Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXX
|
1 | Canticum graduum. |
|
2 | Sicut nihil est novi quod de istis titulis loqui possimus, ita superest ut de psalmis gradatim ascendentibus dicere debeamus. Primo enim in tribulatione positus propheta, ad exemplum publicani illius qui tunso pectore oculos elevare non audebat ad coelum, liberare se petit a labiis iniquis et a lingua dolosa. Nunc autem respirans ad secundum gradum provectus, oculos levavit ad montes, ad intercessores utique sanctos, quorum suffragio munera superna mereretur. Hoc enim ex persona sua loquitur propheta, qui tamen et ipse mons erat et patriarcha mirabilis. Sed ideo per istos gradus competenter ascendisse se retulit, ut nobis ignorantibus coelestium virtutum genera distincta [ed., districta] narratione monstraret. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Propheta (sicut diximus) ad coelestem Ierusalem divina largitate conscendens, primo membro ad sanctorum merita elevasse se dicit oculos suos, ut eorum precibus auxilia postulata mereretur, ne mens ipsius hostili impugnatione succumberet. Secundo ordine indubitanter sibi promittit, quod se integre noverat postulasse, docens ut quoties bona fixo corde petimus, concedi nobis sine aliqua dubitatione credamus. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Levavi oculos meos ad montes, unde veniet [ed., veniat] auxilium mihi. |
7 | (Vers. 2.) Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Hinc categoricus syllogismus fotu quodam more avis excluditur ita: Adiutorium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Omnis cuius adiutorium a Domino est, qui fecit coelum et terram, a vero Deo est adiutorium eius. Adiutorium igitur meum a vero Deo est adiutorium. Nunc verba psalmi tractemus. Quamvis esset in secundo gradu iam positus, festinans tamen altiora conscendere, oculos suos propheta se levasse dicit ad montes, ut ostenderet tanto plus desiderari praemia Domini, quanta probantur largitate concedi, sicut in centesimo decimo octavo psalmo inter alia dictum est: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore [Psal. CXVIII, 20]. Et in octogesimo tertio psalmo positum est: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Nam cum dicit, Levavi, ostendit se ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos, utique cordis aspectum; de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII, 18]; et illud, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos [Ps. XVIII, 9]. Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde proficere, si montes consitos silvis aut saxis squalentibus elegisset intendere? Sed hoc si spiritualiter inquiras, omnino proficuum est; ut oculos cordis sui, sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt, unde etiam competens sustinebatur auxilium. Sed ne forsitan spem nostram in montibus poneremus praedictis, secundus versus ostendit unde nobis veraciter venire possit auxilium: salutari ordine cuncta disponens, quatenus sic speretur in montibus, ut tamen per illos auxilium nobis Dominum praestare noscamus, a quo est necessarium beneficium et salutare praesidium, inconvulsa felicitas, sicut dicit Apostolus: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus [I Cor. III, 7]. Et ne putares alterum Dominum, quoniam hoc aequivocum nomen est, dicit, qui fecit coelum et terram: significans Verbum, per quod facta sunt omnia. |
8 | (Vers. 3.) Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Cum superius a Domino sibi venire praesidium postulasset, subito conversus animae suae loquitur, ut in salutari petitione constanti robore perseveret. Pes enim est pars ultima corporis nostri, imperio mentis locorum nos permutatione transponens. Ad cuius similitudinem cogitationes quoque nostras pedes vocamus, per quas in bonas malasque partes accedimus. Hos ergo pedes, unde et diabolus lapsus est, unde primus homo corruit, ad animam suam loquens optat propheta, ne peccatorum lubricatione vertantur, et stante corpore ruinam sustinere videatur in corde. Sed iste lapsus elatio est, quae iam provectos famulos Dei frequenter impellit ad culpam, et dum aliquid sibi videntur esse, pessimo labuntur errore. Sequitur, neque dormitet qui custodit te. Hoc ab humana consuetudine translatitia figura dicitur. Solent enim custodes fessi furtum pati, quibus gravis somnus obrepserit; nec luminibus clausis videre queunt, quando gregis damna patiuntur. Subtiliter autem optat animae suae, ne Domino negligente infesti hostis depraedatione vastetur. Dormitare autem dicitur Dominus quando nos in eius fide tepescimus: in quo enim non dormit fides, vigilat Christus. Nam si nos ab eius contemplatione discedimus, ipse quoque a nostra defensione subtrahitur, sicut in illa navi factum est, quando negligentibus discipulis Dominus dormiebat [Matth. VIII, 24]; sed ubi fides eorum excitata est, Dominus quoque de somno surrexit, et statim ab eis pericula marina submovit. Precatur ergo ut vigilet semper ad Dominum, quatenus intenta supra se lumina sui pastoris habere mereatur. |
9 | (Vers. 4.) Ecce non dormitabit neque obdormiet [ed., dormiet] qui custodit Israel. Haec sententia superioris dicti similitudo est. Optavit enim anterius animae suae, quod hic fideli populo pronuntiat esse servandum. Israel enim (sicut saepe diximus) interpretatur vir videns Deum. Ergo supra eos qui Deum vident, Dominus non dicitur dormitare: quia revera talis in nobis redditur eius aspectus, qualis in ipso fuerit nostrae mentis intuitus. Sed illi veracissime vident Deum qui non solum eius humanitatem, sed etiam divinitatis contemplantur absque dubitatione potentiam. Incarnatio siquidem eius est (sicut dicit Evangelium) Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]: deitas autem ipsius (sicut idem evangelista testatur): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Haec qui ita crediderit, erit veracissimus Israel; et non dormitabit neque obdormiet, Dominus custodiens eum. |
10 | (Vers. 5.) Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexterae tuae. Venit ad ordinem secundum, ubi iam sibi confidenter promittit, quod videbatur fideliter expetiisse. Notandum quoque quod sic ad animam verba ista diximus fuisse conversa, ut tamen ad membra Ecclesiae aptissima collatione referantur. Dicit enim: Dominus custodit te, ille videlicet qui fecit coelum et terram. Et ne ista custodia aliquid dubietatis habere potuisset, addidit, Dominus protectio tua. Ubi est enim divina protectio, quis dubitet securam illic esse custodiam? Nam quod dixit, Dominus custodit te, Dominus protectio tua, figura est epembasis, quae Latine iteratio nuncupatur. Hanc autem quam memorat protectionem ubi esse possit, evidenter ostendit, id est, super manum dexterae tuae. Manus commune nomen est; ita enim et dextera dicitur, et sinistra; sed hic merito dextera ponitur, ubi Dominus omnia prospera promisisse monstratur; scriptum est enim in Proverbiis: Longitudo dierum et anni vitae in dextera eius [Prov. III, 16], quod est aeterna felicitas. In sinistra autem eius divitiae et gloria, quod saeculi huius bona significat, quae tamen ab ipso dari posse non dubium est. Est quoque dextera eius, quando sancti in ipsam partem ad percipienda munera segregantur. Est sinistra, quando peccatores aeterna poena damnandi sunt: illi, quia coelestia desideraverunt; isti, quia mundana secuti sunt. Legimus quoque peccatores dexteram sibi fecisse, quae tamen sinistra est, de quibus idem propheta in centesimo quadragesimo tertio psalmo dicturus est: Os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis [Psal. CXLIII, 8]. Sed illa vere dicenda est dextera, ubi gratia Domini collata monstratur. |
11 | (Vers. 6.) Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Elementa quidem ista hanc habent naturam, ut corpora nostra adurant, quando aestivo fuerint calore ferventia. Sed quoniam non est haec prophetae voluntas, ut omnino de qualitate corporis sentiatur, qui animabus vult semper esse consultum, diem et noctem, quod est sol et luna, intelligamus adversa vel prospera, quibus vita humani generis varia vicissitudine continetur, sicut et alio loco dictum est: In die clamavi, et nocte coram te [Psal. LXXXVII, 2]; significat enim totius vitae tempus, quia clamandum est semper ad Dominum. Ergo Dominus non permittit tales in reatum deduci, aut scandalo interveniente peruri, quando eis custodiae suae praestat auxilium. Sic enim Israeliticum populum beneficiorum suorum munere custodivit, ut eum per diem nube protegeret, et nocte ignea columna lustraret. Quod nunc facit occulte in servis suis, quando eos ab hoste saevissimo in prosperis tribulationibusque defendit. |
12 | (Vers. 7.) Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. Diversis modis promittitur divina custodia, quae non solum ab adversis vindicat, sed etiam beatos facit, et ad coelorum regna perducit. Addidit quoque, ab omni malo; sed hoc malum non sic intelligendum est, quemadmodum mortalitas putat, orbitates suscipere, damnis copiosissimis ingravari, inopia premi, et caetera quae huius saeculi amatores aestimant esse gravissima. Sed illud malum dicit, quod divinam gratiam tollit, animam perdit, totasque Domini promissiones evacuat. Et quoniam noverat hic sanctos viros doloribus ingentibus fuisse cruciatos, corporisque dispendio ad martyrii praemia pervenisse, adiecit, custodiat animam tuam Dominus, quam solam servat in sanctis, qui corporis detrimento aeternae lucis munera consequuntur. |
13 | (Vers. 8.) Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Postquam varie diverseque optatum est ut Domini misericordia custodiret, venit ad finem psalmi, et cuncta conclusit. Dicit enim: Dominus custodiat introitum tuum. Hoc martyribus dictum competenter advertimus, quorum introitus a Domino custodiendus est, ne aut tormentorum violentia cedant, aut blandimentorum illectione seducantur. Quapropter merito optat propheta eorum introitum custodiri, qui sine Domino nullatenus possunt esse cautissimi, sicut in Evangelio dicitur: Dum veneritis ante principes et potestates, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quomodo aut quid loquamini [Matth. X, 19]. Subiungit quoque, et exitum tuum; ubi est tota perfectio, quando usque ad finem vitae permanet in eis vera irreprehensibilisque confessio, sicut ait in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Ibid., 22]. Ipse ergo tuetur introitum, ipse custodit et exitum, ut et vera profiteantur martyres, et ut nulla poenarum nimietate vincantur. Sed isti consummationi vide quid addidit: ex hoc nunc et usque in saeculum: quoniam quicunque perseveraverit, aeterna beneficia possidebit; nec potest illic esse terminus, ubi erit sine fine gaudendum. |
|
14 | Conclusio psalmi. |
|
15 | Quam bene secundus gradus propheticos pedes intitubabili firmitate continuit! quam bene supra se crevit, qui ad merita fortiora conscendit! Videamus quid in tertio gerat, qui hic custodiam Domini magno desiderio postulavit. |