, 17]; non enim dixit, aeternam, quod est omnimodis sentiendum. Haec figura dicitur ellipsis, et quia illi deest necessarius sermo, defectus vocatur. Sed tamen quae sint istae sedes, laudando consequenter exponit, dicens: Sedes super domum David. Super domum dicit, super familiam Christi, quia clariores ibi erunt aliqui sanctorum a reliquis fidelibus, sicut dicit Apostolus: Stella ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum [I Cor. XV, 41, 42]. Nam si alicui servorum hic inter confamulos suos de domini sui animo aliquid amplius scire gloriosum est, quanto magis in illa domo Christi potest esse mirabile aliquam contemplationem Domini plus habere, ut tanto magis ab alio distet, quanto eum divinitatem eius contigerit amplius intueri. David vero significat Christum, nomen ex parente carnis assumptum. Et intuere quemadmodum civitatis illius facta descriptio est, ut diceret quid ibi agendum sit, quemadmodum construitur, qui illuc ascendant, quid ibi acturi sint? Quod schema dicitur characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur. |
11 | (Vers. 6.) Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te. Ad secundam narrationem propheta pervenit, ubi eos alloquitur qui sunt, Domino praestante, iudicaturi. Nomen istud aequivocum est. In hoc enim loco, Rogate, interrogate significat, non supplicate. Perquirere enim et rimari cuncta convenit iudicantem; sed hoc ibi non fit sermonibus, neque interrogatione vocis, sed tacita mentis consideratione. Omnes sunt cum Domino (sicut dictum est) iudicaturi, quando illuminati atque sanctificati illam revera cognoscent esse veritatem, quam Dominus proprio ore dicturus est. Pacificos enim quaerit Dominus: pacificos quaerit et cohors tota sanctorum, qui charitate plenissimi sunt, qui modestia pollent, qui pia humilitate praecelsi sunt. Haec enim et sanctos vult quaerere, quae novit Dominum posse diligere. Sed istam pacem cuius esse dicit? Ierusalem utique, id est populi fidelis, qui tempore iudicii in pacis aeternitate recipitur. Admonet ergo propheta quod scit esse venturum; ut illi qui cum Domino iudicabunt, talibus viris in illa patria congaudeant, qui et hic pacem diligunt, et ibi aeternae pacis praemia consequuntur. Et quia in fine sententiae Ierusalem posuit, conversus ad ipsam brevissima demonstratione complexus est: Abundantia diligentibus te. Omnia enim bona illis abundare manifestum est, qui diligunt Ierusalem; nam qui hic pauperes fuerint, ibi bonorum omnium divites erunt; qui hic fragiles, ibi indefecti; qui hic temporales, ibi aeterni; et quidquid bonorum esse potest, ista coelesti abundantia videtur inclusum. |
12 | (Vers. 7.) Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Adhuc ad Ierusalem loquitur, cui optat talia qualia scit esse ventura. Virtus quippe ipsius pax sine dubitatione sanctorum est, quae vocatur et charitas; de qua scriptum est: Deus charitas est [I Ioan. IV, 16]. Per hanc enim fiunt unum, per hanc templum merentur esse Creatoris; et quidquid eis promittitur, ipsius consideratione praestatur. Pax ista est quam nulla bella concutiunt, quam seditio nulla conturbat: sed sine fine possidebitur quod ibi Christi miseratione confertur. Pax enim a parcendo, sive a pascendo dicta est. Sequitur, et abundantia in turribus tuis. Haec est abundantia de qua superius dixit: Et abundantia diligentibus te. Sed hic per turres aliquid significantius videtur expressum, ut hanc abundantiam non aequalem omnibus, sed intelligeres esse potiorem. Turres enim sunt quae obiectu et altitudine sua civitates defendunt, et venientes inimicos prima fronte suscipiunt. Unde non improbe martyres significatos advertimus, qui oppositione corporis sui, civitatem Dei pia confessione defendunt, et quasi eminentia aedificia ita hostibus fidei repugnare noscuntur. |
13 | (Vers. 8.) Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. More perfectorum virorum pacem praedicans, pacis suae signa demonstrat. Dicit enim pacem istam Ecclesiae ideo se praedicasse propter fratres et proximos suos, ut instructi hac virtute concordiae diligerent ac quaererent unitatem. Fecit ergo quod docuit, ut amore fratrum praedicaret, quod suadebat [ms. G. et ed., sciebat] omnibus profuturum. Hoc ergo commonet, ut non propter laudes aut commoda sua quisquam doceat; sed misericordi animo propter fratres laboret et proximos, sicut ait Apostolus: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis [I Cor. X, 33]. Non ergo propter utilitatem suam temporalem locutum se dicit pacem illam futuri saeculi, sed propter fratres et proximos, ut eam salutariter desiderantes, unanimitatis se vinculo colligarent [ed., colligerent]. Cum vero dicit de te, ad Ierusalem se adhuc significat loqui, in qua sanctorum coetus est, id est adunatio beatissima populorum. |
14 | (Vers. 9.) Propter domum Domini Dei mei [mss. A., B., nostri] quaesivi bona tibi. Ne quis putaret alicui rei sic affectum deberi, ut Domini charitatem praetermittere videretur, addidit quare bona quaesiverit Ierusalem; scilicet quia domus est Domini, ad quem bene refertur quidquid dilectionis impenditur. |
|
15 | Conclusio psalmi. |
|
16 | Respiciamus prophetam qualia in tertio gradu charitatis verba profuderit, et in profectu eius, praestante Domino, gaudeamus. Quantum enim sanctorum quis ascendendo proficit, tantum altiora et dulciora verba depromit. |