Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXIX
|
1 | Canticum graduum. |
|
2 | Novi quidem tituli et mirabiles inchoantur, sed in psalmi superioris explanatione reperti sunt; ut beatitudinem fidelium populorum, quam ille unita meritorum varietate cantavit, isti in sacramentum Novi et Veteris Testamenti ordinatis quindecim gradibus explicarent. Septenarius enim numerus (sicut saepe dictum est) significat hebdomadam propter sabbatum Veteris Testamenti: octonarius dominicum diem, in quo Dominum resurrexisse manifestum est, quod ad Novum pertinet Testamentum. Qui simul iuncti quintum decimum numerum complere noscuntur, inchoata saeculi renuntiatione: quoniam mundanas conversationes tanquam malorum suorum gravamen exhorruit. Hinc quibusdam meritorum gradibus ascendens, ad perfectam atque aeternam Domini pervenit charitatem, quae in summo virtutum fastigio noscitur collocata; quod suo loco evidentius explicamus. Illud tamen aestimo commonendum, quod (divina gratia concedente) varia significatione meritorum et in istis psalmis quindecim gradus ponuntur, sicut in illo templo Ierosolymitano, quod a Salomone notum est fuisse perfectum; ut praesens ordo psalmorum, et in illa constructione praefiguratus, videatur esse praedictus. Terrena siquidem illa fabrica coelestis templi similitudinem gestare videbatur. Quapropter cum gradus audimus in psalmis, non terrenum aut corporeis gressibus subeundum nobis aliquid suspicemur, sed mentis accipiamus ascensum. Ideo enim praemissum est, Canticum, ut hoc potius ad animae provectum applicare debeamus. Sed gradus iste humilitatis est ascensus, confessio peccatorum, sicut in octogesimo tertio psalmo dictum est: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum [Psal. LXXXIII, 6, 7]. Sic enim istos gradus ascendere merebimur, si pro delictis nostris prostrati, Domino iugiter supplicemus. Sciendum est autem quod gradus isti ascensum tantum, non etiam putentur habere descensum. Nam quod nos cantica graduum vocamus, apud Graecos ᾠδὴ τῶν ἀναβαθμῶν positum esse cognoscitur, significans gradus istos tantum ad superna tendentes. Quapropter iam beatorum esse credendi sunt, qui praestante Domino nulla possunt deceptione submergi. Unde scalam illam Iacob pro parte aliqua his gradibus fortasse non immerito dicimus comparandam; illa enim et ascendentes habuit et descendentes: in istis vero gradibus beatorum solus ascensus est. A nonnullis etiam et quindecim anni qui regi Ezechiae sunt additi, huic similitudini videntur aptati, ut hic numerus et ibi perfectae vitae cursum indicasse monstretur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum propheta loquitur. In prima parte clamat ad Dominum, ut liberetur a labiis iniquis et a lingua dolosa. Secunda, vehementer affligitur, quod in hac vita diutius commorans aliena vitia sustinendo, malorum permixtione praegravatur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Inchoat primus virtutum gradus; in quo propheta terrena vitia derelinquens, confessione lacrymabili petit se de mundi istius tribulatione liberari. Initium enim provectus est delicta carnalia relinquere, et sic Domino supplicare. Nam qui unum gradum conscendit, terram utique relinquit, et in quodam adhuc humili loco recipitur, cui elevatio prima praestatur. Sed iam proculdubio habebit meritum beati, qui vel in isto gradu potuerit inveniri, sicut legitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates [Psal. XXXI, 1]. Quapropter exauditum se dicit, quoniam in tribulatione clamaverat. Dominus enim nescit differre, quem compuncto corde sibi senserit supplicare, sicut in Isaia legitur: Adhuc invocante te dicam: Ecce adsum. Et inspice quam sit pulcherrimus ordo dictorum. Primum posita est tribulatio, deinde exclamatio, tertio exauditio, ut per ordines certos ad Dominum constet vota pervenire fidelium. |
7 | (Vers. 2.) Domine, libera animam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Positus in illa convalle plorationis (quae tamen iam gradus fidelium esse cognoscitur animarum) liberari se petit ab imputationibus asperis et blandimentis callida suasione compositis. Nam qui mundum coeperit vitiorum abominatione deserere, prima fronte conversionis iniqua labia patitur, dum eius propositum sceleratis oblocutionibus irridetur. Dicitur enim ei ab iniquis: Quid te crucias, ut saeculi honores fugias, et humana blandimenta derelinquas, ut et istum mundum perdas, nec ibi ad quod desideras aliquando pervenias? Sed haec sunt in labiis constituta fallacibus: quia nulla videlicet cordis deliberatione firmata sunt. Postquam ista minus valuerint, tunc suasores ad dolosa se blandimenta convertunt, dicentes: Noli te claudere, noli te ieiunio fatigare, restat tempus cum ista facias; qui dum se putant loqui pro corpore, causas animae noscuntur omnimodis ingravare. Ipsa sunt ergo iniqua labia et lingua dolosa, quae prima fronte ille patitur, qui ad Domini iussa transfertur. Sed quamvis levia putet esse quae dicta sunt, inde humanum genus corruit, inde conditionem mortis accepit. Nam cum serpens venisset ad Evam, primo illi dixit per labia iniqua: Quare praecepit vobis Dominus, ut non manducetis de hoc ligno paradisi [Genes. III, 3]? Et cum illa respondisset, a Domino fuisse prohibitum, ait per linguam dolosam: Manducate, et eritis sicut dii. Vides ergo merito summis viribus expetitum, ut ab his suasionibus propheta liberaretur, unde humanum genus noverat fuisse deceptum. |
8 | (Vers. 3.) Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Post exclamationem praemissam et metum imminentium periculorum, propheta revertitur ad interrogationem suam, quod facere nimium cogitantes solent. Haesitat, quaerit contra tam facinus immanissimum, quod sibi remedium crederet esse praestandum, ut opposito quodam munimine, transmissa tela tutus evaderet. Et cum duas res supra posuerit, a labiis iniquis et a lingua dolosa, hic tantum dicit: Ad linguam dolosam, quae res utrumque complectitur. Lingua enim dolosa, et iniqua labia semper assumit. Sed ne tardaret auxilium, medicina sequitur postulata. Quae figura dicitur erotesis, id est interrogatio, quando ad exercitationem suam aliquis proponit sibi quae ipse respondet. |
9 | (Vers. 4.) Sagittae potentis [ms. G. et ed., potentes] acutae, cum carbonibus desolatoriis. Ecce illud remedium quod anxius quaerebat, invenit; ecce beneficium competens quod et labia iniqua destruat, et linguam dolosam Domini virtute confundat. Sagittae potentis acutae, verba legis divinae sunt, quibus aut haereticorum, aut subdole blandientium corda, velut quibusdam iaculis transforantur, sicut scriptum est: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum [Psal. LXIII, 8]. Potentis, quia nulli fas est obsistere quem virtus voluerit divina salvare. Acutae, propter celerrimum operationis effectum: quoniam nulla tarditas obiicitur, ubi illa medicina praestatur. Carbones autem desolatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus exstinctos intelligere voluerunt, quorum formido et recordatio nostra vitia desolare noscuntur; dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest autem et illud intelligi, ut carbones desolatorios, orationes accipiamus charitatis igne succensas, quae nos vitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus construxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur. Sive magis illud est quod Isaias ait: Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu habebat carbonem ignis, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi [Isai. VI, 6, 7]. Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra Domini recordatione signamus. Nec immerito forsitan signum crucis desolatorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium, cum tamen perfidis videatur exstinctum. |
10 | (Vers. 5.) Heu me! quod incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar. Venit ad secundam partem, ubi damnans saeculi vitia, vitam se poenitet habere longinquam. Heu me, sermo dolentis est, quod huius mundi prolixitate fatigetur. Quam querelam diversos sanctos habuisse non dubium est, sicut Ecclesiastes dicit: Et laudavi omnes qui mortui sunt super omnes qui vivunt usque nunc [Eccl. IV, 2]. Apostolus quoque Paulus exclamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo [Philip. I, 23]. Merito ergo et propheta in hac parte congemuit, qui simillimo Domini amore flagravit. Incolatus autem significat peregrinationem. Incolas enim dicimus qui ad tempus terras alienas colunt, sed a patria sua longe seiuncti sunt. Quod de illis merito dicitur, quorum conversatio semper in coelis est, sed adhuc hic corpore detinentur. Quod autem dixit, prolongatus est, affectum nimium desiderantis expressit. Cupienti siquidem felicem patriam videre, quamvis hic breve tempus probetur esse, longinquum est. Sequitur, habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar Hebraeum nomen est quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi huius pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt unde perire noscuntur. Sed ut verbi huius breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cuius fines usque ad Medos Persasque prolati [ed., protelati] sunt: hi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significat peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat. Necesse est enim ut bonus animus affligatur, quoties malorum permixtione concluditur. Hoc autem bene dicit, qui in primo gradu constitutus terram contempsit, eamque felici variatione deseruit. |
11 | Vers. 6. Multum incola fuit anima mea, cum his qui oderunt pacem. Repetit cum dolore quem superius dixerat incolatum; ut non solum longus, sed etiam gravis esse videretur. Et ne istam peregrinationem corporis tantum fuisse iudicares, adiunxit, Anima mea: quia sanctorum mens hic patitur incolatum, ubi sub nulla delectatione habitare cognoscitur. Sequitur causa durissima cur iste incolatus acerbus existeret, ut ipse patiens et benignus cum rixantibus et haeretica pravitate distortis in hoc mundo habitare videretur. Ille enim odit pacem qui non amat Christum, quia ipse pax nostra esse dignoscitur, sicut dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Et quale est audire illum blasphemari, cui humili semper debemus oratione prosterni? |
12 | (Vers. 7.) Eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Qui superius dixerat: Incola fuit anima mea, cum his qui oderunt pacem: ne putaretur iratus aut aliquibus contentionibus turbulentus, addidit, eram pacificus, cum pacis scilicet inimicis, cum adversariis suis, cum odio se habentibus, implens illud quod dictum est per Apostolum: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes [Rom. XII, 18]. Deinde ipse Dominus in Evangelio ait: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos [Matth. V, 44]. Quae summa virtus est utique Christiani, inter turbulenta praesentis saeculi semper placabilem reperiri. Verumtamen ne ipsa pax noxia videretur errantibus, dum non prohiberentur a malis, subiunxit: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Loquebatur enim pacificus, non persequens, non iniurians, sed honorans verbis utique blandissimis et suavissimo poculo comparandis. Sed illi qui erant obstinata mente durati, impugnabant gratis quasi inimicum, quasi hostem, quasi male suadentem. Impugnare enim a pugna tractum est, quod furiosis revera convenit et superbis. Impugnabatur gratis, dum contentiones falsissimas inflammata iniquitate pateretur. Gratis enim dicimus, quod nullis culpis praecedentibus sustinemus, sed sola in nobis nefanda voluntate grassatur. Ipsi sunt enim a quibus se petiit debere liberari, de quibus ait: A labiis iniquis et a lingua dolosa. |
|
13 | Conclusio psalmi. |
|
14 | Vides prophetam terrena deserentem, iam tenere gloriosae virtutis ascensum, sed tamen adhuc gemere, quod cum malis se cognoscit habitare. Quapropter videamus qui sit provectus secundi gradus, quia nobis iam primus, Domino iuvante, monstratus est. |