monumenta.ch > Cassiodorus > 118
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVII <<<     >>> in Psalmum CXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVIII

1 Alleluia.
2 Festivo psalmo et divinarum rerum virtute plenissimo, desiderabile Alleluia praemittitur, ut meritum divini carminis honore tituli possit agnosci. Est enim altissimus profunditate sensuum, et contextus quasi similium repetitione verborum, modo profitendo quod accepit, modo iterum eadem sperando quae meruit. Qui more nobilium fluviorum lenis ire conspicitur, cum nimis profundus esse noscatur; quem tamen oportet (iuvante Deo) instituti nostri mensura percurrere, ne qui nos hactenus constrinximus, subita inundatione fundamur. Est etiam Hebraeis elementis ad rudes et docibiles in schola Christi populos instruendos tali ordine depictus, ut versum quem prima littera sortita fuerit, eadem et in septem subsequentibus affigatur, sacramentum illud forsitan in cordis circumcisione designans. Sic iste psalmus in sua lingua per singulas litteras octonis versibus gregatim decurrens, sibi undique collatus partium aequalitate finitus est. Quod nos dicimus et divisionis causa positum, et ut perfectum numerum possit indicare iustorum. Istis enim litteris et Hebraea sapientia discitur, et divinorum librorum sacratus numerus continetur. Has enim litteras significationes suas habere (beato Hieronymo testante) cognovimus, quod nunc repetere videtur esse superfluum, cum sit iam alterius labore collectum. Hunc autem psalmum et centesimum quadragesimum quartum, et Deuteronomii canticum Iosephus refert elegiaco metro esse compositos.
3 Divisio psalmi.
4 Psalmo isti morali Hebraeas litteras ad suum numerum [ed., sui numeri] divisiones illustrabiles non incongrue dicimus contulisse: in quo sibi octonos versus (ut supra memoratum est) singulae vindicantes, cunctum carmen pulcherrima parilitate describunt; qui nulla permixtione confunditur, sed novitates rerum mutatis sibi litteris explicat. Per totum itaque psalmum universalis sanctorum chorus eloquitur, qui ab initio mundi sive fuerunt, sive sunt, sive futuri esse creduntur. Inter quos reperiuntur apostoli, prophetae, martyres, confessores, ecclesiastici ordines, et omnes qui sancta Domino integritate famulantur: Genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis [I Petr. II, 9], ab origine generis humani usque ad finem saeculi colligendus. Sed quamvis horum sit innumera multitudo, unus tamen ubique introducitur ad loquendum, ut virtus unitatis in Ecclesia concordi [mss. A., B., F., concordatim] possit agnosci. Nunc videamus quae in hoc coelesti paradiso spiritualia poma nascantur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) --- I. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Cum omnium desideria nominis istius ardore rapiantur, nec quisquam possit reperiri, qui nolit praemia beatitudinis adipisci, congruum fuit viros sanctos votis probabilibus iter ostendere, ne mens confusa mortalium ignorata via possit errare. Nam et illi beatos se aestimant, qui saeculi ambitionibus eluduntur. Sed ne aliquid tale putaretur eligendum, primum posuit plurali numero immaculati, ut de fidelibus hoc, non de Christo debuisset adverti. Ille enim solus naturaliter immaculatus est, qui peccatum non habuit. Sancti autem immaculati fiunt, quando indulgentiae munera consequuntur, sicut propheta in quinquagesimo psalmo dicit: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L, 9]. Sequitur, in via, id est in ipso Domino Salvatore, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Ibi enim ambulare iustorum est, non pedibus corporeis, sed gressibus probabilis actionis. Nam ut adverteres non eum illam viam dixisse in qua possit errari, subiunxit, qui ambulant in lege Domini, id est qui aut non peccant, aut per gratiam coelestem digna sibi satisfactione prospiciunt. Nec illud vacat quod dicit, in lege Domini; est enim et lex peccati, sicut Apostolus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati [Rom. VII, 23]. Et ideo additum est, Domini, ut eam discerneret a lege peccati.
7 (Vers. 2.) Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Superioris adhuc sensus est et ista sententia. Nam licet beati sint immaculati qui ambulant in via, id est in ipso Domino Salvatore, et in lege eius devota mente gradiuntur, additum est tamen illis virtutibus, qui scrutantur testimonia eius. Et quae sit ista perscrutatio subsequenter aperitur, id est qui in toto corde suo Dominum exquirere maluerunt. Videntur enim perscrutari testimonia eius et tergiversatores haeretici, sed toto corde suo Dominum non requirunt, quoniam per humanas versutias affectant novas invenire calumnias. Totum enim cor suum ad Scripturas sanctas merito posuisse non dicitur, qui ad falsitatis ambitum plectibili errore transfertur. Unde sanctus Primasius Iustinianopoleos disertus antistes, sub titulo Quid haereticum facit, librum unum conscripsisse dignoscitur. Nec illi videntur totum cor suum ad Domini testimonia posuisse, qui neglecta disciplina mandatorum eius mundana gaudia concupiscunt. Et vide ordinem sanctae veracisque doctrinae; prius dicit beatos esse qui ambulant in lege Domini; deinde qui scrutantur sacrarum testimonia litterarum: quia non est dignus ista perquirere, nisi qui se probabili cognoscitur actione tractare. Utrasque vero sententias tertia species definitionis amplectitur, quae Graece poeotes, Latine qualitativa dicitur. Beatus enim vir quid sit, per actuum suorum hic ostenditur qualitatem.
8 (Vers. 3.) Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Cum Ioannis apostoli veracia verba sint: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8], videntur nec sancti in viis eius ambulare, quos cognoscimus habere peccata. Verum haec quaestio veritatis ipsius voce dissolvitur. Sunt enim illicita desideria quae originalis peccati necessitate committimus, sed in eis consensu animi non tenemur: in istis mens beata non ambulat, quae dono Domini cordis probitate superantur; ut (verbi gratia) repente pulchrum aliquid concupiscere, cibum desideranter expetere, bonis odoribus commoveri, iniqua subito suggestione confundi, et his similia quae oratione sancta et crucis signaculo destruuntur. Ita fit ut et peccata sancti suggestione carnis habeant, et tamen dum eis minime relaxatur effectus, ea non operari veraciter aestimentur. Haec enim Pauli apostoli testimoniis evidentius approbantur: ambulavit in viis Domini, quando dicebat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi [II Tim. IV, 7], et reliqua. Peccatum autem non voluntarium faciebat, quando clamabat: Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum hoc ago [Rom. VII, 19]. Sequitur eius expositio quae omnem naevum dubitationis abstergit: Si autem quod nolo, inquit [Ibid., 20], illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Vides tantum illos accusatos qui operationibus peccatorum nefanda delectatione consentiunt. Quapropter merito dicuntur in viis Domini non ambulare, qui operantur iniquitatem. Operatio enim iniquitatis est consensus malorum, qui tamen a sanctorum cordibus dono Domini probatur alienus. Nam et ipse Apostolus hoc monet: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 12]. Et Salomon: Post concupiscientias cordis tui ne abieris [Eccli. XVIII, 30]. Obedientiam ergo peccati vetuit, non suggestiones quas caro propriis viribus vitare non praevalet. Respiciamus autem cur hic vias plurali numero posuit, et superius singulariter dixit: Beati immaculati in via. Ibi significat Dominum Salvatorem, qui certa via est ad Patrem venientium, sicut ipse dixit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Nam quod hic dixit, in viis, designat prophetas et apostolos, vel quicunque populum vera praedicatione docuerunt.
9 (Vers. 4.) Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Dixerat beatum esse cui haec talia suffragantur, ut sit immaculatus, ambulet in lege Domini, scrutetur testimonia eius, et quod est perfectissimum vivendi genus, in toto corde exquirat Dominum. Et ne haec tanta negligenda viderentur, sequitur iussionis dominicae veneranda praeceptio, ut mandata eius non solum sedule, sed et nimie requirantur. Nimius enim dictus est, in nulla re dubius, qui propositae rei intentus semper assistit. Ubi est sententia gentilium toto orbe celebrata: Ne quid nimis. Ecce nimium nobis a Veritate praecipitur; ecce a Moderatore rerum omnium sine defectu aliquid fieri debere sancitur. Istud enim nimis significat multum atque infinitum, sicut et in alio psalmo dicit: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae [Psal. XCI, 6]. Et alibi: Nimis exaltatus es super omnes deos [Psal. XCVI, 9]. Sive mandata Domini nimium custodire praecipimur, quando ipse quoque saluti nostrae corporeae ea praeferre debere censemur. Quapropter vires nostrae possibilitatis excedere divina militia est, quia totum ibi nimium decet, quoniam et illud infinitum est quod nobis tribui postulamus. Perquirenda est quoque nominum istorum distincta cognitio, ne quis ea credat esse confusa. In priori versu dixit, legem Domini; lex autem Domini est, sicut Apostolus ait, umbra futurorum [Colos. II, 17], quam non decet [mss. A., B., docet] ad litteram, sed spirituali ordine custodiri. Ut (verbi gratia) lex sacrificiorum, observantia novae lunae, ritus circumcisionis, et caetera huiuscemodi, quae typum magis quam speciem certum est habuisse veritatis. Secundo versu ponit testimonia: testimonium est evidens et praefinita conditio, cuius statuto commoniti, res praeteritas non possumus oblivisci, ut in Genesi ait Iacob: Testimonium erit vobis [ed., nobis] collis iste, et, Testimonium erit lapis iste [Gen. XXXI, 52]. Scriptum est etiam et in libro Iesu Nave: Duodecim lapides afferte de medio Iordanis, ut sint hi in testimonium filiis vestris [Ios. IV, 5, 6]. Sic nobis praecepta divina testimonia sunt, quando commonent ne peccare debeamus, sicut apostolus Paulus ait: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Iesu Christo, et electorum angelorum, ut haec custodias [I Tim. V, 21]. In praesenti quoque versu mandata posuit, quae non sunt umbrae futurorum ut lex, sed praesentem habent manifestae operationis effectum. Quod Dominus in Evangelio absolute declarat, dicens: Primum mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua [Matth. XXII, 37], etc. Hoc enim sic uni dictum est, ut ab omnibus debeat et per cuncta tempora custodiri. Quapropter sive lex, sive testimonia, sive mandata Domini custodiantur, ad beatitudinis certum est munera perveniri. Quae verba cum praedictis definitionibus suis mente condenda sunt, quia in subsequentibus versibus frequenter ea posita reperimus.
10 (Vers. 5.) Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! Cum vitam superius beati viri evidenter expresserit, nunc etiam populus fidelis bonorum sibi proventum votis intercedentibus postulavit. Utinam verbum semper optantis est, ut quod nostris non possumus viribus adipisci, divina misericordia largiente, mereamur. Cum dicit, dirigantur viae meae, ostendit eas, quantum ad humanam imbecillitatem pertinet, tortuosas. Viae meae actus significant quos in hac vita peragimus. Addidit, ad custodiendas iustificationes tuas. Hic iam, quod superius optavit, aperuit; ad custodiendas enim iustificationes Domini nemo poterit pervenire, nisi cuius viae a Domino dirigi comprobantur. Sed discutiamus quid significent iustificationes. Iustificationes igitur Domini apud priscum populum fuerunt multae atque diversae: ut sex annis tantum famulus serviret Hebraeus, filius affectu et disciplina patris erudiretur, pater ut reverenter in omnibus haberetur, Deus ut summo timore et amore coleretur, sacerdos honorabilis esset, proximus ut tanquam propria utilitas amaretur, et his similia quae fieri sancta Scriptura praecepit. Haec ergo nequeunt custodiri, nisi misericordia Domini probentur attribui.
11 (Vers. 6.) Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Causa redditur quemadmodum possint iustificationes Domini iugiter servari, id est, si mandata respiciantur universa. Sed cum dicit omnia, in nullo commonet esse peccandum: quoniam scriptum est: Si quis de lege minimum non fecerit, reus est totius legis. Respicere autem est mandata semper ante oculos habere quae iussa sunt, ut si quid tortum committitur, salutari emendatione protinus corrigatur. Caeterum qui in mandata non respicit, in quo erret modis omnibus ignorabit. Hanc quoque similitudinem Iacobus ponit apostolus dicens: Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in legem perfectam et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit [Iac. I, 23, 24, 25]. Tales ergo laudantur a quorum conspectu mandata Domini non recedunt.
12 (Vers. 7.) Confitebor tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. Confessio hic significat laudem quam decet populum dicere beatorum. Directio cordis est fidei catholicae sancta regula, quia eum confiteri non potest haereticorum distorta versutia. In eo, quod dicit, didici, indicat a beatis Patribus sibi traditam disciplinam, non autem (ut quidam faciunt) studio perversitatis inventam. Iudicia vero iustitiae Dei sunt, quia famulos suos liberare dignatur a diabolica persecutione laborantes.
13 (Vers. 8.) Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. Perfecta est propositae beatitudinis decora constructio. Petit enim a Domino ut iustificationibus concessis dignetur devotum populum suo munere custodire. Iustificationes enim quid significent, in quarto versu superiore iam dictum est. Et quoniam noverat tentationes diabolicas undique circumire, ut legitur: Adversarius vester sicut leo circuit quaerens quem devoret [I Petr. V, 8], petit se quaquaversus undique custodiri, ne possit locum nocendi hostilis atrocitas invenire. Nunc videamus quid littera secunda contineat.
14 (Vers. 9.)---II. BETH. In quo corrigit iuvenior suam viam? In custodiendo sermones tuos. In prima littera partes beatitudinis fidelis populus indicavit, in quibus se deprecatus est custodiri; nunc idem in secunda littera conversionis tempus ostendit, exponens etiam in sermonibus Domini quibus delectationibus perfruatur. Quapropter per figuram erotesis sub interrogatione proponit: In quo corrigit iuvenior viam suam? Aetas electa est Novi, non Veteris Testamenti, quando de seniori homine in robusta sumus aetate reparati. Iuvenior enim dicitur veteribus comparatus, quia comparativus gradus frequenter vim obtinet positivi. Sed iste iuvenior quemadmodum eorrexerit viam suam, subsequenti responsione confirmat dicens: In custodiendo sermones tuos, tunc scilicet cum evangelicam disciplinam populus Christianus accepit. Eo siquidem tempore homo correctus est, quando, vetere pravitate damnata, ad rectae fidei dona pervenit. Custodit autem sermones Domini qui non eos tantum memoria retinet, sed actionum probitate restituit.
15 (Vers. 10.) In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. Hoc quoque munus est Domini quod eum se toto corde asserit exquisiisse: non enim quaereret, nisi inquisitus fuisset, sicut in Ezechiele legitur: Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo [Ezech. XXIV, 16]. In omni siquidem bono Domini gratia praevenimur, et ut velimus rogare, ipse se dignatur infundere. Sequitur, ne repellas me a mandatis tuis, tanquam indignum beneficiis tuis; ut quem te fecisti toto corde petere, tu etiam digneris audire. Repellit enim a mandatis suis subdole se rogantes, sicut in alio psalmo legitur: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus [Psal. V, 7]. Et Salomon dicit: Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, et subtrahet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu [Sap. I, 5]. Rogat ergo ne ab intelligentia legis divinae repellatur sicut indignus, ut agnoscamus hanc intelligentiam non mereri, nisi eos qui noscuntur toto corde deprecari.
16 (Vers. 11.) In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Cum legamus opera Domini esse praedicanda, sicut Petrus in Actibus apostolorum dicit: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui [Act. IV, 20]; hic dicit in corde suo eloquia Domini, ne peccaret, abscondita. Sed utrumque verum est; nam sicut decet fidelibus ea opportune praedicare, sic non credentibus oportet abscondere, sicut in Evangelio dictum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos [Matt. VII, 6]. Et alius psalmus dicit: Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis [Psal. XXXVIII, 2]; ut intelligamus peccati genus esse obstinatis eloquia Domini praedicare. Unde et Paulus apostolus dicit: Haereticum post primam et secundam correptionem devita [Tit. III, 10], etc.
17 (Vers. 12.) Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas. Ne aliquis eruditionem sanctam propriis viribus applicaret, praemittit; Benedictus es, Domine, id est, qui gratis praestas: quia in homine non potes invenire quod eligas. Sed hic benedictionem, laudem significat Domini; nam cum nos Deum benedicimus, eius facta laudamus; cum ille benedicit, nos sanctificare dignatur. Sequitur, doce me iustificationes tuas. Cum superius dixerit, In corde meo abscondi eloquia tua, nunc dicit, doce me iustificationes tuas, quasi nihil ante didicerit. Verum sanctae congregationi esurienti sitientique iustitiam non sufficit mandata Domini verbo didicisse; sed petebat ut ea factis potuisset ostendere, ubi noverat plenitudinem se gratiae reperire. Dicitur ergo, doce me iustificationes tuas: hoc est, praesta me facere unde electos tuos iustificare consuesti.
18 (Vers. 13.) In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui. Chorus ille sanctorum pronuntiasse se dicit iudicia oris Domini, quae locutus est per prophetas et apostolos suos, quando ea labiis suis recensuit, et populo praedicavit. Omnia iudicia, significat quae scripta vel dicta sunt. Caeterum universaliter non potest pronuntiare, quod nulla notitia praevalet apprehendi, sicut in alio psalmo dictum est: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Apostolus quoque testatur: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius [Rom. XI, 33]! Et ipse passione vicina dicit apostolis: Non omnia dixi vobis. Quapropter figuraliter pro parte dicitur totum, quod in Scripturis divinis frequenter constat effectum.
19 (Vers. 14.) In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Via testimoniorum est Dominus Christus, quoniam de ipso loquentia ad ipsum ducunt: via certa, iter infatigabile, quaestuosus labor, ubi quisquis pervenerit, inaestimabilium divitiarum delectatione mulcetur. Et intuendum quod sequitur, sicut in omnibus divitiis. Hic divitias, spirituales debemus accipere, de quibus Apostolus ait: Quoniam in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis [I Cor. I, 5, 6]. Caeterum cohors sancta saeculares divitias non poterat testimoniis Domini comparare, quas ipsa velut sordes aliquas cognoscitur abiecisse.
20 Vers. 15. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Ecclesiasticae disciplinae ordo servatus est. Prius enim fuit, ut exerceretur in mandatis divinis, id est, frequenti operatione usum rerum necessariarum assiduo labore peragere, et sic ad intellectus eius penetralia pervenire. Nemo enim meretur tantum secretum conspicere, nisi cui datum fuerit bona conversatione coelestibus se beneficiis proximare. Et nota quod exercitatio in Scripturis divinis plerumque in bono ponitur.
21 (Vers. 16.) In tuis iustificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos. Oblivio non natura nobis venit, sed ab originalis peccati infirmitate descendit. Huic remedialis opposita est meditatio, ne memoriae culmen oblivio nefanda destrueret. Meditari enim se dicit iustificationes Domini, ne possit quod retinere expetit oblivisci. Noverat enim quo vitio mens humana premeretur, et contra hoc auxilium reperit, unde oblivio violenta debuisset excludi. Respice quemadmodum diversis causis propria verba subiuncta sunt. In superiori quippe versu, id est, In mandatis tuis exercebor, dixit: ubi parte opus est actuali; mandata enim sunt Domini: Non moechaberis, Non falsum testimonium dices [Exod. XX, 14, 16], etc. Haec enim oportuit non tantum audire, sed facere; ideoque posuit, exercebor: hic autem dicit, iustificationes meditabor. Iustificationes quippe dictae sunt (sicut superius expositum est), Hebraeum puerum non amplius quam sex annis debere servire, ad significantiam beati populi, qui in hoc saeculo servit, ut in illa resurrectione a cuncta obnoxietate liberetur. Hoc ergo quia fuit in aenigmate constitutum, meditabor, dixit, ut frequens iteratio intellectum futurae rei evidentius aperiret.
22 (Vers. 17.)---III. GIMEL. Retribue servo tuo, vivam, et custodiam sermones tuos. Venit ad tertiam litteram, in qua humanam indigentiam confitetur, et gratiam Domini per cuncta commendat. Increpatos asserit superbos, qui fideles Domini iniquis motibus persequuntur. Retribue siquidem dicit, non meritis redde, sed iterum da, ut qui praestitisti petitionis affectum, effectum quoque postulationis attribuas. Denique hunc sensum declarat sermo subiunctus cum dicit, servo suo. Servus enim Christi dici non potest, nisi qui non suis meritis, sed divinae gratiae reputat quod boni aliquid fecisse cognoscitur. Domini autem custodire mandata, revera viventis est: contra, mortuus iure dicitur, qui inobediens approbatur, sicut in Evangelio de infidelibus legitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos [Luc. IX, 60]. Sepelire enim mortuos viventium erat; sed quia infideles videbantur, recte mortuos appellatos esse cognoscimus. Et adverte confessionem sanctam; sic se iudicavit esse victurum, si potuisset Domini custodire sermones: merito, quoniam qui eos custodit ab ipsis sine dubio custoditur, et mors ei non dominabitur, quae in impiorum depopulatione grassatur.
23 (Vers. 18.) Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. In hoc versu infirmitas humanitatis, et beneficium supernae maiestatis exponitur. Revelare enim dictum est, removere velum. Quodam enim operimento ignorantiae interior aspectus obducitur; et nisi misericordia ipsius fuerit hoc velamen ablatum, Scripturas sanctas lumine cordis non possumus intueri. Petit ergo auferri sibi imperitiae caecitatem, ut illuminatus gratia divina queat Domini videre miracula. Quae sunt autem ista miracula ipse testatur dicens, de lege tua. Superius diximus legem umbram fuisse futurorum, quae significantiam venturae plenitudinis continebat. Immolabatur quippe paschali festivitate agnus immaculatus, qui Christum Dominum significabat occidi. Sacerdos veste pulcherrima et coruscabili tegebatur, ut futuri Pontificis et coelestis Regis indicia nuntiaret. Promissiones quoque Domini fuerunt, ut Israeliticus populus in terram perduceretur fluentem lac et mel, quod ad illud futurum saeculum pertinere non dubium est, ubi summae beatitudinis gaudia copiosa dulcescunt. Rogat ergo populus ille sanctorum, ut revelato corde ista consideret, quae superducto velamine non poterat intueri.
24 (Vers. 19.) Incola ego sum apud te in terra: non abscondas a me mandata tua. In hac terra iusti sunt incolae, qui propriam in mundo non habent mansionem; corpore siquidem in terra positi sunt, in coelis autem probabili conversatione consistunt, sicut Apostolus dicit: Conversatio autem nostra in coelis est [Philip. III, 20]. Et merito hic dicuntur incolae, quibus in aliena patria nullus affectus est, sed ad tempus terram sui corporis colunt. Non enim erat ille dives incola, qui horrea construebat, et longaevitatem vitae suae in multa congregatione posuerat. Sed isti sunt vere incolae, qui thesaurum suum in coelo reponunt, ut cor eorum futuram patriam semper affectet. Petit ergo fidelis populus mandatorum Domini conscium se fieri, quia non deprehenditur in Babyloniae parte versari [ed., conversari]. Illius enim potest scire quisque votum, cui et famulari velle cognoscitur. Mandata enim esse diximus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua [Deut. VI, 5], etc. Haec petit non a se abscondi, id est subtrahi atque denegari, unde salutem animae suae noverat esse venturam. Rogat ergo ut ei nullatenus celentur, quae peccatoribus probantur absconsa, quamvis generaliter pronuntiata esse videantur.
25 (Vers. 20.) Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. Concupiscentia in malo et in bono ponitur: in malo: Non concupisces rem proximi tui [Exod. XX, 17]; in bono: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum [Sap. VI, 21]; ita et hic positum est: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas. Violenta res, et in utraque parte fortissima; non enim facile labitur, quod concupiscentiae radicibus alligatur. Nam ut ipsam vim sermonis potuisset ostendere, adiecit, in omni tempore, ut huic desiderio nulla intermissio, nullum tempus valuisset obsistere. Potest enim et infidelis ad tempus rem bonam concupiscere, sed hoc perfectis desideriis populus sanctus attribuit, quod omni tempore concupivit. Hoc est enim concupiscere, quod desiderare: nemo enim desiderat, nisi qui concupiscit; nec iterum concupiscit, nisi qui desiderat. Quapropter plenissimam voluntatem indicat geminata professio.
26 (Vers. 21.) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum sint hominum innumerabilia crimina, superbos hic asserit increpatos, qui Deo semper probantur odibiles. Superbia est enim per quam angelus cecidit, per quam Adam de naturae suae dignitate deiectus est. Nam sicut humilitas omnium pax probatur esse virtutum, ita superbia vitiorum mater esse dignoscitur. De ipsis enim scriptum est: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam [Iac. IV, 6]. Increpare enim dicimus, quasi de taciturnitate crepare, et in mordacia dicta prosilire, quod Deus per Scripturas divinas frequenter facit, cum terrorem eis suae indignationis ostendit. Sequitur generalis et absoluta sententia, maledictos esse qui eius tentant mandata declinare. Nam ut praecepta Domini non compleat humana fragilitas, levius malum est; istud vero nefarium est per superbiam declinare, unde animam suam a peccatorum nexibus possit eripere. Nam et illum Adam qui declinavit mandata Domini constat esse maledictum, hodieque maledicti sunt qui simili scelere polluuntur. Mandata enim quae sint, iam sunt dicta superius.
27 (Vers. 22.) Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. Ecce de illo choro sanctorum et martyrum verba sonuerunt, qui diversis poenis subiecti [ed., subacti], superbis et improbis opprobrio et contemptui esse videbantur: nunc rogant ut manifestatione misericordiae Domini, eorum derisio et vilitas auferatur. Quod et in alio psalmo legitur, ubi ait: Quia multum repleti sumus contemptione, et, multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus [ed., abundantium], et despectio superbis [Psal. CXXII, 4]. Testimonia vero divina exquisierunt, ut talia paterentur, quando constat esse praeceptum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 10]. Sed hic diligentius intuendum est quare a se petant martyres opprobria removeri, unde se noverant Domini munere coronari. Sed haec oratio pro persecutoribus funditur; ut dum conversi fuerint ad Dominum, martyribus tollatur opprobrium, quando et illi ipsam religionem coluerint, quam in aliis persequendam esse putaverunt. Quod, praestante Domino, frequenter factum esse cognovimus.
28 (Vers. 23.) Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur, servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Auditum se a principibus martyrum chorus exponit, qui iudiciario more residentes 402, de innocentium perditione tractabant. Et ut [ed., Et quod] gravius terrere potuissent, ipsi erant accusatores et iudices. Se vero merito dicit servum Domini, qui inter vitae pericula de eius iustificatione cogitabat quid in illa vita recepturus esset qui in ista temporaliter gravissima sustinebat. Exercebatur enim ad provectum suum, non cruciabatur ad poenam. Tales animae mundum vicerunt, quae sensum doloris sui aeterni praemii cogitationibus molliebant.
29 (Vers. 24.) Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio mea iustificationes tuae sunt. Consilium inventum est contra malignantium concilium, ut adversum improbos furores Domini testimonia meditata sufficerent. Eorum quippe cogitatio quoslibet mitigat dolores, nec timori relinquit locum qui in promissionibus Domini iugiter occupatur; sicut dicit Apostolus: Timor non est in charitate, sed perfecta dilectio foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Consolationem vero suam esse professus est Domini iustificationes, quas suis martyribus pollicetur. Consolantur enim in afflictione praesentium rerum, spe venientium praemiorum.
30 Vers. 25---IV. DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Ad quartam litteram venit fidele concilium, in qua se dicit corporali quidem necessitate constrictum, sed sola Domini pietate salvandum, petens ut ab eo vias iniquitatis amoveat, quoniam viam veritatis elegerat. Pulcherrimis autem allusionibus exponitur humana conditio. Pavimentum est soli alicuius in lenitate maxima constructa soliditas, quae merito nostro corpori comparatur, quoniam et ipsum simili nitore levigatur. Adhaesisse se ergo dicit carni suae, quod vitiosum esse non dubium est. Anima enim si adhaereat corpori, delictis favet; si voluntate sit divisa, virtutibus. Quapropter merito se petebat per verbum, id est per Christum Dominum vivificari: quia per consensum carnis se noscebat exstingui. Sed perscrutandum est quare illud concilium beatorum, quod superius dixerat: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus, hic confiteatur adhaesisse pavimento animam suam. Ut revera intelligamus quamvis sancti gratia Domini perfruantur, multaque virtutum varietate colluceant, quandiu sunt in hac carne mortali, esse tamen unde se deprecentur absolvi, sicut in Evangelio Magister optimus dicit: Postquam omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus [Luc. XVII, 10]. Et alibi Scriptura dicit: Iustus in principio sermonis accusator est sui [Prov. XVIII, 17].
31 Vers. 26. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. Qui se pavimento adhaesisse professi sunt, merito in consequentibus sua peccata prodiderunt; et ideo sequitur, exaudisti me. Mira compensatio, stupenda vicissitudo, Domino suo propria mala dicere, et ab eodem praemia salutis accipere. Quis non bonis talibus incitetur illi ad praemium confiteri, cui non possis negare quod feceris? Perscrutandum quoque quod dixit: Doce me iustificationes tuas, non ad audiendum, sed ad faciendum. Ille enim divinarum rerum doctus ostenditur, qui sibi credita fecisse monstratur. Sive petit ut illas iustificationes adverteret, quae praeceptae figuraliter esse videbantur.
32 (Vers. 27.) Viam iustificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Merito cohors sancta iustificationum viam intelligere quaerebat, quae suas vias, id est peccata prodiderat: quia nisi illas damnemus, ad istam pervenire non possumus. Instrue me, ad intellectum pertinet; ut adverteret, quod saepe iam dictum est, quali mysterio post sex annos servus relaxaretur Hebraeus; septimus terrae fructus pecoribus egentibusque donaretur; quod post annum quinquagesimum quodlibet illud priori reddi Domino iubebatur, et his similia quae iustificationibus Domini convenire monstrantur. Haec enim merito desiderabat agnoscere, quae futurae spei nostrae probantur mysteria continere. Sequitur, et exercebor in mirabilibus tuis. Utique exercetur sensu et prudentia singulari, qui dicta Domini ad spiritualem significantiam trahit. mirabilia vero ipsa vocat, quae superius dicit iustificationes. Praebent enim intellecta miraculum, quando sic in praesenti sunt posita, ut longe futura significare videantur.
33 (Vers. 28.) Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. Post illam petitionem sanctam cognoscimus eum fuisse dilatum, quando animam suam dicit dormitasse prae taedio, quod accidere solet eis qui longis exspectationibus differuntur; ut intelligeremus per patientiae bonum, divinum nobis venire praesidium. Dormitat ergo anima, quando a sua intentione flaccescit, et in otium fessa remittitur, dum ad illud quod intendebat minime pervenire monstratur. Et vide quia dormitavit posuit, non dormivit; dormire enim obliviosi atque socordis est, dormitare fessi et exspectantis. Quod verbum et alter psalmus edicit: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem [Psal. CXXXI, 4]. Et alibi, Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Sed ut hunc quoque defectum ab anima fatigata removeret, sequitur, confirma me in verbis tuis: quatenus si adhuc exspectatio differenda erat, in verbis Domini fixa atque immutabilis anima permaneret. Cognoscimus enim tali remedio quasvis moras, quaevis taedia, quoslibet labores omnimodis consolandos, si legem Domini frequenti iteratione meditemur. Hanc autem animae dormitationem Cassianus servorum Dei optimus institutor accidiam vocat [Lib. X Instit., cap. 4], quam magno studio monachis persuadet esse fugiendam.
34 (Vers. 29.) Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei. Ad illam contemplationem veritatis evectus, petit quod in isto saeculo necessarium fuit, ut via iniquitatis, hoc est diabolus ab eius infestationibus tolleretur, et in lege Domini optatam misericordiam reperiret. Per legem siquidem nemo iustificabitur, sicut Apostolus dicit: Scientes quia nemo iustificabitur ex operibus legis, sed ex fide Iesu Christi [Rom. III, 20]. Et iterum, Per legem enim cognitio peccati [Ibidem]. Iuste ergo ibi petit misericordiam, ubi se per legis vincula non credebat absolvi.
35 (Vers. 30.) Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus. Via veritatis Dominus Christus est, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Elegisse se dicebat sanctissimus chorus culturam Domini Salvatoris inter diversas mundi superstitiones, quibus insipienter mundani populi serviebant. Eligere enim non est, nisi de multis unum legere. Sed videamus quare se dicit elegisse, cum dicatur in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ioan. XV, 16]. Iure igitur populus beatus ista dicebat, qui iam electus fuerat, ut eligere potuisset; sicut in alio loco dicit: Elegi abiectus esse in domo Domini [Psal. LXXXIII, 11]. Merito ergo se oblitum Domini nondicebat esse iudicia, qui tali-electione gaudebat.
36 (Vers. 31.) Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. Ille qui se pavimento prius adhaesisse dixerat, nunc se Domini testimoniis adhaesisse commemorat; ut ostendat provectum se vitae divino munere percepisse. Sed quoniam totum in divina tuitione consistit, rogat ut de muneribus collatis non cadat, ne ad verecundiae confusa perveniat. Non enim se sancta conscientia negligenti securitate remiserat, sed magis quod acceperat humilis amittere formidabat. Sic enim confundi poterat, si perderet quod tenebat.
37 (Vers. 32.) Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. Via ista quam multifarie dicitur, quam diversa qualitate tractatur! Dixit enim superius: Vias meas enuntiavi; deinde, Viam iustificationum tuarum instrue me; et iterum, Viam iniquitatis amove a me; repetit, Viam veritatis elegi; ad postremum, Viam mandatorum tuorum cucurri; ut sive bonae, sive malae vitae viam dici omnimodis instruamur. Veritatis ordinem servans, cucurrisse se dicit viam mandatorum, quoniam cor suum a Domino asserit esse dilatatum. Non enim potuisset vel ambulare vel currere, nisi cor eius in latitudine scientiae fuisset extensum; nam cum via mandatorum eius legatur angusta, nisi dilatato corde non curritur. Anima enim quando lumen veritatis acceperit, in multifarias agnitiones aperitur; et latior redditur virtutibus cognitis, quae prius fuerat angustata peccatis. Bene autem dixit, cucurri, ut ostenderet se ad fidem rectam velociter Domini munere pervenisse. Cucurrit enim viam iustus, donec (sicut dicit Apostolus) perveniat ad palmam supernae vocationis [Philip. III, 14].
38 (Vers. 33.)---V. HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Ad quintam litteram plebs beata processit, multis modis expetens ut in lege Domini eius debeat munere custodiri. Inquirendum plane quam sibi legem petat populus iste constitui, qui superius dixit, et in lege miserere mei. Illud dictum est de Veteri Testamento; nunc autem novam legem postulat sibi debere poni, veniente scilicet Domino Christo; ut illo adventu sanctae incarnationis expleto [ms. G. et ed., expletus], perfecto Christianae fidei robore firmaretur; sicut dictum est: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isai. II, 3]. Denique iugiter se eam dicit exquirere. Illud enim desiderio inardescente semper exquiritur, quod venire magnis precibus postulatur.
39 (Vers. 34.) Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam; et custodiam illam in toto corde meo. Considerandum est quid sibi velit quod iterum petit, quae prius se accepisse memoravit, id est, Viam mandatorum tuorum cucurri; scilicet quia dona Domini continue sunt petenda. Semper enim praestat qui donata conservat; et probabili desiderio continue petimus, quod in nobis permanere iugiter postulamus. Ipse enim perscrutatur hanc legem, cui intellectus praestatur a Domino. Et ut constantiam piae perfectionis ostenderet, eam se dicit in toto corde suo Divinitatis munere custodire: declarans per universas subtilesque minutias omne bonum et a Domino tribui, et per ipsum servari, et eius gratia semper augeri. Et vide quam pulchro ordine cuncta descendant. Prius petit, ut lex ei poneretur, id est Novi Testamenti, quia Veteris iam tenebat; deinde, ut legis ipsius intentionem cognoscere meruisset, quatenus eam cordis integritate servaret.
40 (Vers. 35.) Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Cum in quarta littera cucurrisse se dicat viam mandatorum, hic se in eamdem deduci iterum postulavit. Sed mandata ista Novi Testamenti debemus accipere, ubi se perduci magnopere precabatur, quoniam Veteris Testamenti cucurrerat. Ita fit, ut et fidei compleatur desiderata perfectio, et sancta Scriptura nihil sibi contrarium dixisse videatur. Nam cum dicit: Ipsam volui, Novi Testamenti spiritualem gratiam probatur expetere, per quam se ad coelorum regna noverat pervenire.
41 (Vers. 36.) Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Diligenter verba ista tractanda sunt. Inclinari cor suum petit in testimonia Domini, ubi non per rapacem avaritiam, sed per laudabilem humilitatem praestante Domino pervenitur. Inclinati enim melius conspicimus quae ante oculos nostros esse monstrantur; nam illi qui erecti et vanitate supini sunt, nequaquam possunt subiecta oculis intueri. Addidit, et non in avaritiam. Sciens illa cohors sanctorum avaritiam capacem esse vitiorum, hanc a se expetit amoveri, ut potuisset toto corde ad Scripturas sacratissimas salubriter inclinari. Avaritia enim est temporalium rerum flagrans omnino desiderium, unde et primus homo peccavit, et suis posteris vitia incentiva dereliquit. Hinc et diabolus accusavit Iob, dicens [Iob. I, 10]: Propter divitias quas illi dederat, non propter ipsam contemplationem qua bonus est, ab eo Dominum fuisse dilectum. Quod sequens impugnavit eventus, quando vir sanctus in omnibus adversis Domino gratias actitavit. Petit ergo populus beatus ut hanc avaritiam de corde eius amoveat, et ad testimonia Domini solo probitatis invitetur affectu.
42 (Vers. 37.) Averte oculos meos ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. Multi huius saeculi prudentes continentiae se lege moderati sunt, ut hominum magis quam Domini iudicio complacerent. Sed isti operam suam vano studio perdiderunt; quoniam scriptum est: Ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus [Matth. VI, 1]. Unde nunc plebs beata deprecatur ut oculos cordis eius a tali proposito Dominus dignetur avertere: ne perversa consuetudine mundanis possit delectationibus implicari: quia nos et per oculos peccare non dubium est, dum conspectarum rerum ambitione traducimur. Ab hac enim se vanitate fieri deprecatur alienum, quoniam sciebat inde maximum venire peccatum. Hinc notantur et illi qui diversis spectaculis occupantur; hinc qui mulierum foedo amore rapiuntur; hinc qui alienarum rerum possessionem improbe concupiscunt. Sed huic petitioni additur et illa perfectio; ut in via sua, id est in Domino Christo eum vivificare dignetur, in quo vere vivificatur, quia mors eius virtute superatur.
43 (Vers. 38.) Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Statue, dicit, stare fac, id est, infige, consolida atque confirma: ne sanctum eloquium fugaci oblivione dilabatur; quod in nostris semper debet sensibus stabiliter permanere. Cui rei bene addidit, timorem, ut semper oremus ne suscepta munera possimus amittere, et gravius sit dulcedinem didicisse quae pereat. Subiunxit, tuo, qui ab humano timore longe discretus est. Iste enim sic formidat, ut diligat; sic quaerit, ut nunquam desinat amare quem metuit. Et quia plurimi eloquia Domini suscipiunt negligenter, et tanquam fabulas inutiles audire declinant, merito addidit, in timore tuo, ubi nec culpa conquiritur, nec ad desidiae discrimina pervenitur.
44 (Vers. 39.) Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. In hac sententia maximum vitium humanitatis exponitur. Multi enim in opprobrium cadunt aliter quam habeat veritas suspicando; quam culpam a se desiderat amputari. Pro multis enim malis saepe bonum testimonium damus, atque iterum de bonis mala dicimus nescientes; et necesse est verecundiam incurrat, qui ignorans aliquid asseverat. Suspicio enim saepissime probatur incerta, quae viro non convenit Christiano; haec ergo suspicio ducit ad opprobrium, quod ex peccato nascitur. Iure ergo sibi quaerebat amputari, unde reus poterat inveniri. Primo confessus est infirmitatem suam, nunc Domini cognoscitur laudare iudicia, cuius verbum verum est firmaque sententia. Quapropter amator veritatis merito sibi iucundum Domini dicebat esse decretum, per quem se et requiem reperire noverat et coronam; sicut Apostolus dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. IV, 7].
45 (Vers. 40.) Ecce concupivi mandata tua; in aequitate tua vivifica me. Diversa beneficia superius sibi cohors sancta tribui postulavit; sed in hoc versu consecutam se dicit plenitudinem gratiarum, quia concupiverat mandata Domini, quae veram prudentiam conferunt et salutem. Petit autem in aequitate Domini se vivificari, qui adhuc superstes esse videbatur, ut intelligamus non esse veracissimam, vitam, nisi quam Dominus Christus fuerit praestare dignatus. Aequitas autem Patris Verbum caro factum est, cui omne iudicium dedit, ut orbis terrarum in eius examine iudicandus assistat; sicut Apostolus dicit: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I, 30].
46 (Vers. 41.)---VI. VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. Ad sextam litteram congregatio sancta pervenit: in qua sibi postulat salutarem Dominum debere concedi, ut inimicos de tanta remuneratione confundat, et in lege Domini assidua meditatione proficiat. Precatur ergo ut supra eam Dominus Salvator adveniat, qui est misericordia peccatorum, et vita fidelium. Et ut hanc misericordiam specialiter ipsum debuisses advertere, secutum est, salutare tuum; revera per quem salus gentibus venit, qui mundo aegrotanti medicinam suae pietatis attribuit. Secundum eloquium tuum, dixit, id est secundum promissionem tuam, quam per prophetas cognosceris fuisse pollicitus.
47 (Vers. 42.) Et respondebo exprobrantibus mini verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Haec nobis indicat absoluta [ms. G. et ed., absolute] sententia, cum adversantium fuerit obiecta versutia; qui tamen possunt recipere rationem, non nobis tacendum, sed respondendum esse viriliter: ne sibi malignantium praesumptio superior esse videatur. Exprobrant enim verbo, qui Filium dicunt esse minorem, vel qui eum carne passum minime crediderunt; sicut dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. His praesumptione Domini respondendum est, qui doctrinam salutarem non ad reverentiam audiunt, sed ad iniuriam potius exprobrationis adducunt. Sequitur, quia speravi in sermonibus tuis. Atque [ed., utique] ideo dicit respondendum, quia speravit in sermonibus Domini, qui dicit: Cum veneritis ante principes et potestates, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vox estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 19, 20].
48 Vers. 43. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis speravi [mss. A., B., F., supersperavi]. Rogat ut confessionem veritatis de eius ore nullae poenae, nullus terror extorqueat; sed quaelibet tormenta fuerint inflicta in una voce constantiae perseveret: quia non in viribus humanis, sed in divinis cognoscitur sperasse iudiciis. Sed cum dicit, usquequaque, significat verbum veritatis ad tempus aliquibus fuisse sublatum, ut Petro apostolo contigit, qui ante galli cantum ter Dominum denegavit [Luc. XXII, 37]. Sed non usquequaque ablatum est verbum veritatis de ore ipsius, quando culpam suam et fletibus diluit, et sanguinis effusione mundavit. Sequitur quare non debeat de ore ipsius veritas confessionis auferri, quia in iudiciis tuis speravi. Iudicia erant Domini, quod turbae martyrum diversis cruciatibus agebantur. Sed in his se magis spem gerere profitetur, quia scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Iniqui enim cum molestantur desperant; sancti viri, si affligantur, spem magis suae dilectionis accipiunt. Hactenus litterae istius versus babuerunt orationem, subsequentes vero usque ad finem narrationis ordine depromuntur.
49 (Vers. 44.) Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. Iste et alii versus usque ad finem litterae non habent deprecationem, sed narrationem. Superius enim petiit ut acciperet, hic iam de perceptis beneficiis gratias agit. Custodire se legem Domini semper affirmat, quia in ipsa variari [ed., variare] nefandum est. Sic enim custodire potest, si (quod superius dixit) non auferat de ore ipsius veritatis verbum. Interdum semper ponitur usque ad finem huius saeculi. Sed hic cum dicit in saeculum saeculi, illam perennitatem significat quae non habet finem. Sed cum superius dixerimus legem umbram fuisse futurorum, id est, immolare agnum immaculatum, octavo die ritum circumcisionis adhibere [ed., adhiberi], vel his similia: quemadmodum in aeternum legem se custodire dicit, cum non solum post resurrectionem futuram necessaria non sint ista, sed hic quoque iam videantur abolita. Sed ibi alia lex erit Domini, quam se promittit populus custodire sanctissimus; scit enim per hanc umbram legis ad mysterium aeternae legis ascendi; novit etiam consuetudinem angelorum et potestatum Dominum sine fine laudare; scit summae beatitudinis esse solemnitatem iugiter Dominum contueri; scit denique fidelium ibi esse leges, quas se professus est sine fine servare.
50 (Vers. 45.) Et ambutabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Ipsa est latitudo, quam in quarta littera dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum; scientia scilicet multiplex atque salutaris, quam ideo meruit, quia mandatorum intelligentiam requisivit; quam merito dicimus esse charitatem, de qua scriptum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Contra peccatorum corda in bonitate coangusta sunt, quod tangit Apostolus cum dicit: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris [II Cor. VI, 12]; quia Deum mens coangusta, id est polluta non recipit; sed in latitudine mentis suscipitur, a quo coelum terraque completur. Patulum enim domicilium debet esse, ut tantam mereatur recipere maiestatem.
51 (Vers. 46.) Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Loquebatur de testimoniis Domini, quoniam petiverat et acceperat ut responderet exprobrantibus sibi verbum. Qua firmitate roboratus ante reges saeculi, qui poterant elata potestate terrere, non se dicit fuisse confusum, sed veritatem, quam mente conceperat, intrepidis sermonibus exercebat. Confunditur autem ille, cuius per ratiocinationem dicta vincuntur. Ad verecundiam enim venire non potest, qui veritatis ipsius testimonio roboratur. Non enim ille sub qualibet necessitate negandus est, qui dicit: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis [Matth. X, 33].
52 (Vers. 47.) Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Hic ostendit frequentatae meditationis ardorem. Meditari enim mandata non potest nisi qui ea assidua lectione cucurrerit. Et ut hanc frequentiam evidentius declararet, addidit, quae dilexi. Negligere enim nunquam potest homo quae diligit. Sed ne hanc quoque dilectionem tepidam forsitan aestimares, addidit, vehementer, supra quam nulla potest dilectio reperiri. Non enim ut alia dilectio mandatorum Domini mediocris esse potest, nisi vehementer (quod hic expetitur) diligatur. Quapropter mandata Domini iure vehementer dilexit, per quae in cordis latitudine fiducialiter ambulabat.
53 (Vers. 48.) Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi nimis, et exercebar in iustificationibus tuis. Superiori versu dixit: Meditobar in mandatis tuis, quod ad virtutem respicit inspectivam; modo autem dicit: Lavabo manus meas, quod ad partem pertinet actualem. Levare enim manus significat bonis operibus occupari. Caeterum qui malis actionibus detinetur, non levat manus suas, sed deiicit. Et vide, quia in utrisque partibus ponit, quae dilexi; ibi, vehementer; hic, nimis; quoniam utrumque opus sub magna ambitione faciendum est, ut fructum possit habere, Domino miserante, qui perficit. Addidit, et exercebar in iustificationibus tuis. Ibi meditabatur, ubi mentis intentione translatus est; hic exercebatur, ubi quaerebat operis frequentatione proficere. Et nota quod exercitatio in Scripturis divinis plerumque in bono ponitur; in litteris autem saecularibus, vel in communi locutione, in bono aut nunquam aut raro ponitur. Quam locutionem Scripturarum divinarum propriam esse dicimus. In iustificationibus tuis pertinet ad utrumque; ut et mandata Domini cum delectatione meditaretur, et operas manuum cum charitate perficeret. Ista enim duo sunt (ut saepe dicimus) quae perfectos faciunt utique christianos. Finita est cum littera narratio, quam a versu quarto scilicet inchoavit.
54 Vers. 49.---VII. ZAIN. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Ad septimam litteram venit chorus ille sanctorum, in qua spem promissionum Domini sensibus nostris omnino commendat, ut firmum in mente nostra permaneat quod gloriosa veritas pollicetur, asserens propter eam fideles adversa huius mundi tolerabiliter et libentissime sustinere. Quis enim mortem temporalem metuat, cui aeterna vita promittitur? Quis orbitates pignorum cogitet, cum se iungendum choris noverit angelorum? Quis labores carnis timeat, cum se in perpetuam requiem noverit collocandum? Ex humana vero consuetudine memento dicitur Deo, qui nihil potest ullatenus oblivisci; non quia dignum erat in illa maiestate ponere oblivionis iniuriam, sed precatur ut cito servo suo conferat clementissimae promissionis effectum. Has enim tropologias in Scripturis divinis frequenter invenies, ut est illud in Genesi: Recordabor foederis mei [Gen. IX, 15]; vel in Exodo: Et recordatus est Dominus quod [ed., foederis quod] pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob [Exod. II, 24]. Verbi tui fortasse significat promissionem quam in Evangelio dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 5]. Et alio loco: Non vos dimittam orphanos [Ioan. XIV, 18]; et his similia. Servo tuo, subaudiendum, imple promissum: quia si velis sine aliqua adiectione superioribus aptare quod dictum est, verba sibi nequeunt convenire. Quae figura dicitur ellipsis, id est defectus, quoties verbum suspenditur, ut vivacius inquiratur. Sequitur, in quo mihi spem dedisti; in illa scilicet promissione verbi tui, quam iure a veraci Domino compleri fidelis populus expetebat [ed., exspectabat].
55 (Vers. 50.) Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. Spem quam sibi dicit de Domini pollicitationibus exstitisse, ipsam se in necessitatibus huius mundi consolatam fuisse testatur, quoniam inter quaslibet calamitates animus fidelium reficitur, quando talis retributio cogitatur. Quis enim temporales insidias metuat, cum ad aeterna Domini promissa respiciat? Nam cum dicit, consolata est, ostendit inter aerumnas saeculi hoc sibi solatii fuisse, ut in praesenti vita affligeretur, et de futura spei promissione gauderet. Hoc etiam significat, in humilitate mea; quia sancta revera probatur humilitas omnia patienter, omnia cum gratiarum actione sustinere. Hanc etiam spem tribuit in Evangelio dicens apostolis: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19]. Sequitur, quia eloquium tuum vivificabit me. Causam reddit quare humilitas eius fuerit consolata. Promissio quippe tanti Iudicis firmavit animum sustinentis; et ne temporalem timeret interitum, spes consolationis vivificavit afflictum.
56 (Vers. 51.) Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi. Tempus significat quando a superbis persecutoribus vehementer humilis Ecclesia vexabatur. Sed haec omnia dicit esse frustrata, cum ei malignorum non potuit nocere saevitia. Et respice quoniam humilitatem suam fidelis populus vivificatam dicit: superbos autem, id est malignos atque tyrannos crudeliter egisse commemorat, qui non vivificandi, sed potius mortificandi sunt. Per haec enim duo verba designat genus humanum; humiles quippe dicendi sunt, qui mandatis Domini obedire contendunt; superbi, qui diabolicis suggestionibus intumescunt. Sequitur, a lege autem tua non declinari; scilicet ut illi putabant qui persequebantur innoxios. Et cum dicit, non declinavi, significat in veritatis iugiter se mansisse sententia.
57 (Vers. 52.) Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine; et consolatus sum. Memor iudiciorum plectibilia non praesumit, quia metu poenarum revocatur qui incentiva pravitate succenditur. Cum dicit, a saeculo, significat cum administrari coeptus est mundus. Hoc enim illa cohors potuit dicere, quae per successiones generationum longis aetatibus cognoscitur exstitisse. Nam si aeternum tempus voluisset ostendere, saeculum saeculi diceret, sicut frequenter insinuat. Qua cogitatione consolatum se dicit, quia famulos suos virtus divina non deserit, sicut et alibi dicit: Iuvenior [mss. A., B., Iunior] fui et senui, et non vidi iustum derelictum.
58 (Vers. 53.) Defectio animi tenuit me, pro [ms. G., F., prae] peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Hic pictas sanctae conversationis exponitur, ut dolore se defecisse dicat, quia peccatores legem Domini deserere cernebantur. Necesse est enim ut sanctum virum alterius culpa contristet, dum animus pius salvos fieri desiderat universos; et quem non optat excedere [ms. G., excidere], affligitur cum ei poenas cognoverit imminere. Scit enim quia gratuite illatum malum suum potius gravet auctorem. Unde sancta cohors non tantum poenis suis, quantum tyrannicis torquebatur excessibus.
59 (Vers. 54.) Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco incolatus mei. Cum dicitur, cantabiles, significat psalmodiam cum magna delectatione peragendam, sicut dicit Apostolus: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo [Ephes. V, 19]. Cantus enim semper relevat labores, et non facit animo surripere taedium, qui contemplationis magna suavitate mulcetur. Nam quod addidit, in loco incolatus mei (sicut saepe diximus), significat hunc mundum, ubi peregrinatur omnis qui Christo Domino devotus est. Expulsi siquidem in Adam de sede paradisi, in hac terra incolatum gerimus, quia patriae illius beatitudinem non habemus. Ita fit ut in hoc mundo peregrini esse videamur, sicut et Apostolus dicit: Quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6].
60 (Vers. 55.) Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Per noctem, mundum istum significare posse non dubium est, in quo peccatorum regnat obscuritas. Sed utinam oculos corporeos clauderet, et non cordis lumina periculosius obcaecaret. Hanc noctem Dominus depellit, quando iudicii tempore veniens illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordis [I Cor. IV, 5], quae nunc excessibus nutriuntur illicitis. Sed in hac nocte memorem se dicit fuisse nominis Domini, cum omnia beneficia ipsius non meritis suis, sed divinis muneribus applicaret; sicut et in alio psalmo legitur: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram [Psal. CXXIII, 8]. Et Apostolus memorat: Qui gloriatur, in Domino glorietur [II Cor. X, 17]. Sic enim fidelis noctis istius tenebris non involvitur, quia cordis lumine clarificatur. Consequitur digna professio; ideo enim custodivit legem Domini, quia fuit memor in nocte nominis eius. Non enim custodire valuisset legem Domini, si suis aliquid meritis applicasset.
61 Vers. 56. Haec facta est mihi, quia iustificationes tuas exquisivi. Haec facta est mihi, subaudi, consolatio. Quod magis de nocte quam de lege debet intelligi, ut quae peccatoribus est caecitas, ipso viris sanctis illuminatio esse videatur. Sic enim credentes non patiuntur tenebras, quamvis in huius mundi caecitate versentur. Sequitur causa quare illi nox facta sit consolatio, quia iustificationes tuas exquisivi. Si enim dixisset, meas, sustinuisset adhuc densissimam caecitatem; sed quia dixit, tuas, mundi tenebris non potuit obcaecari.
62 (Vers. 57.)---VIII. HETH. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Agmen beatum ad octavam litteram venit, in qua desiderat videre faciem Domini, quia eius mandatis noscitur obsecutus. Portio a parte dicta est. Illius enim partis sumus, cuius voluntatibus obedimus. Quod verbum frequenter invenis dictum, ut est illud: Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum eorum, quia Dominus Deus pars est eorum [Deut. X, 9]. Unde merito portio piorum Deus dicitur, quia in regni eius felicitate victuri sunt. Sequitur, dixi custodire legem tuam. Dixi, id est, statui, decrevi, atque promisi Domini praecepta servare: unde factus fuerat in Domini portione, id est in Ierusalem beata, non in Babyloniae parte confusa.
63 (Vers. 58.) Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Duplici modo haec facies Domini probatur intelligi. Christum quem credebat esse venturum indubitata cogitatione desiderans, incarnationem ipsius quaerebat aspicere, quae mundo salutaris poterat apparere, sicut et in alio psalmo dictum est: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus [Psal. LXXIX, 8]. In toto corde, sine ulla haesitatione, ut non tanquam [ed., ut nunquam] de futuro suspensus, sed velut praesentem videretur rogare certissimus. Postulat etiam misericordiam adventus eius debere compleri, qui per prophetas innumera noscitur annuntiatione promissus. Sive magis deprecari videtur, ut in futura illius resurrectione eius faciem possit inspicere, sicut legitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Et Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Sed quia peccatorem se noverat, sibi postulat debere misereri; quatenus per gratiam liberatus, videat quod suis non poterat meritis intueri. Secundum eloquium tuum, illud scilicet quo Deitatis suae promittit sanctis beatam nimis et incomparabilem per omnia visionem.
64 (Vers. 59.) Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ordinem humanae conversionis [mss. A., B., F., conversationis] exponit. Prius est enim ut nosmetipsos districtius arguamus, et sic ad Domini mandata migremus. Cogitaverat proinde examen illud gloriosum vias suas, id est actus humanos; sed quoniam ei omnimodis displicebant, pedes suos convertit ad testimonia Domini gradienda: in quibus si aliquis ambulat, firma potest habere vestigia. Videbat siquidem in humanis actibus esse peccata; in divinis autem mandatis florere iustitiam: et sapienter illud deseruerat, quod expositum periculis sentiebat. Dicendo enim, converti pedes meos, ostendit primitus fuisse perversos.
65 (Vers. 60.) Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Cum dicit, paratum, ostendit deliberasse se pro mandatis Domini quaelibet pericula sustinere. Paratum se enim ad praecepta Domini custodienda ille testatur, qui nec persecutores metuit, et illecebras huius saeculi a suis sensibus effugavit; sicut et Apostolus Paulus ait: Ego enim pro nomine Iesu non solum alligari, sed et mori paratus sum [Act. 21, 13]. Unde similiter et in alio psalmo dictum est: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum [Psal. LVI, 8]. Sequitur, et non sum turbatus. Improvisa forte conturbant. Non enim facit formidare animum deliberata sententia. Unde et Dominus in Evangelio praemonens dicit: Non turbetur cor vestrum [Ioan. XIV, 1]; quoniam non potest dici paratus, qui trepida cogitatione confunditur. Infert etiam ad quid paratum se esse dicebat, scilicet ut mandata Domini custodiret; quae sic bene atque integre servantur, cum adversitas nulla metuitur.
66 (Vers. 61.) Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus. Cum dicit, funes peccatorum, ostendit tot esse laqueos quot peccata committimus. Funes enim sunt implicita et tortuosa ligamina, quibus se delinquentes semper astringunt, sicut Isaias dicit: Vae qui trahunt peccata tanquam funem longum [Isai. V, 18]. Et alibi: Vinculis suorum peccatorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Sed hoc referendum est ad corporis pravitatem. Nam cum dicit, legem tuam non sum oblitus (quod est beatorum), cur se ipse peccatorum nexibus dicat esse complexum? sed fieri potuit ut caro delictorum funibus complexa ligaretur: animus autem sanctus incentivis vitiis reluctans, legem Domini non fuisset oblitus, sicut Apostolus dicit: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem lege peccati [Rom. VII, 25]
67 (Vers. 62.) Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Non vacat quod dicit, Media nocte surgebam; scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa [Exod. II, 4, 5]; scit etiam ea tempestate Petri et Pauli et Silae in carcere positorum vincula resoluta [Act. XII, 6], scit quoque sponsum media nocte esse venturum [Matth. XXV, 8]; ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines ianua clausa remaneat. Nec vacat quod dicit, surgebam, quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum hic significat ad laudandum: quia sequitur, super iudicia iustitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam dixisset, non super iudicia iustitiae tuae.
68 (Vers. 63.) Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. Hic evidentius dixit, quod superius in capite litterae posuit, portio mea, Domine. Sic enim erat Domini portio, ut et famulorum ipsius particeps esse probaretur. Et respice quemadmodum virtutem ecclesiasticae unitatis ostendit, ut omnium fidelium se dicat esse participem, non unius Ecclesiae, sed quae in totius mundi capacitate diffusa est. Et merito se ubique partes habere dicit, quando universalis congregatio talia loquebatur. Pars enim ipsius erat, quidquid Deo placere poterat in toto orbe terrarum. Et respice quam humiliter participem se dicit timentium Deum, cum legatur in Apostolo: Participes Christi facti sumus [Hebr. III, 14]. Et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Christi significatos esse meminimus, cum dicit: Propterera unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Quisquis enim in novitate vitae ambulaverit, erit particeps Christi. Sic et humiliter locutus est, et tamen ad ipsam significantiam, quid sit particeps Christi, animum bene intelligentis extendit. Et quia dixit, omnium timentium te: ne illos debuisses advertere qui Domini iudicia servili timore formidant, addidit, et custodientium mandata tua, qui devotissimi comprobantur timore castissimo et amore reverendo.
69 (Vers. 64.) Misericordia tua, Domine, plena est terra: iustificationes tuas doce me. Cum dicit: Misericordia tua, Domine, plena est terra, ostendit utique dilatationem fidei Christianae, quam sic misericorditer implevit, ut undique nomen vanissimae superstitionis evacuasse doceatur. Et nota quod iustificationes Domini quam sedule petit discere, cum frequenter eas se fuerit custodiisse professus; scilicet ut ostendat mandata Domini infatigabiliter exquirenda, quatenus sub tali desiderio profectus noster possit semper augeri, sicut in quintae litterae primo versu dixit: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper.
70 (Vers. 65.)---IX. THETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Populus beatus nonam litteram cantaturus ingreditur: in qua gratias agit humilitatum se fuisse, ut ad iustificationes Domini devotissimus perveniret, testimonia eius asserens sibi supra omnes esse divitias. Cum autem dicit: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, collata sibi munera profitetur. Bonus quippe Dominus servis suis tribuit bonitatem. Sed quae sit ista bonitas subter exponit, dicens: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas. Non enim de felicitate mundana gratias agit, sed de afflictione salutari. Meminit enim piam districtionem esse quae corripit. Intelligebat quippe bonitatem illam debere dici unde proficitur, non unde inani exsultatione gaudetur. Sic facit et medicus bonitatem cum secat vulnera; sic pater cum filium caedit: qui licet ad tempus inferant poenas, conferunt tamen de afflictione remedia. Noverat ergo Dominum piis supplicationibus honorandum, cuius clementia tribulationes nostrae permutantur in gaudium, quamvis ad tempus graves esse videantur. Sequitur, secundum verbum tuum; illo scilicet quo dicitur: Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur [Matth. XXIII, 12].
71 (Vers. 66.) Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Perquirendum est cur adhuc petit doceri, quod iam superius accepisse professus est. Scilicet quoniam bonarum rerum nulla satietas est, quae more flagrantis incendii, quanto amplius per arida ligna cucurrerit, tanto copiosius aestuabit. Nam et Apostoli fidei calore ferventes dicebant: Auge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Docet ergo Deus bonitatem, inspirando charitatis desiderium. Docet disciplinam, cum in tribulationibus patientiam donat. Docet scientiam, cum salutarium rerum ipse cognoscitur attributor. Sed aliter docet Deus, aliter magister humanus: ille verba promit. sed intellectum non potest earum rerum praestare quae praecipit; Deus autem prius cor illuminat, ut in sensus electorum eius verba descendant. Sequitur, quia mandatis tuis credidi. Cum mandata ideo praedicentur ut fiant, perquirendum est quare dixerit, mandatis tuis credidi. Propter illam promissionem Domini quae dicit: Qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram [Matth. VII, 24], etc. Merito ergo subiunxit, credidi, quia praemia sibi obedientibus maxima compromisit.
72 (Vers. 67.) Priusquam humiliarer ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Respiciamus quemadmodum in hoc versu humana vita describitur: prius enim peccasse se dixit, cum originali vitio teneretur obnoxius; post humiliatum se esse professus est, ut culpa careret, quam contraxerat in radice; ad postremum Domini eloquium custodivit, quia humiliari meruit, sicut dicit Iacobus apostolus: Humilibus autem dat gratiam [Iac. IV, 6]. Et ut frequenter excedentium licentiam cohiberet, post humiliationem suam eloquium Domini, id est Scripturas sanctas se dicit eius dono toto mentis conamine custodiisse.
73 (Vers. 68.) Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. Petit bonum magistrum ut in sua bonitate dignetur docere discipulum. Quae figura dicitur paronomasia, Latine denominatio, quae similitudine verbi convertit in se auditorum affectum.
74 (Vers. 69.) Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Apte petit bonitas auxilium, qui subiturus erat colluctationis incertum; ut iustificationes Domini, quas lectione didicerat, in suo certamine declararet. Tunc enim perfecte discuntur mandata, cum fiunt. Dicit enim multiplicatam super se persequentium iniquitatem; et ideo petit ne poenis gravibus superborum devota eius macularetur humilitas. Sed contra illam saevissimam factionem, vide quid sequitur: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua; ut quantum illi contendebant seducere, tantum iste videretur mandatis Dominicis adhaerere. Sic gloriose vincuntur qui poenis temporalibus sanctos vincere tentaverunt; et quanto eos a lege Domini dividere nisi sunt, tanto illos mandatorum scrutatores amplius effecerunt.
75 Vers. 70. Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. Coagulatum et in bono et in malo ponitur; in bono, sicut in sexagesimo septimo psalmo iam dictum est: Mons coagulatus, mons pinguis [Psal. LXVII, 17]; hic autem in malo dictum debemus accipere: nam iniquitatem superborum, quam superius multiplicatam supra se fuisse testatus est, vult intelligi conduratam, quae more lactis in crassiorem substantiam fuerat impia deliberatione constricta. Lac dictum est a liquore, quod de interna substantia naturali potius liquore decurrat; a enim in i convertitur, ut amicus, inimicus, et his similia. Sed quantum illi in malo durescebant, tanto iste a lege Domini se segregare non poterat; ut illorum crudelis obstinatio pia perseverantia vinceretur.
76 (Vers. 71.) Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas. Bonum dicebat sibi quod poenis saevientibus subdebatur, non praesentia cogitans, sed futura desiderans. Coeperat enim de illa dulcedine gustare, quae omnes suavitates probatur excedere. Humilitas enim ista Ierusalem tangit gloriosa fastigia; nam sicut superbia mergit ad tartarum, ita ista tollit ad coelum. Ista quippe humiliatio quale praelium habeat consequenter exponitur; dicit enim, ut discerem iustificationes tuas, id est, ut facerem quae docuisti. Tunc enim perfecte discitur, quando praecepta Domini fideli actione monstrantur.
77 (Vers. 72.) Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Quoties in hac littera bonitatem memorat cohors illa sanctorum, quam ideo frequenter petiit, quoniam magis ac magis crescebat ei dulcedo bonitatis. Consideremus autem vim istius verbi quod dicit, oris tui, non tam prophetarum, non apostolorum, sed praecepta evangelica sibi testatur esse pretiosissima, quae Christi Domini sunt ore prolata. Sequitur, super millia auri et argenti. Aurum et argentum cupiditatibus hominum videtur esse praecipuum. Sed quia bonitas illa comparationem similem non poterat invenire, praemisit, super millia, quod infinitum atque incomprehensibile est; ut auri argentique comparatio tali adiectione vilesceret; quidquid enim dixeris, super semper excedit. Facta est ergo comparatio absque similitudine, pretium sine modo, amor sine fine. Sic enim dilectio tanta indicari [mss. A., B., F., indagari] meruit, ut nulla res ei potuisset aequari.
78 (Vers. 73.)---X IOTH. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum ut discam mandata tua. Ad decimam litteram cohors gloriosa progreditur, in qua petit intellectum mandatorum sibimet debere concedi, ut veracissimae vitae munere perfruatur; expetens ut Domini misericordia fiat immaculata, ne possit in illa iudicatione confundi. Si velimus igitur de hoc versu disputationes colligere, singulorum librorum magis edimus quantitatem, quam aliquid promissa brevitate narramus. Sed sufficiat nobis (praestante Domino) intellectum rei compendiosis sensibus aperire. Legitur enim: Opera manuum tuarum sunt coeli [Psal. CI, 26]. Legitur etiam: Et aridam terram manus eius finxerunt [Psal. XCIV, 5]. Idem et hic: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Sed haec omnia tropice dicta sunt. Nam manus habere corporeum est. Si vero proprietatem operationis Dominicae velis advertere, audi: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Quapropter operationis eius virtus humano more manus vocantur, per quas nos consuevimus operari. Fecerunt autem, quidam volunt ad animam pertinere; plasmaverunt ad corpus, quod de limo terrae cognoscitur fuisse formatum. Iusta voce factura sua clamat Auctori: Du mihi intellectum, a quo cognoscor esse plasmata. Sed perquiret qualem intellectum quaerebat, quem humanitatis ratione non poterat invenire; illum scilicet purum, contemplabilem, devotum, quem ante peccatum adhuc Adae incorrupta simplicitas possidebat, non istum de quo sibi homines videntur esse sapientes, et pecoribus ex aliqua parte praeeminere. Petit ergo intellectum, ut Domini mandata cognoscat; quatenus quem Adam per inobedientiam perdiderat, cohors sancta per devotionis obsequia mereretur.
79 (Vers. 74.) Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verbo tuo supersperavi. Pulcherrima pio Domino causa miserationis oblata est; quoniam si cuilibet de sancta congregatione praestiterit, cunctorum animos magna hilaritate complebit. Sciebat enim clementiam eius velle facere, quod fidelium corda roboraret; et petit talia in se fieri, unde omnium devotio possit augeri. Videndo enim alterius praemia proficit sancta conscientia, dum ad imitationem laudabilium rerum proposita semper exempla proficiunt. Addidit etiam propter quid omnino debeat impetrare, quia in verbo, id est in Christo Domino se sperare profitetur: ubi nunquam decipit spes, nec potest animus quasi caducis desideriis eludi, qui in tanta veritate meretur infigi.
80 (Vers. 75.) Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Cum legatur alibi, iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]: Et iterum, iudicia Dei investigabilia [Rom. XI, 33], quaerendum est cur hic dixerit: Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua. Sed quoties immensum atque incomprehensible legitur, illud aeternum iudicium debemus accipere, quod ex toto hic non valemus advertere. Istud vero praesentis mundi est, quod se cognovisse testatur; ut hominem animi tumore peccantem humiliatum corrigat, et supplicantem sibi misericordia divina recipiat. Quis enim dubitet summae aequitatis esse iudicium, ut qui per superbiam delinquunt, devota humilitate purgentur? Et intuere quia hic non dicit, credidi, sed cognovi, id est expertus sum; ut in suis passionibus atque beneficiis hanc se aequitatem Domini cognovisse monstraret.
81 (Vers. 76.) Fiat nunc misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Merito petiit misericordiam, qui prius in humilitate sua confessus fuerat iusta Domini fuisse iudicia. Nam inter aerumnas multiplices et saeva certamina tormentorum consolatricem rerum istarum misericordiam petit: ut adversitates saeculi ferre potuisset, quas sibi ad purgationem vitiorum proficue noverat contributas. Non enim auferri sibi talia postulavit, sed in eis se expetit consolari. Consolatio enim est, quando miseriarum patientiam donat, tormenta saeva retemperat, et afflicti animi moerores beatitudinis promissione confortat. Sequitur, secundum eloquium tuum servo tuo. A communi subiunge, fiat, id est secundum illam promissionem qua spopondit in Evangelio se tribulatos in passionibus minime relicturum.
82 (Vers. 77.) Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quia lex tua meditatio mea est. Sufficienter expressum est quid per misericordiam Domini consequamur, vitam scilicet aeternam. Nam cum istud sibi diceret esse tribuendum, postulavit ut veraciter vivere mereretur; quia sola illa bene dicitur vita, quam nec molestia ulla sollicitat, nec mors suspecta contristat; de qua in Evangelio dictum est: Si vis venire ad vitam, serva mandata [Matth. XIX, 17]. Nec moveat quod non addidit aeternam; tanta est enim vis eius nominis, ut cum sola vita dicitur, aeterna potius sentiatur. Hanc ergo vitam dicit se debere promereri, quia meditatio eius bonis monstrabatur operibus occupata. Nam meditationem hic non solam accipias lectionem, sed magis opera legis. Non autem per istam solam meditationem beati efficimur, quae lectionis repetitione tractatur; illa enim meditatio beatos facit, quae operibus sanctis coelorum regna conquirit, sicut Apostolus dicit: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. II, 13].
83 (Vers. 78.) Confundantur superbi, quia iniuste [ms. G. et ed., iniusti] iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. Non convenit plebi sanctae in adversarios suos maledictionis voto [mss. A., B., F., motu] prosilire, cum ipse dicat: Diligite inimicos vestros, et orate pro calumniantibus vobis [Matth. V, 44]. Ipse quoque subiecit, ego autem exercebor in mandatis tuis, ut nihil eum contra regulam fecisse cognosceres. Sed, confundantur, ad emendationem pertinet, non ad supplicium sempiternum. Tunc enim conscientia peccantis bene confunditur, quando mala pristina propria voluntate damnantur: et incipit odisse quod videbatur ante diligere. Istud enim orat provenire superbis, ne diutius bacchari ausibus [mss. A., B., F., usibus] videantur illicitis. Sequitur causa probabilis quare superbi debeant confundi; scilicet, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me. Quid enim iniustius dici potest, quam eos velle persequi qui mandatis videbantur sacratissimis occupari? Sequitur, ego autem exercebor in mandatis tuis. Contra insidias inimicorum et superbiam praetumida se iniquitate iactantem, ponit salutare remedium, exercitium utique mandatorum. Non enim adversus perfidos et crudeles aliqua obluctatione pugnavit, aut verborum litigiosa contentione se miscuit; sed tanquam vento flabili dictis inanibus verberatus, propositum suum quieta mente peragebat, ut inde magis adversarii celerius caderent, dum nullis eis humanis viribus restitisset. Quod patientiae genus ornat sine dubio Christianos.
84 (Vers. 79.) Convertantur ad me gui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Ad distinguendas personas propria verba signata sunt. Supra enim de superbis dictum est, confundantur; hic autem de incipientibus dicitur, Convertantur ad me, id est ad te. Ad Dominum enim bene intelligitur converti, qui in Ecclesiastica coepit congregatione versari; illi scilicet qui iam timere coeperant, sed nondum fuerant tota mentis intentione conversi. Addidit, et qui noverunt testimonia tua; quos lectio quidem divina iam imbuit, sed necdum opera salutaris instruxit. Convertantur enim de perfectis non poterat dici, qui et lectione saera, et pia operatione fulgebant.
85 (Vers. 80.) Fiat cor meum immaculatum in tuis iustificationibus, ut non confundar. Cor suum immaculatum petit fieri peccatorum remissione, non meriti qualitate. Nam sicut in principio psalmi dictum est: Cui peccatum suum dimittitur, sine dubitatione mundatur; nec potest illam stolam induere nuptialem, nisi qui per divinam gratiam indulgentiae meruit accipere puritatem. Ibi enim solus ille non confunditur, cui peccata donantur. Et intende quod post virtutes eximias chorus ille sanctorum cor suum immaculatum fieri deprecatur, ut nullus hominum praesumeret, quod solam Christi Domini habuisse certum est sanctitatem. Nam qui confessus fuerat manibus se Domini factum atque plasmatum, qui humiliatum iuste se dixerat ad creberrimas passiones, qui exercitatus est in mandatis Domini, in eius quoque lege meditatus, non audet dicere immaculatum cor sibi esse; sed petit ut fiat quod necdum in illa resurrectione perceperat, ubi audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34], etc. Et vide quemadmodum unum verbum diversis causis adhibitum est. Supra petiit impios debere confundi, ut corrigantur; se vero postulat non debere confundi, ut interitum damnationis evadat.
86 (Vers. 81.)---XI. CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi [mss. A., B., F., supersperavi]. Undecimam litteram peregrinus in hac terra populus decantat, in qua nimium desiderium suum in adventu Domini feliciter confitetur. Enumerat quoque quantas superborum insecutiones pertulerit. Ad postremum petit ut in mandatis Domini ipsius munere perseveret. Defectus et pro fine alicuius rei dicitur, ut est illud: Inimici defecerunt frameae in finem [Psal. IX, 7]. Nonnunquam ponitur et pro desiderii nimietate declaranda, ut est illud: Concupivit et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Idem et hic sancta congregatio defecisse dicit animam suam in Domini Salvatoris ardentissimam charitatem. Mos enim iste humanitatis est, ut quod omnino concupiscimus, in eo lassari ac deficere videamur, quando dilatione suspensi, ad vota nostra pervenire non possumus. Ut si charissimum filium clementissimus pater longa exspectatione dilatum anima festinante sustineat, si uxor castissima dulcissimum maritum, nonne amore fatigante deficiunt, quos videre desideranter exposcunt? Quapropter Defecit anima mea, significat, lassata est atque fatigata; quod per nimia solet desideria provenire. Consideremus ergo sanctissimi desiderii magnitudinem, tanta se mentis intentione fatigasse, ut usque ad defectum felicissimum perveniret. Sed ne defectus iste fidei videretur occasus, in salutare se defecisse dicit, quod Hebraea lingua dicitur Iesus. Et ne aliquis ita sentiendum forsitan dubitaret, addidit, et in verbum tuum speravi, id est in unigenitum Filium, qui est Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24], de quo et alibi legitur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14].
87 (Vers. 82.) Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me. Repetitur salutaris et confirmativa defectio, quae non ab infirmitate mentis venit, sed a gloriosa potius animi virtute descendit. Supra enim dixit, nimio desiderio Domini Salvatoris, defecisse animam suam; nunc oculos cordis tali ambitione defecisse commemorat. Ipsi enim sunt qui interius loqui possunt, sicut scriptum est: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine. Nam cum lingua loqui soleat, hic legitur oculos dixisse: Quando consolaberis me. Constat ergo oculos istos esse intellectuales, id est lumina cordis [mss. A., B., luminaria] intrinseca, quae Domino efficaciter supplicant et silentioso quodam sermone proclamant. Oculos aliquid dicere, non est communis aut usitata locutio; sed istum compositionis modum Scripturae divinae necesse est ut proprium esse fateamur. Et respice vim syllabae: In eloquio dixit, non ab eloquio. Deficere enim ab eloquio Domini, totius boni revera privatio est; nam in eloquio eius deficere, semper augere est. Tandiu enim se dicit defectum istum robustissimum pertulisse, donec exspectata incarnatio Domini cordis aspectibus appareret. Unde evidenter agnoscimus iustos viros, etsi carnalibus oculis adventum Domini non viderint, fidei lumine ab eis semper intuitum; sicut et ipse Dominus discipulis suis in Evangelio dicit: Abraham cupivit videre diem meum, vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 56].
88 (Vers. 83.) Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. Quoniam superius se petiverat consolandum; nunc causam reddit cur illis Dominus debeat subvenire. Uter in pruina nativo calore desertus, glaciali rigore contrahitur, sic corpus sanctorum incentivo vitiorum calore vacuatum, beneficio conversionis attrahitur; et cum sic fuerit felici sorte maceratum, provenit quod sequitur, ut iustificationes Domini possit nullatenus oblivisci. Uter enim corpus mortale significat, pruina beneficium conversionis [mss. A., B., F., conversationis] ostendit, per quam evenit, ut caro nostra lasciviens afflictione poenitentiae contrabatur. Tantum enim crescit calor fidei, quantum de flamma subtractum fuerit corporali. Sed uter iste beatorum est, qui animam confitentem de propria facit contritione proficere. Nec aestimes indecorum vivos homines utribus comparatos, cum Dominus in Evangelio dicat de praedicatione fidei locuturus: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservabuntur [Matth. IX, 17].
89 (Vers. 84.) Quot sunt dies servi tui [ed., servo tuo]: quando facies de persequentibus me iudicium? Sciens sanctorum coetus usque ad finem saeculi tentationibus diabolicis membra Domini subiacere, interrogat quando mundus iste finietur, ut de persecutoribus, id est diabolo cum ministris [mss. A., B., F., diabolicis ministris] praeparata ultio compleatur; non quia vitae suae tempus volebat agnoscere: sed celeritatem futuri iudicii postulabat, in quo iam beatis erit requies, et gaudium sine fine mansurum. Movere autem potest, quare finem saeculi desideravit agnoscere, cum legatur in Actibus apostolorum: Non est vestrum scire tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]? Primum, quia et discipuli hanc rem interrogaverunt Dominum Christum; et congruum fuit, ut in typo apostolorum, quod dicturi erant, cohors sancta loqueretur. Deinde, sic intelligendum est: quia finem malorum beatus populus expetebat, quem nisi post mundi istius terminum videre non poterat.
90 (Vers. 85.) Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, Domine [Domine abest a mss. A., B., F.]. Iniqui sunt evidenter haeretici, vel Iudaei, quorum perversa loquacitas nescio quas sibi narrare videtur ineptias, quando relicto ordine veritatis, inventionibus probantur studere falsissimis. Haec sunt a lege Domini omnino discrepantia, quando illa veritatem docent, isti nituntur suadere fallacias. Intelligite, dementes, qui a veritate catholica disceditis, dogmata vestra inanibus fabulis comparata. Cui vos placere [ed., complacere] creditis, cum a Spiritu sancto notatos vos tali nomine sentiatis?
91 (Vers. 86.) Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me. Contra illud quod de haereticis dixit: Narraverunt mihi iniqui fabulationes; hic profitetur omnia mandata Domini esse veritatem. Veritas enim verum loquitur; sed perfidi eam quibusdam nebulis obcaecare contendunt. Sequitur enim, iniqui persecuti sunt me, scilicet iubendo perversa, falsa suadendo, et quocunque modo persequentium grassari solet iniquitas. Adiecit, adiuva me, quasi contra immanem belluam, hostem crudelissimum, leonem saevum, et caetera quae nos vitare suspicio formidolosa compellit.
92 (Vers. 87.) Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Cum dicit: Paulo minus consummaverunt me, et nimietatem persecutionis ostendit, et se tamen non defecisse Domini munere declaravit. Verbum autem consummaverunt, et perfectionem significat et defectum; ut si vim rei diligenter intendas, magis eos perfectos fuisse cognosces, sicut Evangelium dicit: Consummatum est, id est perfectum est: Et haec dicens, emisit spiritum [Ioan. XIX, 39]. Si vero strages morientium cogites, pene consummatos immisericorditer aestimabis. In terra, in hoc saeculo, ubi martyres pertulerunt. Addidit, ego autem non dereliqui mandata tua; scilicet ut usque ad finem eius constantia perveniret, sicut legitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22].
93 (Vers. 88.) Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. Post desiderium singulare Domini Salvatoris, post afflictionem corporis utris similitudine declaratam; post gloriosa supplicia passionum videtur petere se vivificari, tanquam adhuc non vivat; et custoditurum se testimonia oris Domini pollicetur, velut adhuc non custodiat. Sed vivifica me dixit, in illa me aeterna vita constitue, ubi sanctis vita est, quia nulla contrarietate pulsantur. Quod autem dixit, custodiam testimonia oris tui; non quia in praesenti non custodiebat, sed usque ad finem vitae suae adiuvante Domino custoditurum se talia promittebat. Sive, ut quibusdam placet, sanctorum vox est qui martyrium desiderabant, qui paulo ante dixerunt: Iniqui persecuti sunt me, adiuva me; sequitur etiam, paulo minus consummaverunt me in terra; ideoque ad desiderium martyrii aestimant esse referendum. Ipsi enim vivificari se petebant morte gloriosa, ut amittendo pro fide hanc vitam, mercarentur requiem sempiternam; et tunc potius acciperent honores aeternos, cum eos perfidi credebant esse consumptos. Considerans tamen imbecillitates humanas, istud dicit secundum misericordiam Domini tribuendum, qui mortua vivificat, et imbecilla confirmat.
94 Vers. 89---XII. LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. Ad duodecimam litteram plebs coelestis advenit, in qua virtutem Domini factaque describens, dicit omnia temporalia finem posse suscipere; mandata vero eius nequaquam terminum reperire. Sed quoniam superius dixerat: Paulo minus consummaverunt me in terra, admiratus potentiam Domini, qui non permittit statum Ecclesiae quamvis atroci persecutione consumi, pia exclamatione prosiluit dicens: In coelo verbum Domini permanere; id est, in unoquoque sancto, quos de morte facit vivere, et de tribulatione gaudere, qui mandatis eius pia humilitate famulantur. Est enim in illis coelum, qui se conversatione coelesti tractare noscuntur: sive in angelis, et archangelis, virtutibusque coelestibus, quas pro sinceritate voluntatis suae sancta maiestas inhabitat. Manet enim in eis semper Verbum; quoniam et illi iugiter in ministerio dominico firmissima deliberatione consistunt. Verum hic aliqui nonnullam faciunt quaestionem, quemadmodum, In aeternum Verbum permaneat in coelo, cum ipse dicat: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Luc. XXI, 33]. Sed quamvis ista mutentur, in coelo permanet verbum, quia omnia coelestia dignatione suae maiestatis inhabitat.
95 (Vers. 90.) In saeculum saeculi veritas tua: fundasti terram, et permanet. In saeculum saeculi, tempora significat in quibus duo populi, Domino praestante, crediderunt; quorum unus est legis et prophetarum, alius evangeliorum et apostolorum, in quibus est Veritas, id est ipse Dominus Christus, qui eis et donavit credere, et in fundamento fidei permanere. Sed cur istis saeculis veritas non defuerit consequenter exponit, dicens: Fundasti terram et permanet. Quod melius de sanctis hominibus datur intelligi, qui sic fundati sunt, ut in Christi Domini credulitate permaneant; quoniam si ipse non fundasset, nec prius saeculum in patriarchis, nec secundum in apostolis vel credere vel permanere potuisset. Nam si hoc ad terram referas universalem, quae mirabili mole legitur esse suspensa, quemadmodum eam dicamus permanere, quam mutandam ut coelum lectio divina confirmat?
96 (Vers. 91.) Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Quoties singulari numero dies ponitur, venturus ille significatur, qui unus atque aeternus est et non habet noctem: de quo scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum [Isa. LX, 19]. Et ne quis de tanto miraculo crederet disputandum, addidit [ed., adiecit], omnia servire Creatori, qui pro sua voluntate et temporalia et aeterna disponit. Potest autem de infidelibus nonnulla quaestio oboriri, qui non videntur servire Domino, quando ab eius devotione discreti sunt. Sed et ipsi serviunt cum iudicantur; non enim liber dimittitur, qui puniendus esse monstratur. Sive, omnia, intelligere debemus de quibus loquebatur, quibus dies perpetuus erit; quia infidelitatis tenebras nullo tempore patiuntur.
97 (Vers. 92.) Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. Nisi beneficia legalis meditationis habuisset, ut poenis non cederet, et constantiam fidei periculorum despectione servaret, inter calamitates quas perpessus est, asserit seperire potuisse; ut intelligamus quantum nobis praestet meditatio legis, quae potuit a tam ingentibus liberare periculis. Meditatio quippe legis est illa quae praecepit vel cogitare, vel facere; ut interiore quasi consiliario [mss. A., B., F., consolatorio] formatus, saevientia tormenta superare possit intrepidus. In humilitate vero sua, in afflictionibus dicit, quas pia intentione toleravit: a quibus se gaudet ereptum, quando ad sanctum meruit pervenire martyrium, Humilitas enim et necessitate subitur, et voluntate suscipitur; illam sustinent criminum rei; istam exercent puritate sanctissimi.
98 (Vers. 93.) In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Devotionem promittit absolute post dona, quae Domini meruit impetrare clementia. Possunt alia memoria fortasse decidere; beneficium autem nullus fidelium obliviscitur, in quo vita praestatur. Quapropter necesse fuerat illarum iustificationum semper esse memorem, a quibus vitale munus noscitur accepisse. Iustificationes autem sunt (sicut iam supra dictum est) per temporales causas intellectus futurarum significationum; quod occidebatur agnus immaculatus in Pascha; quod mare Rubrum iter praebuit ad salutem; quod populus terram repromissionis per Iesum Nave intromissus accepit. Haec enim omnia venturae perfectioni constat indicia praestitisse. Has ergo iustificationes non debemus ullatenus oblivisci, quae nobis fidei primordia praestiterunt. Nemo enim potest perfecte gratiam donationis agnoscere, nisi et initia rerum meminerit, cur visa sint inchoasse.
99 (Vers. 94.) Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exquisivi [Psal. XXIII, I]. Cum legatur: Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo, chorus iste nescio qua Domini specialis gratiae remuneratione confidens, ait: Tuus sum ego. Tuus enim sum, non ille potest vere dicere, qui aliqua se cognoscitur obscenitate tractare. Vitiorum quippe servus Dominum non meretur habere sanctorum. Apostolus enim Paulus non impudenter [ms. F., prudenter] hac voce potuit uti, qui clamabat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Philip. I, 21]; et illud: Vivo iam non ego, vivit autem in me Christus [Gal. II, 20]; et his similia. Illud quoque considerandum est, quod cum professus fuerit se esse Domini, adhuc petit ut salvus fiat, utique in illa iudicatione futura, cum beati intromittuntur in requiem sempiternam. Sed quare ista salus petatur assidue, subter adiunxit, quoniam iustificationes tuas exquisivi. Alii enim honores appetunt, coniugia quaerunt, mundi gaudia concupiscunt; iste sibi inaestimabiles putabat esse divitias, si Domini iustificationes iugi studio probaretur exquirere. Perscrutandum est quoque, cur istas iustificationes toties repetit; scilicet ut Veteris Testamenti significantias non putaret aliquis negligendas.
100 (Vers. 95.) Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. Exspectaverunt ut perderent, ad illud respicit, quod mali suasores blandiendo agebant, ut eius animam pravitatis vulnere sauciarent. Nam si poena fuisset praecipitata, non diceretur expectaverunt, sed acceleraverunt. Gravior est enim ista persecutio, quae et coronam martyrii suspendit, et mortem animae suadere non desinit. Sed quo remedio illa vitare potuisset ostendit; intelligens enim testimonia Domini, non poterat ad vitia nefanda perduci. Unde claret illos solos eripi, qui a tali periculo [mss. A., B., martyrio] Domini fuerint illuminatione liberati. Intellexi autem, accipiamus operatus sum, sicut in alio psalmo dicit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Psal. XL, 2]. Quid enim poterat pauperi prodesse, si eum tantum egentem intelligeret, et nullo munere sublevaret? Quapropter intellectus mandatorum sancta operatio est.
101 (Vers. 96.) Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. Intraverat in divitias altitudinis Dei: viderat quod per partes non poterat explicari: ad postremum brevi sententia quae fuerant dicenda conclusit; profitetur enim totius consummationis se vidisse finem. Consummatio est enim virtutum omnium completiva perfectio: cui consummationis Christus est finis; quem se merito vidisse dicit; quoniam eum illuminata mente tunc credidit esse venturum. Si autem ad litteram hoc velis advertere, potest et sic accipi: quoniam rebus saecularibus terminus semper videtur impositus; mandata enim Domini non habent finem; quia latissima se virtute distendunt. Quod ideo sic positum est, ut nec ambitiones saeculi aliquis desideranter expeteret, quibus finem datum esse sentiret; et mandata Domini nimia festinatione perquireret, quae latissima comprobaret. Nec vacat quod latum mandatum tuum posuit nimis, scilicet significans charitatem, quam circa Deum habere iubemur et proximum. Nam quid latius dici potest, quam quod universam legem et cunctorum prophetarum dicta concludit? De qua et Apostolus dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5].
102 (Vers. 97.)---XIII. MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. Populus beatus, qui prophetarum atque Evangelii plurima meditatione profecerat, in hac littera introducitur ad loquendum: super docentes se ac seniores asserens divina intellexisse mandata; et ideo super mel et favum ori suo Scripturarum divinarum testatur provenisse dulcedinem. Dicendo, Quomodo, promittit se dicturum quemadmodum legem Domini praecipua intentione dilexerit. Dilexit ergo legem, non timuit: quoniam per dilectionem, non per timorem mundanum praeceptum Domini sanctos viros decet operari. Plus enim acceptum est amantem aliquid facere, quam solum infideliter timentem. Quomodo autem dilexerit, consequenter exponit, dicens: Tota die meditatio mea est. Tota die continuum tempus debemus accipere; sicut et alibi legitur: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Sancta enim conscientia semper habuit diem, quae clarificato corde incredulitatis tenebras ignoravit. O indefecta meditatio, cui saeculi istius non sufficit dies! Et ut humanam fragilitatem continuae meditationi credamus potuisse sufficere, hac nobis, ut opinor, ratione constabit; quoniam si quis quaslibet causas respectu Domini sub moderatione disponat, si cibos temperanter accipiat, si somnum convenienter capiat, legem Domini meditatur in omnibus; quoniam se honesta et probabili actione commendat, sicut apostolus dicit: Sive enim manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite [I Cor. X, 31].
103 (Vers. 98.) Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quia in aeternum mihi est. Inimici intelligendi sunt obstinati Iudaei, haeretici, vel pagani, qui praecepta Domini aut minime intellexerunt, aut ea pravo studio non probantur operari. Supra istos prudentem se dicit effectum; quoniam iussa Domini et devotus accepit, et veram illis integritatem servavit [ms. G. et ed., vera illis integritate servivit]. Sed unde factus prudens fuerit super inimicos suos, addidit, mandato tuo: quoniam dum illi fideliter obedivit, cunctos errantes sine dubitatione transcendit. Ecce revera beatus honor, ecce regnum bonorum superbos transcendere, potestatibus saeculi praeeminere, et in sancta humilitate fixa mente consistere. Adiecit, quia in aeternum mihi est; id est mandatum tuum. Sed quaeramus quod mandatum est, quod saeculo isto deficiente permaneat. scilicet dilectio Dei et proximi; ibi enim et Dominum supra omnia diligimus, et proximum quemadmodum nos perfectissime tunc amamus. Merito ergo hoc mandatum in aeternum sibi dicebat esse servandum, quo beati sancta conscientia iugiter perfruuntur.
104 (Vers. 99.) Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est. Videtur a beatorum humilitate sanctissima discrepare, si super Moysen atque prophetas vel apostolos qui Ecclesiam Domini integerrima fide docuerunt, hoc dictum velimus advertere. Sed intendamus superiorem versum, et omnis quaestio calumniosa discedit. Non enim dixit super patres, sed super inimicos meos, utique qui legem Domini prava intentione docuerunt. Hic enim arguit, non reprobat [ed., probat] magistros; scilicet pharisaeos designans, qui se ad litteram tenentes, spiritualem intelligentiam negligebant; quos et Dominus in Evangelio frequenter arguit; sed cor eorum lapideum rationem veritatis sentire non meruit. Supra tales igitur omnes doctores merito cohors Evangelica intellexisse se melius dicit; quia pravitatibus eorum repudiatis, sinceram doctrinam Domini Salvatoris accepit. Sed cur melius intellexerit, causam designat, quia testimonia tua meditatio mea est. Illis enim testimonia Domini non erant meditatio, qui persuasione falsissima longe aliud quam dictum fuerat sentiebant.
105 (Vers. 100.) Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Non est hic iactantia superba, sed veritas. Seniores dicimus et sapientiae maturitate praeclaros, et longa nos aetate praecedentes; de quibus dictum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tlibi [Deuter. XXXII, 7]. Dicimus etiam seniores, aetate quidem maturos, sed vitiorum affectatione [ed., affectione] levissimos; sicut fuerunt illi, de quibus in Evangelio scriptum est: Fecerunt sacerdotes consilium cum senioribus, ut eum morti traderent [Matth. XXVI, 3, 4]. Tales nunc seniores dicit, non canos mente, sed corpore. Ab istis ergo merito se amplius dicit intellexisse, quando quem illi sacrilega mente contempserunt, iste suum venerabatur auctorem. Frequenter enim Scripturas divinas iuniores melius intelligunt senioribus. Sicut Iacob qui se ad benedicendum praebuit et germano suo promissum fructum primae benedictionis accepit. Sicut Samuel melius Heli sacerdote; vel Daniel melius falsis senioribus, quos ipse Spiritu Dei plenus morte damnavit. Melius utique intellexit populus novus, quam senior ille Iudaicus, qui feliciter [mss. A., B., fideliter] suscepit Christum Dominum, quam ille qui mortifere credidit esse temnendum. Et ut ea ipsa veritatis testimonio comprobaret, sequitur quare intellexerit supra seniores; scilicet, quia mandata tua exquisivi. Illi enim si exquisiissent mandata Domini, nequaquam prudentiores se potuerant habere iuniores. Et vide quemadmodum veritatis ordinem servat. Dicit enim mandata tua, non hominum perversorum, de quibus dictum est: Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3].
106 (Vers. 101.) Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum [mss. A., B., F., verba tua]. Ex hoc versu evidenter apparet, et superius illos dictos inimicos qui legem Domini nesciebant, et doctores imperitiae caecitate detentos, et seniores non habuisse gravissimam fidei firmitatem, quando se dicit ab omni via mala ipsorum pedes suos prohibuisse, ne eorum potuisset perversitate subverti. Illa est enim certior explanatio, quando se ipsa corusco similis declarat auctoritas. Sed videamus quid nobis istius versus verba parturiant. Ab omni via mala, significat haereticorum pravas et pessimas suasiones, quibus illi exitiabili dulcedine blandiuntur. Addidit quoque, prohibui pedes meos, quasi desiderantes illuc ire, ubi in atram foveam corruere potuissent. Originalis siquidem peccati culpa pronos nos trahit semper ad vitia; et nisi gratia Domini muniamur, facillime perversa suasione decipimur. Ilia est enim Domino iuvante salubris prohibitio, cum hoc fieri non patimur, quod plenum periculis invenitur. Pedes autem meos, significat mentis assensum, quae nos quodam vestigio ducit ad culpam, et ad vias malas compellit, nisi nos pietas Divinitatis abstraxerit. Sequitur, ut custodiam verbum tuum. Aliter enim verbum Domini non potuit custodiri, nisi cum illa pestifera suasio probatur expulsa, sicut Apostolus dicit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum [I Cor. X, 20, 21].
107 (Vers. 102.) A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Declaravit illud quod superius dixit: Ab omni via mala prohibui pedes meos, utique ut eius minime iudicia declinaret. Sic enim perfectae beatitudinis integritas custoditur, quando haereticorum iniquitas perversa respuitur. A iudiciis ergo tuis dicit, id est quae tua voluntas sancta constituit, et vivendi nobis regulam dedit. Ab eis utique non declinare, hoc est in via recta consistere; hoc est ad coelorum gaudia pervenire. Sequitur causa probabilis, quia tu legem posuisti mihi. Cum legem per Moysem Dominus dederit, eamque iusserit inviolabiliter observari, non incongrue hic Evangelium intelligimus cum dicit: Tu legem posuisti mihi. Illa enim quam per Moysem dedit, paedagogi nobis praesentavit officium; ista vero totius plenitudinis donavit effectum. Merito ergo sanctus populus de ipsa lege gaudebat, quam iam credendo susceperat. Denique vide quid sequitur.
108 Vers. 103. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! Comparationes istae, quamvis aliquid videantur habere praecipuum, tamen non possunt rebus spiritualibus exaequari, nisi semper ponatur, super, sicut in nona littera iam dictum est: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti; ut ea quidem inter homines praecipua, sed divinae iucunditati inferiora esse cognoscas. Spiritualibus itaque deliciis magna ubertate saginatus populus beatus exclamat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Dicendo: Quam, magnam quidem dulcedinem sibi esse professus est, sed non quam lingua potuisset exprimere. Nam cum omnis gustus sapiat in palato, considerandum est hic quare dixi, faucibus meis. Fauces enim sunt gutturis nostri via, ubi iam deglutita dulcedo nulla sentitur. Sed qui de eloquiis Domini erat absolute dicturus, mirabiliter illam partem posuit; ut cito ad cordis nostri penetralia perveniret. Eloquia enim Domini non in palato sapiunt, sed magis cum fuerint deglutita dulcescunt. Sequitur, super mel et favum ori meo. Mel ad Vetus, favum ad Novum pertinet utique Testamentum. Nam licet utraque sint dulcia, tamen favi sapor est suavior, quia gratia novitatis maiore cumulatur. Potest etiam et mel intelligi aperta doctrina sapientiae: favum vero, quae in quibusdam profundis cellulis probatur esse recondita. Quod utrumque in Scripturis divinis non est dubium reperiri. Addidit, ori meo: quando revera ipsam sapientiam, quam faucibus deglutiverat, ore praedicabat. Sic et Ezechiel propheta dicit de Domino: Et ait ad me: Fili hominis, quod invenisti manduca, et devora volumen hoc, et vade et loquere ad domum Israel. Et manducavi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce [Ezech. III, 1, 2, 3].
109 (Vers. 104.) A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. Legem Domini edoctus acceperat: Fili, noli ambulare viam cum impiis: diverte autem pedem tuum ab itineribus eorum; pedes enim eorum in malitiam currunt, et veloces sunt ad effundendum sanguinem [Prov. I, 15, 16]. Audiverat etiam: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te [Psal. LXXII, 27]. Et alibi: Qui diligitis Dominum, odite malum [Psal. XCVI, 10]. Et caetera quae in hunc molum divina lectione prolata sunt. Talia quippe dum audiisset in mandatis Domini, viam iniquitatis intellexit omnimodis exsecrandam, quae iusto Domino placere non poterat. Odio enim debent esse quae saeculi sunt, ut rebus coelestibus totus impendatur affectus. Decet enim nos exsecrari quae mala sunt, quia interdum a pravis necessitate prohibemur; quoniam conscius eorum videtur animus, qui aliqua illis delectatione consenserit. Sequestratur autem ab illis rebus voluntas fidelium, quae odio intercedente damnaverat; ut nec voto nec operatione se polluat, qui mentem suam tali exsecratione purificat.
110 (Vers. 105.)---XIV. NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Post tertiam decimam litteram ad quartam decimam cohors beata pervenit, in qua pedibus suis Dominici verbi lumen radiare congaudet, animam suam humillima satisfactione commendans: expetens retributiones Domini praemiorum desiderio, non terrore vindictae. Sciens ergo huius saeculi noctem diversis offensionibus irretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates, pedibus suis verbum Domini lucere testatur; ne absentia veri luminis incidat in ruinam, quam per suam providentiam vitare non poterat. Sed hic verbum illud debet intelligi, quod per Scripturas sanctas prophetarum ore seminatum est. Quod bene appellavit lucernam, quae humanis usibus data est ad depellendam noctis profundissimam caecitatem; sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes velut lucernae in obscuro loco [II Petr. I, 19]. Sic et ipse Dominus apostolis dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes [Luc. XII, 35]. Bene autem ardentes addidit propter virgines fatuas, quibus cum oleum defecit, ad adventum Sponsi non potuerunt praestolari. Verbum autem illud consubstantiale Patri a natura deitatis suae lucerna non potest dici, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]; sicut et ipse de se dicit: Ego sum lumen mundi [Id., VIII, 12]. Nam ista discretio et in Evangelio facta est, ubi de Ioanne dictum est: Ille erat lucerna ardens et lucens [Id., V, 35]. Et iterum: Non enim erat ille lumen, sed utique missus est, ut testimonium perhiberet de lumine [Id., I, 8]. Sequitur, et lumen semitis meis. In eadem translatione permansit, ut verbum Domini, id est dicta prophetarum lumen dicat suis semitis praestitisse. Per ipsas siquidem, dum ad vitae bonae cursum instruimur, clarificati corde rectis [ed., directis] gressibus ambulamus.
111 (Vers. 106.) Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Post illam illuminationem verbi, quam suis pedibus lucere professus est, videamus si populus beatus contra praeceptum potuerit iurare, cum scriptum sit in Evangelio: Non iurabis neque per coelum, neque per terram, neque per Ierosolymam, neque per caput tuum [Matth. V, 34], et caetera. Sed iurare non semper significat sacramenta praestare, in quibus invocando Divinitatem pollicemur, ne promissiones nostras mutabiliter excedamus. Sic et sancta devotio decreverat sibi atque constituerat inter quaelibet pericula Domini custodire iudicia. Nam et ipsum nomen indicat causam; iurare enim est iure orare, id est aequitatem dicere: ne velit quispiam quod promisit in partem alteram seductus avertere. Sic enim iurant, id est firme constituunt sancti, qui iam sunt dono Domini robarati. In evangelio vero prohibet Dominus infirmos, qui venerat ad parvulos sauciosque salvandos, ne velint temere promittere, quod nequaquam poterant suis viribus adimplere Iudicia vero iustitiae sunt, cum exaltat humiles, deiicit superbos, et misericordiae suae dono relevat humili satisfactione prostratos. Quod sequens versus ostendit.
112 (Vers. 107.) Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Cum se dicant Christi membra nimis humiliata, multarum persecutionum se ostendunt sustinuisse pericula; et ideo petunt se secundum promissiones Domini vivificari: quoniam in morte videbantur constituti conditione carnali [mss. A., B., F., carnales]. Secundum verbum tuum, scilicet promissionem illam quae dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI, 28], et his similia. Sciunt etiam per hanc humilitatem Dominum Christum diaboli vicisse superbiam: sciunt per patientiam mortis ipsius fortia superata: sciunt omnia perpessum Dominum, quae sanctis suis praecepit sustinere. Et merito humilitate sua petunt remedia, per quae se noverant esse salvandos. Per hanc igitur fideles supra regna proficiunt, per hanc superbia tyrannica superatur, per hanc in aeternum martyres vivunt; nec potest dici perfectus qui hac virtute privatus est.
113 (Vers. 108.) Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et iudicia tua doce me. Cum se humiliatum superius dixerit usquequaque, ne illam inclinationem necessitatis potius fuisse sentires, addidit, voluntaria oris sui sacrificia iusto Domino fieri posse gratissima, quae inter saevientes angustias pius animus offerebat. Laudes enim vel in otio Domino exhibere gratissimum est; sed in tribulatione amplius probatur eximium, quando infirmitas corporis dolore pressa non vincitur, sed tunc magis anima felix in Domini laudibus excitatur. Oris autem voluntaria sacrificia sunt, devotionem laudis offerre, non alicuius mundanae utilitatis respectu, sed propriae devotionis intuitu; ut ipsum propter se Dominum diligamus: veneremur Auctorem, qui pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45], qui inaestimabiliter bonus est. Petit ergo ut eius devotio Domino reddatur accepta; quatenus hac oblatione placatus, iudicia sua eum doceat, quae fidelibus dignatur mentibus aperire. Sed consideremus gloriosum cordis ardorem, ut illa semper avide petat, quae se saepius accepisse commemorat, sicut in nona littera dicit: Bonitatem fecisti cum servo tuo. Et iterum: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me. Quod per hunc modum utraque probantur intelligi. Iugiter enim sperandum est, ubi petendo semper acquiritur.
114 Vers. 109. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Cum animam iusti latrocinantium persequeretur iniquitas, eamque vellent diversis laqueis irretire, sapientissime illam in manibus Domini dicit collocatam, ubi nulla nocentium vis possit accedere, sicut legitur: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis [Sap. III, 1]. Et iterum: Oves meae vocem meam audiunt [Ioan. X, 27, 28]; et paulo post: Et non rapit eas quisquam de manu mea. Addidit, semper, ut nullum tempus dolosis subreptionibus relinquere videretur. Quod autem dicit, in manibus, significat in postestate, quia novit salutariter regere, qui se eius probantur commisisse sententiae. Sequitur cur anima ipsius credatur in manibus Domini constituta; scilicet quoniam legem ipsius non docetur oblitus. Sic enim sub defensione ipsius sumus, dum a praeceptis salutaribus minime deviamus. Hoc ubique semper praecipitur, hoc specialiter commonemur, ut sic redeamus ad legem, ne discedamus a lege.
115 (Vers. 110.) Posuerunt peccatores laqueum [ms. G. et ed., laqueos] mihi: et a mandatis tuis non erravi. Posuerunt, significat tetenderunt atque armaverunt; non enim tantum poni poterant otiosi. Neque enim laqueus capit avem, qui non habet escam; sed illud efficacius decipit, quod aliqua oblectatione blanditur. Fuit enim laqueus diaboli armatus triginta argenteis [Matth. XXVII, 3], cum Iudam cepit atque in interitum suffocavit; ipse Saulem vinxit zelo superbiae [I Reg. XV, 20]; ipse Cain livore fratris astrinxit [Gen. IV, 8], et his similia quae in huius saeculi longissimam vitam diabolica iugiter grassatur insania. In hac enim mundi silva tot laqueos invenis, quot vitia contueris. Sed collegio isti sancto nihil terrenum praevalere potuit, qui se coelesti conversatione tractavit, sicut in alio psalmo dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus [Psal. CXXIII, 7]. Sequitur antidotum coeleste, quod contra istius saeculi cognoscitur venena pugnare; scilicet quoniam a mandatis Domini minime declinavit. Ab illis enim qui non declinat, ulla deceptione non capitur: quia iuxta ipsa, non in ipsis insidiae sunt.
116 (Vers. 111.) Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exsultatio cordis mei sunt. Multis quidem modis acquiri dicitur lucrativa possessio; sed ille honorabilis habetur filius, qui successione paterna gloriatur. Hoc enim legitimum nomen est, hoc summae charitatis indicium, et iudicia seniorum suscipere, et de firmissima possessione gaudere. Testimonia enim sunt Domini praecepta sanctissima, quae Moyses populo in Deuteronomii libro sub testificatione commemorat, dicens: Testor vobis hodie coelum et terram [Deut. XXX, 19]. Et alibi: Estote mihi testes, et ego vobis testis, dicit Dominus [Isa. XLIII, 10]. Sic et Apostolus: Testificor coram Deo, et Christo Iesu, et angelis eius [I Tim. V, 21]. Quapropter haec sunt testimonia, quae se haereditate populus beatus in aeternum acquisiisse gaudebat; scilicet quoniam talis haereditas in aeternum capitur, non ad brevitatem temporis introitur. Sequitur, quia exsultatio cordis mei sunt. Merito exsultationem sui cordis dicebat haereditatem regni coelestis, aeternis temporibus acquisitam. Ipse enim meretur ad eam pervenire, qui probatur de tali acquisitione gaudere.
117 (Vers. 112.) Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem. Audiverat cohors ista sanctissima quam meditatio frequens iugiter instruebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Et necesse fuit ut cor suum ad faciendas iustificationes Domini modis omnibus inclinaret, quae tali magisterio instructa, vitaliter superba mundi fastigia respuebat. Iustificationes est quippe facere, mandata Domini humilitatis sensibus operari, ut esurienti panem frangas, nudum vestias, condoleas calamitatibus alienis, et caetera quae humanum genus [ed., humano generi commendare] Creatoris pietas commonere dignata est. Sed considerandum est quod dicit in aeternum, dum omnia quae supra diximus, tandiu fieri possunt, quandiu huius mundi calamitatibus indigentiaque vexamur. Quis enim in futuro misereatur afflicto, cum in illo regno nulla probetur esse miseria? Sed qui hic ista facit studio charitatis in aeternum illa facere comprobatur, quia fructum earum rerum sub [ed., pro] aeternitate recipiet. Addidit, Propter retributionem; scilicet illam quam audituri sunt sancti: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34], etc. Magna retributio, quae tamen de Domini largitate proveniet, incolam fieri regni perpetui, consortem bonorum angelorum, patriam suscipere quae semper delectet, nec ulla peregrinatione deseratur; eruntque in illa contemplatione defixi, ut illum iugiter appetant, de quo semper exsultant.
118 (Vers. 113.)---XV. SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Ad quintam decimam litteram catholicum venit examen, in qua dicit, Iniquos, id est adversarios legis odio sibi fuisse; legem vero Domini se dilexisse commemorat, et petit ut ab eius pietate susceptus mala saeculi possit evadere, postulans etiam carnem suam timore [mss. A., B., F., timori] dominico debere subdi, ne possit in divino iudicio de eius praevaricatione damnari. Hic etiam quaestio illa caput erigit, cur populus fidelis contra evangelica videtur aliquid pronuntiasse mandata? Dicit enim: Iniquos odio habui, dum praeceptum sit: Orate pro inimicis vestris, benefacite his qui vos oderunt [Matth. V, 44]. Sed si tempora consideres, omnia sibi concordare cognosces. Quando enim praecepit amare inimicos nostros, adversitatis fervor et calor iniuriae temperatur: ut malum pro malo minime reddere videamur, ut patientes simus ad omnes contumelias, sicut et ipse qui consputa pertulit, et flagella suscepit. Quando vero martyrii tempus occurrit, iniquos suasores odio habere praecipimur, cum et ipsos quoque filios et parentes, si adversi sunt, alienata debemus voluntate contemnere. Saepe enim quos flamma non terruit, quos ferrum non subdidit, necessitudinum blandimenta flexerunt; et ideo dictum est: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV, 26]. Contra Deum quippe persona nulla debet recipi; sed ipsius dilectione praeposita, decet necessitudines tunc amari, cum eis nulla fidei repugnat adversitas. Quapropter habita temporis ratione, utraque nobis poterunt absoluta veritate constare; scriptum est enim: Tempus amplectendi, et tempus longe fieri ab amplexu [Eccles. III, 5]; et post multa: Omni rei tempus. Scire autem debemus in hoc versu argumentum illud esse, quod dicitur in topicis ex contrario, quando sententiam nostram ex rebus diversis una propositione concludimus.
119 (Vers. 114.) Adiutor meus et susceptor meus es tu, et in verbum tuum speravi. Adiutor pertinet ad implenda mandata, quoniam sine eius adiutorio nec inchoare quidquam boni possumus, nec implere praevalemus. Susceptor autem noster [mss. A., B., F., animae nostrae] factus est per sanctae incarnationis arcanum: qua praestante suscepit hominem, ne peccati lege possit funditus interire. Denique istam susceptionem vide quid sequitur, et in verbum tuum speravi, id est in deitatis tuae praesidium summum meum desiderium collocavi, ubi sperare licet, et spes firmissime constituta non decipit, sicut legitur: Quis speravit in Domino et confusus est [Eccles. II, 11]? et iterum: Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit [Psal. XXXI, 10]. Sperat ergo Redemptorem gentium venire, qui mundi maculas possit abstergere, qui vivificet mortuos, sanet aegrotos; et quod ligatum fuerat lege peccati, possit morte ipsa moriente dissolvi. Sic in uno versiculo totius religionis nostrae conclusa perfectio est.
120 (Vers. 115.) Declinate a me, maligni: et scrutabor mandata Dei mei. Sicut haeretici, cupientes tamen cognoscere veritatem, in mandatis Domini nos proficue frequenter exercent, ita ad perscrutandas sacras lectiones obstinati, perstrepere nobis atque impedire noscuntur. Hos declinandos esse pronuntiat, qui insensatis contentionibus Scripturas Domini lacerare contendunt. Quid enim illic humanus sermo proficiat, ubi talia sunt vota ne credat? Quibus alio loco dicitur: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem [Psal. VI, 9]. Remedium est enim, quem converti velle non videris, vitare si possis. Ipsis enim praesentibus dum contentiosa semper malignitate confligunt, dum calumnias exquisita vanitate concipiunt, ad scrutanda mandata Domini idonei non possumus inveniri, ubi totis debemus animae [ed. animi] viribus occupari.
121 (Vers. 116.) Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Perfidis effugatis, et malorum hominum conversatione purgatus, a Domino se petit suscipi, ut possit eius verbi promissione salvari. Esset enim fortasse temerarium Domino dicere: Suscipe me, nisi adiungeret promissionem, quae nescit aliquando decipere. Sed cum dicit, Vivam, futurum tempus ostendit; hic enim vere non vivitur, ubi carnis fragilitate peccatur. Exspectatio quoque ipsius erat, ut misericordiam Christi devotissimus inveniret; quam spem in iudicio venturo se postulat adipisci: ne confusione deceptus, a sua possit exspectatione fraudari. Sed cum dicit: Ab exspectatione mea, nullum tempus ponit quo exspectare non debeat. Res enim ista in pectoribus sanctis non habet finem, nisi cum pollicitatio superna provenerit. Sic enim et alibi dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me. Beata ergo exspectatio [Psal. XXXIX, 2], ubi est certa promissio. Cur enim defectum spes fidelis sustinere possit, cum is qui promittit nesciat immutari? Exspectatio itaque sanctorum est coelorum regna, angelorum consortia promereri; et quod supra totum est, ipsum [mss. A., B., totum] iugiter videre, qui in beatorum solet semper corde dulcescere.
122 (Vers. 117.) Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. Quamvis verba ista saepe videantur esse repetita, magna nobis tamen assiduitatis istius sacramenta declarantur. Hoc enim ad amplissimum desiderium mentis debet aptari, quod nulla inde poterat intermissione suspendi; quia quamvis accipiamus a Domino, semper rogandus est ut iugiter donet, ne collata beneficia possint a nobis fidei tempore discedere. Non enim repetitum verbum otiose debemus accipere, ne videamur incaute, quod scire nos expedit, omisisse. Addidit, et meditabor in tuis iustificationibus semper. Causam reddit obsequii, ne post susceptam salutem collato munere videretur ingratus. Sed cum promittit meditari iustificationes semper, salutem suam iugiter desiderat contineri; sic enim faciendo locus tollitur absolute diabolo. Iustificationes enim duplici modo possumus accipere: sive istas quas hic quotidie in peccatorum nostrorum confessione peragimus, ut est illud Evangelii [Luc. XVIII, 13, 14], cum publicanus peccata sua confitens, de templo iustificatus exivit. Decet enim quandiu in isto saeculo sumus, et a peccatis liberi esse non possumus, in ista nos semper iustificatione prosternere. Sed quia sequitur, semper, quod supra omne tempus esse dignoscitur; ne non tibi videatur isti saeculo convenire, sed aliquid te delectet de illa aeternitate concipere. Meditantur sancti iustificationes Domini semper, quando angelorum choris sua desideria sociabunt; quando laudes Domini perenni exsultatione cantabunt; quando, sicut dicit Apostolus: Corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 54].
123 (Vers. 118.) Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniusta cogitatio eorum. Declaratum est cur assumebatur iustificationum Domini frequens assiduaque meditatio. Merito enim timorem movebat talis secutura sententia; quoniam spernuntur a Domino, qui ab eius iustificatione discedunt. Nam cum sit iustificatio peccatorum mentis pura confessio, merito superbi spernuntur a Domino, qui tali se remedio sanare despiciunt. Iniusta quippe est eorum cogitatio et velle peccare, et iustissimo Iudici nolle satisfacere. Merito ergo tales ab absolutionis gratia submoventur, qui toties commoniti, hic pio Domino supplicare tempserunt.
124 (Vers. 119.) Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua. Haec sententia nisi diligentius perquiratur, Apostolo videtur esse contraria. Ille enim dicit: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt [Rom. II, 12]; hic autem omnes peccatores terrae praevaricatores esse testatur. Nam quomodo potest aliquis esse sine lege, si omnes praevaricatores esse credendi sunt? Praevaricari enim non est, nisi legem transgredi constitutam. Sed utrumque verum est, quoniam ab uno veritatis fonte descendit. Sine lege peribunt, de illa tantum constitutione dicit Apostolus, quae tabulis lapideis in monte Sina digito Domini probatur ascripta. Nam et aliae leges sunt, per quas populi divinae sententiae subiacebunt; ut est illa praevaricatio Adae, de qua nisi Christi beneficio liberetur, humanum genus constat esse iudicandum. Constringuntur etiam gentes per naturalem legem, ne faciant alteri quod nolunt fieri sibi; unde idem dicit Apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt [Rom. II, 14]. Vides ergo merito hic dictum praevaricatores omnes esse, qui potuerunt aliquo errore delinquere. Nam sive transgressae primum legis, sive quae per Moysen data est, omnis praevaricator redditur; quoniam ab his nullus terrigena probatur exceptus. Consequens autem erat ut enixius diligeret testimonia Domini, qui praevaricatorum nomine visus est omnes addicere peccatores. Per ipsa enim testimonia credebat sibi venire posse remedium, per quae ad Christi gratiam desiderio festinante tendebat. Nam cum lex nos addicat, sola gratia est absolute quae liberat, ipsa quae compeditos solvit, ipsa quae de servis filios facit.
125 (Vers. 120.) Confige [mss. G., F., infige] timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui. Sciens congregatio spiritualium virorum, unde humano generi praevaricatio legis supradicta provenerat, tanquam saevissimum latronem et indomabilem feram, carnem suam non solum religandam, sed etiam configendam, nova atque inusitata supplicatione deprecatur. Carnis enim vitia sunt terrena delicta, quae nos legem transgredi faciunt mandatorum, dum a proposito veritatis abducunt. Quam merito deprecatur timore Domini debere configi, ne ab eo possit noxia libertate dissolvi! Sic uno verbo significatum est, quemadmodum caro tractari debeat Christiani, et qua pietate contra corpus suum nimie ac violenter oraret, exposuit; timore scilicet futuri iudicii, ut hic mortificatum, ibi reddatur aeternum: hic temporaliter moestum, illic esset sub perpetuitate laetissimum. Et illud inspice quod dicit: timore tuo; casto scilicet atque perfecto, qui non tantum habet ante oculos formidinem vindictae, sed vehementer metuit amissionem gratiae, in qua fidelis vivit, per quam omnis reficitur Christianus. Sed videamus qui clavi sunt, qui nos in illa Domini crucifixione configunt; charitas utique, quae nos facit et tormenta nostra negligere, et mortis ipsius pericula plus amare. Felix qui clavo isto configitur, qui tali vulnere sauciatur. Ipso clavo transfixus est qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Philip. I, 21]. Ipsa compunctione foratus est qui orabat: Nunc dimitte servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 29]. Ad postremum in Canticis canticorum Ecclesia profitetur: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II, 5]. Configi ergo se timore Domini sanctus populus deprecatur, ut moriendo vivat, qui prius vivendo moriebatur.
126 (Vers. 121.)---XVI. AIN. Feci iudicium et iustitiam: ne tradas me persequentibus me. Ad sextam decimam litteram in aeternum membra Domini viventia pervenerunt, in qua una voce petunt sacrae incarnationis adventum, tempus esse dicentia, ut ad destruendos superbos divina potentia debuisset ostendi. Intendamus itaque verba quae dicta sunt, ut arrogantiam sanctis odiosam nulla possit cogitare perversitas. Facit iudicium quisquis iudicat contra se, et pravitates suas ante examen Domini iusta exsecratione condemnat. Sed ne hoc iudicium adulatorium magis putares esse quam verum, addidit, et iustitiam, quoniam per iustitiam nos iudicamus, quando delictorum nostrorum vindices sumus. Ipsa est ergo aequitas quae nos absolvit a poena: ipsa quae liberat a reatu, si nosmetipsos cognoscimus sceleribus involutos. Et quoniam peracta fuerat devotae satisfactionis integritas, petit modo ne tradatur peccatoribus, qui peccata damnavit. Hoc est enim quod superius postulavit: Infige timore tuo carnes meas, ut res noxia animae iudicio subderetur, et serviret potius affixa quae lascivire poterat effrenata. Persequentes vero sunt diabolus cum ministris, qui nos indefecta malitia persequuntur, et traditos sibi crudeli laceratione discerpunt. Meminimus enim quae pertulerit Iob ille sanctissimus, quantis cladibus patienter subiacuit, quia illis se traditum esse cognovit. Scimus etiam quanta Ioseph passus fuerit, vel Susanna, dum traditi fuerint manibus impiorum. Hinc etiam quotidie rogamus admoniti: Ne inducas nos in tentationem [Matth. VI, 13]. Traduntur quoque peccatores, ut digna commissis flagella patiantur, sicut Apostolus de impiis dicit: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt [Rom. I, 28]. Et alibi de peccatoribus ait: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Petit ergo populus sanctus, ne tradatur persequentibus se, quibus ideo spiritus irascebantur immundi, quia videbant ab eis suas immissiones instigationesque damnari. Hoc est odium quod Christi meretur affectum; ab illo enim amari non potest quis, nisi ab eius inimicissimis horreatur.
127 (Vers. 122.) Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Suscipe, diabolico brachio impulsus videtur dixisse, ne corruat. Domini enim misericordia suscipimur, quando peccatorum nostrorum compulsione percutimur. Apte enim dictum est: Domine, in bonum suscipe, quia in malum se adversam partem noverat impulisse. Servus autem liberationis indicium est. Servus enim a servando dicitur, quod eum captum ab imminenti interitu domini sui manus miserata servaverit. Sic et iste merito se servum dicit, qui fuerat ab animae deceptione liberatus. Quapropter hic servus et liberationis professio cognoscitur et honoris. Illius enim non est servus, nisi qui sanctorum fuerit coetibus aggregatus. Calumniantur autem superbi, quando haereticas contentiones violento pondere falsitatis obiiciunt, ut merito se a Domino deprecatus fuerit suscipi, ne eorum potuisset altercatione prosterni. Sive hoc magis de spiritibus immundis melius dicitur, qui nobis improbe calumniantur; et cum ipsi sint maxime nostrorum criminum rei, nolunt nos concessa venia liberari; nam cum ipsi decipiant, ipsi nos semper accusant. Sed quid mirum si peccatoribus calumnietur, qui Christo Domino dicere tentavit: Omnia haec tibi dabo, si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9]? Et illud: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo [Isa. XIV, 13]. Merito ergo dicitur calumniator, qui dum facit crudelia, pios semper accusat. De ipso enim et alio loco Scriptura dicit: Et humiliabit calumniatorem, et permanebit cum sole [Psal. LXXI, 4]. Iustissime itaque petit, ne humilis tradatur superbo, ne simplex calumnioso, ne devotus ingrato: quoniam supra ipsos magis atrociter saeviunt, quos minime seducere valuerunt.
128 (Vers. 123.) Oculi mei defecerunt in salutare, tuum et in eloquium iustitiae tuae. Movere aliquos solet, cur plurali numero posuerit oculos, cum sit unus cordis aspectus; nec potest hoc ad istos oculos carnales referri, qui in illa longinquitate temporis nihil tale potuerunt intueri. Sed quoniam cohors sancta loquitur, quam esse constat Ecclesiam, merito pluraliter dicit: Oculi mei, sicut et alibi de ipsa legitur: Oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum [Cant. V, 12]; et alibi: Oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam [Cant. IV, 1]. Istos ergo dicit oculos in salutare Domini defecisse, propter sanctum incarnationis adventum, quem tanto desiderio sustinebat, ut nullam requiem potuisset admittere. Unde merito defecit, quia nullum tempus vacationis accepit. Salutare enim significat Dominum Salvatorem, de quo scriptum est: Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam [Psal. XXVII, 9]. Sequitur, et in eloquium iustitiae tuae, id est evangelica verba, quae dicturus erat populo credituro.
129 (Vers. 124.) Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et iustificationes tuas doce me. In assiduis precibus perseverat, quia petendi nunquam debet esse fastidium, ubi largitas donatoris non potest habere defectum. Infinita petiit, qui sibi bona fieri secundum misericordiam Domini postulavit. Nam sicut illa aeterna est, sic eius munera probantur esse perpetua. Bene addidit, servo tuo, quia statim corruet, qui alterius esse voluerit. Iustificationes vero more suo ipsas semper petit, quas iam devotus accepit. Hanc enim assiduitatem et oratio dominica designat quae dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Luc. XI, 3]. Iustum est enim, ut iugiter rogetur, qui si non petatur offenditur. Et respice, res istae quali verborum proprietate distinctae sunt. Misericordiam supra se fieri petiit: iustificationes autem doceri se suppliciter postulavit.
130 (Vers. 125.) Servus tuus sum ego, da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. Quamvis universa quae expediunt continuis precibus sint a Domino postulanda, maxime tamen divinarum Scripturarum intellectus iugiter expetendus est; qui quanto plus percipitur, tanto suavior sanctis mentibus invenitur. Sed quia novit omnipotentem Dominum subiectis suis esse largissimum, dicit: Servus tuus sum, da mihi intellectum, qui solitus es donare quae iuste ac fiducialiter peteris. Nam cum obnoxia se cuncta cognoscant, magni tamen meriti est ipsius famulum nuncupari. Servus quippe ipsius veraciter nequaquam dici potest, nisi qui eius famulatur arbitrio. Et vide quid dicat, ut sciam, id est ut accepta retineam. Scire enim illud est, quod in notitiam nostram manifeste veniens, nulla oblivione deletur.
131 (Vers. 126.) Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam. Praevidens populus devotus temporibus Antiochi a plebe Iudaica legem Domini cultura daemonum polluendam, velut ad medicum clamat aegrotus tempus esse subveniendi; ne morbis ingravantibus salus populi potuisset absumi. Dicit enim: Tempus est faciendi, non differendi quod expedit. Iusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus reverentissima devotione coleretur; sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudaeorum, clamat populus fidelis, Tempus faciendi, id est ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas. Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te [Isai. XLIX, 8]. Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Omnia enim quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur; ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miseratus indulserit. Hinc est quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt [mss. A., B., F., promissa sunt]. Tempus autem faciendi novit ille, qui rector est. Addidit causam cur debeat facere quae rogatur, quia Iudaei legem dissipaverunt, quam ille eos inviolabiliter custodire praeceperat. Dissipare enim est legem, aliter vivere quam ipsius praecepta monuerunt; et hoc magis facere, quod illa cognoscitur sub omni exsecratione damnasse. Hoc argumentum rhetores inter violentissima praecepta posuerunt, quando ut preces audiantur, adiuvat tempus aptissimum.
132 (Vers. 127.) Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. Quantum legem Domini dissipaverat nefanda praesumptio, tantum devotus animus ad mandata eius festinabat implenda. Grandis enim religionis crescit affectus, quoties eam improborum impugnare tentat audacia. Pro hoc enim additum est, ideo. Erat itaque sanctissimo choro super aurum et gemmas, quas pretiosissimas habet humanitas, mandatorum Domini reverentiam custodire. Istud enim temporaliter humanis blanditur aspectibus: inde autem in aeternam requiem mens beata perducitur. Topazion vero, sicut quidam scribere voluerunt, genus est lapidis, quantum inventione rarum, tantum mercium quantitate pretiosum; qui duos fertur habere colores, unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem: pinguedo rosea, verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysophrasso magnitudine vel colore; quia maxime lampat cum solis splendore percutitur; omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates; in aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quam si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat. Haec regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Nasci dicitur in insula Topazion quae est provinciae Thebaidae, unde et nomen accepit; de quo non sunt multa dicenda: ne quod Scriptura dicit esse contemptibile; nos desiderabile affectata laude faciamus.
133 (Vers. 128.) Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. Qui super aurum et gemmas legem Domini diligebat, necesse fuit ut ad omnia mandata eius rectissimus appareret. Talia enim negligere non potes, nisi qui divina fuerit inspiratione correctus; ut aurum habeat velut terrenas sordes, gemmas ut calculos viles. Amare siquidem non profutura dementis est; sed illud decet viros sanctissimos concupiscere, quae possint praemia nunquam peritura conferre. Congruum ergo fuit ut odisset perversam viam, qui meruit amare rectissimam. Iniqua siquidem via est, quae nos perducit ad vitia; recta vero virtutum, quae nobis indulgentiam tribuit et salutem. Sed hoc quam studiose, quam frequenter infunditur! ut intelligamus beatos viros qualium rerum delectatione pascantur, qui hoc habent supra cuncta dulcissimum, quod saepius credunt esse repetendum.
134 (Vers. 129.)---XVII. PHE. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea. Septimam decimam litteram sancti populi intrat oratio, asserens aperuisse os suum et attraxisse spiritum, ut eius audiatur oratio, exitusque aquarum transiisse lacrymas pias, quia non sit a Iudaeis custodita lex Domini. Et intuere quemadmodum definitionem rei uno verbo complexus est dicendo: Mirabilia testimonia tua, Domine. Mirabilia plane, quoniam per ea coelestis virtus hominibus terrenis innotuit, et nosse dederunt parvulis unde et angelorum sublimis natura beata delectatione completur. Haec semper scrutari licet, et assidua meditatione perquiri. Hic autem illud timere non convenit: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris [Eccles. III, 22]. Ideo enim nobis praedicata sunt, ut ea pie atque diligenter noster semper animus indagaret. Altiora enim et fortiora talia dici non possunt, quae ut perquirerentur edicta sunt. Haec autem quinta est species definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur. Declarata sunt enim quae sunt testimonia Domini, id est mirabilia.
135 (Vers. 130.) Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis. Sermones sunt Domini, quos iustorum prophetavit auctoritas; sic enim scriptum est: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel [Isai. VII, 14]. Et alibi: Videbit omnis caro salutare Dei (Idem LII, 10). Sed istos sermones qui fuerant longi temporis obscuritate reconditi, adventus Domini illuminatio declaravit, quia per ipsum manifesta sunt facta, quae sacris litteris tenebantur abscondita. Tunc enim Verbum caro factum est, Virgo peperit: tunc muti locuti sunt, surdi audierunt, claudi recto incessere vestigio, et caetera miracula quae Domino serviere virtutum. Haec declaratio obscuritatem naturae nostrae quae iacebat in tenebris, vi suae potestatis illuminare dignata est; et intellectum dedit parvulis, id est qui se humiles atque egentes suis viribus agnoverunt. Sed isti parvuli non de aetate metiendi sunt, sed de simplicitate conscientiae, de quibus dictum est: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum [Marc. X, 14]. Ipsis enim hic praestat purum atque innocentissimum intellectum, quibus ibi aeternum donaturus est praemium.
136 (Vers. 131.) Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. si hoc ad litteram velis advertere, consuetudo loquentis expressa est. Prius enim os aperitur, spiritus contrahitur, ac deinde in sonum vocis linguae mobilitas adhibetur. Si vero spiritualiter, ut oportet, intelligas, os dicit mentis introitum, qui tunc aperitur, quando aliquid discere festinamus. Attrahit autem spiritum, cum iam munere divino salutaris desiderii completur affectu, et incipit firma mente velle, quod ante per gratiam tamen Domini visus est appetiisse. Aperuit ergo os cordis sui infirmus et parvulus, et attraxit spiritum, id est virtutem faciendi, quam per se non poterat adipisci. Sed ut hoc magis ad intelligentiae bonum, non ad loquendi officium cognoscas esse praemissum, sequitur, quia mandata tua desiderabam. Ardorem siquidem voluntatis praemisit, ut postea consequenter exponeret desideria mandatorum. Consequi quippe non poterat, ut prius se diceret locuturum, et postea desiderare quae prosunt.
137 (Vers. 132.) Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. Frequenter Dominus aspicit iratus, saepius intuetur ut perdat, sicut Sodomam et Gomorrham respexit, sicut castra Aegyptiorum. Aspicit etiam propitius, sicut in muneribus fecit Abel. Respexit quoque super filios pauperum, et non sprevit preces eorum [Psal. CI, 18]. Et ideo ne in partem susciperetur adversam, statim subiunxit, et miserere mei; quae merito (sicut saepe memoratum est) misericordia dicitur; quia miseris larga pietate praestatur. Nec solum hic haesit fusa precatio, sed addidit, secundum iudicium diligentium nomen tuum. Iudicium quippe est Domini, ut nomen suum diligentibus misericordiae largiatur auxilium, ne exspectatio fidelium decipiatur, quae ipsius semper consideratione suscipitur.
138 (Vers. 133.) Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. Gressus meos significat motus animae; nam sicut per istos de loco ad locum transferimur, ita et in illis quibusdam passibus, sive ad meliora, sive ad deteriora progredimur. Hos sancta cohors secundum eloquium Domini dirigi postulabat, ne vitiorum pravitatibus seducta, in mortiferos laberetur errores. Secundum eloquium tuum dicit, id est secundum iussa quae praecipis ad vitam humani generis corrigendam. Sequitur, et non dominetur mei omnis iniustitia. Necesse enim erat ut, si gressus eius secundum eloquium suum Dominus dirigere dignaretur, nulla illi iniustitia praevalere potuisset. Et vide quam caute petit ne dominetur eius quae non poterat sic excludi, ut ulterius pulsare non posset; sed cum non dominatur evadimus, quia servitus illa nos praecipitat ad ruinam. Nec illud vacat quod ait, omnis iniustitia; scit enim quia si qua horum dominetur intercipit; nec prodest aliquid in multis servare legem, si eam in aliqua parte videamur offendere; scriptum est enim: Si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus [Iac. II, 10].
139 (Vers. 134.) Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua. Calumnia per antiphrasim, id est per contrariam locutionem dicitur capitis alumna, dum magis petat caput alienum, eique contraria sit; sicut bellum quod non est bonum, et lucus qui non habet lucem. Calumnia est enim commentum aliquod periculosae falsitatis obiectum, quod bonis semper hominibus studio perversitatis obiicitur, decolorare contendens quod recta conscientia fuerit actitatum. Hanc patiebantur videlicet iusti, ut eos ab aequitatis tramite studio infestationis [ms. G. et ed., inficiationis] averterent. Quanta enim, ut antiquiores taceam, pertulit David, cum Sauli parceret, et apud iniustum regem eo ipso fieret reus, quoniam illi probabatur esse propitius? Qualis illi, rogo, calumnia est excitata, quando iuvenculae dixerunt: Saul occidit mille, et David decem millia [I Reg. XVIII, 7]? Quapropter calumniae sunt hominum contra veritatis honorem controversiae requisitae; quas merito a se sancta cohors deprecabatur auferri, ut mandata Domini amotis adversitatibus indagaret.
140 (Vers. 135.) Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. Legimus sancti Moysi [Exod. XXXIV, 35] vultum ita a Domino fuisse clarificatum, ut eum Israeliticus populus respicere non valeret; unde velamine superducto loquebatur ad eos: quia non poterant in ipso coelestem conspicere claritatem. Vultus enim Moysi fulgor erat legis, quem illi sustinere non poterant, quia velatis eam cordibus audiebant. Hoc ergo sanctus populus petit, ut illuminatam Domini faciem possit conspicere, non velatam; quatenus puri [ed., pura] gratia luminis mereatur afflari, nec iam aliquod patiatur obstaculum, qui veritatis ipsius desiderabat aspectum. Potest magis cohors sancta desiderare Domini Salvatoris adventum, cuius facie illuminata sunt tenebrosa peccati: vitam conferens mortuis, et certissima remedia desperatis.
141 (Vers. 136.) Exitus aquarum transierunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Exitus aquarum significat lacrymas copiosas, quas tantas dicit fuisse, ut ipsa quoque fontium fluenta transcenderent. Transeunt plane quando illa sine sensu currunt, ista cordis afflictione funduntur. Nam quod vincere quantitate non poterant, felicissimae compunctionis qualitate superabant. Has tunc profundimus, quando peccatorum nostrorum recordatione mordemur. Nam si mandata Domini custodiremus, laetitiam utique haberemus, non plorationis ardorem. Sed quoniam talia carnis necessitate vitare non possumus, donet Dominus lacrymas quibus peccatorum sordibus abluamur. Et illud quoque aestimo considerandum, quoniam dicit per oculos satisfactionem venisse, per quos nos plerumque illecebras huius saeculi constat attrahere; ut merito per illos culpa mundetur, per quos et excessus admittitur. Qui modus in Scripturis divinis frequentissime reperitur, sicut sextus psalmus ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI, 7]. Et alibi: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. XLI, 4]. Quae figura dicitur hyperbole, quoties relationis qualitas maiore pondere exaggerata profertur. Sancto enim choro sic erat deflendum, ut omnia peccata dilueret copioso imbre lacrymarum.
142 (Vers. 137.)---XVIII, SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Triumphatrix carnis suae cohors sanctorum ad octavam decimam litteram venit, in qua iustitiam Domini confitetur, et eloquia eius ignita continua se dicit dilectione venerari: ad postremum petens intellectum testimoniorum, unde vivificari debeat in aeternum. Sed postquam peccata sua superius irriguis dixit lacrymis expiata, nunc iudicia Domini fideli mente collaudat, dicens: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum, qui peccatores se semper iubes affligere, ut eos tua debeat medicina salvare; quia nec illi aliquando probarentur sub laetitia corrigi, nec beneficia possent aliter divina cognosci. Suis quippe meritis putaret datum, si peccator iugiter floreret illaesus. Sed utrumque iustum, utrumque dignissimum; quoniam et delinquens per satisfactionem corrigitur, et iudicia Domini humili confessione declarantur. Hoc enim dicto Daniel inter ferocissima leonum ora salvatus est, his verbis trium puerorum flamma superata est, hanc sententiam Ieremias in Lamentationibus suis frequenter iteravit. Dicamus igitur et nos hunc versum in quibuslibet periculis, dicamus in gaudiis; quia talis confessio et ab aerumnis eripit, et in prosperitate custodit.
143 (Vers. 138.) Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Mandasti, significat praecepisti. Testimonia vero sunt (sicut iam dictum est) quae sub testificatione prolata sunt. Haec continent iustitiam et veritatem: iustitiam, quoniam aequabiliter omnia discernunt; veritatem, quia promissa retribuunt. Merito ergo tantum amabat, tantum repetebat ista testimonia, quando incomprehensibilis atque reverenda virtus Domini per talia concedebatur agnosci. Nimis, ad utrumque potest laudabiliter pertinere, sive ad iustitiam; sive ad veritatem: quia iustitiam Dominum nimis mandare, profutura districtio est; veritatem vero nimis animis inculcare, cautela est.
144 Vers. 139. Tabescere me fecit zelus domus tuae, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Tabes est morbi alicuius contracta necessitas, quae nos facit paulatim defluere, dum corporis soliditatem poenali afflictione consumit; quod sibi accidisse testatur zelo domus Domini, quam non patiebatur perfidorum laceratione violari. Zelus enim et in malo et in bono ponitur. In malo, ut est illud: Zelus et invidia comedit domum Iacob. Et in Actibus apostolorum legitur: Videntes autem Iudaei impteti sunt zelo, et iniecerunt manus suas in apostolos [Act. V, 17]. Iste enim ducit semper ad culpas, laqueos nectit, viam salutis intercipit. In bono vero positum est: Zelus domus tuae comedit me [Psal. LXVIII, 10]. Et Elias dicit: Zelans zelavi pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel [III Reg. XIX, 10]. Phinees quoque sacerdos cum videret Hebraeum cum Moabitide muliere misceri, zelatus praeceptum Domini, utrosque gladio perforavit [Num. XXV, 8]. Cuius zelus tantum praestitit, ut iram Domini solus averteret. Iste siquidem zelus tribuit salutem, fidem retinet, pudicitiam servat, et Ecclesiam Dei gloriosa vivacitate custodit.
145 (Vers. 140.) Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Ignitum est eloquium Domini, quia purgat corda mortalium mundana faece sordentia; et ut fornacis ardor exaestuans metalla decoquit, eorumque vitia necessaria purificatione consumit, ita eloquium Domini, peccatorum maculis detersis, humilium sensus emundat. Isto quippe igne cor Cleophe ardebat, quando dicebat: Nonne cor nostrum ardens in nobis erat, cum aperiret nobis Scripturas [Luc. XXIV, 32]? Hoc etiam igne succensus Ieremias enuntiat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis [Ierem. XX, 9]. Isto etiam igne et reliqui succensi sunt, qui triumphali charitate floruerunt. Quapropter ignis iste sermo Christi est, sicut ipse in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram, et quem [ed., et quid] volo ut ardeat [Luc. XII, 49]. Addidit, vehementer, ut hoc non ad mortem exaggeratum crederes, sed ad salutem. Sequitur quoque, et servus tuus dilexit illud: utique diligebat quod vitam conferre noverat, et honorem dabat, quod sciebat ad remedium humani generis attributum
146 (Vers. 141.) Adolescentior sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. Multis sanctis hic versus videtur posse congruere. Nam hunc bene accipimus ex persona Ioseph, qui a maioribus fratribus contemptus, tanquam vile mancipium mangonibus venundatus esse dignoscitur: qui tamen iustificationes Domini in se factas non est oblitus, quando se pia in omnibus voluntate tractavit. Ille enim cognoscitur liberatoris sui meminisse, qui eius praeceptis probatur obedientiam commodare. Hoc etiam David ex persona sua potest dicere, qui ad regni culmina inter fratres suos pro imbecilla aetate non sperabatur posse sufficere; sed tamen iste iustificationes Domini tanta devotione in memoria tenuit, ut ipse Dominus diceret: Inveni David filium Iesse, qui facit omnes voluntates meas secundum cor meum [Act. XIII, 22]. Ad postremum quod firmamentum esse totius constat Ecclesiae, potest hoc dicere populus adoptivus, populus gratiae, populus novus, qui aetate sequitur, sed fidei dignitate praecedit. Unde bene suscipitur loquens per totum psalmum cohors beata sanctorum, quae cunctos fideles, cunctos beatissimos probatur amplecti.
147 (Vers. 142.) Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas. Hic versus et iustitiam Domini et legem adhibita proprietate discernit. Hominum quippe iustitia quantacunque sit, est sine dubio temporalis, ut est iustitia philosophorum, qui se videntur morum probitate tractare, quae sine Dei cultura veraciter vana gloria nuncupatur. Nam iustitia Domini in aeternum manet, quia quisquis eam custodiverit, aeterna felicitate gaudebit. Videbatur etiam et iustitia Iudaeorum, qui litteram potius contuentes, futura in ea putaverunt non esse mysteria. Iustitia vero Domini quam intellexit populus Christianus, in aeternum servat; quoniam ipsa semper aeterna est. Ita et de lege arbitror sentiendum, quoniam quicunque eam intelligere meruerunt, coelesti veritate completi sunt. Veritas enim legis est Dominus Christus, qui de se ait: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Quapropter merito definitive dictum est: Lex tua veritas, quod est Dominus Christus.
148 (Vers. 143.) Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Tribulatio et angustia sanctis viris magna sunt munera, quia norunt se pondere talium compressi exsudare peccata, et ad illa gaudia tendere, quae non habent finem; sicut Apostolus ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames [Rom. VIII, 35]? etc. Haec enim beatis viris velut quoddam antidotum est, quod dum aspere bibitur, fomenta [ms. G., momenta; ed., monimenta] salutis operatur. Sequitur, invenerunt me, quasi exspectantem [ed., expugnantem], quasi fixum, quasi ad earum certamina praeparatum. Subiungit quoque illud adiutorium, unde se sine dubio in diversis passionibus suis noverat esse curatum: Mandata autem tua meditatio mea est. Quibus enim tribulationibus, quibus angustiis opprimi poterat, qui tali meditatione gaudebat? Nam licet affligeretur corpus invalidum, cruciaretur caro passibilis, in requiem noscebatur esse transpositus, cuius in Scripturis divinis erat animus occupatus.
149 (Vers. 144.) Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam. Iterum per definitionis modum virtutem testimoniorum designat. Nam si interroges, quid sint testimonia Domini? respondetur, aequitas in aeternum. Pulchre autem contra tribulationem et angustias, quae temporalia esse noscuntur, posita est aequitas in aeternum, ut tali spe unusquisque contemneret, quae temporalia esse sentiret. Sic enim et in superiori littera definivit: Mirabilia testimonia tua, Domine. Addidit, intellectum da mihi, et vivifica me. Qui se superius adolescentem dixerat esse contemptum, nunc maturior senioribus inter adversa petit intellectum, ut agnoscat mundi istius pericula pro ventis transitoriis aestimanda. Sic enim vivificari poterat, si iudicaret talia non curanda; ut martyrii morte viveret, et perpetua exsultatione gauderet. O mors illa vitalis, o sanguis purpuris omnibus pretiosior, qui tribulationes et angustias mereris finire, et insuper exspectas coelorum regna suscipere!
150 (Vers. 145.)---XIX. COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram. Nonam decimam litteram ingreditur reverentissimus chorus, in qua iustificationes Domini se pollicetur exquirere, et in verbo eius anticipata confessione gaudere: adiiciens se cognovisse testimonia Domini in aeternum esse fundata. Nunc redeamus ad versum. Fidelium itaque clamor devotae mentis affectus est, qui non tantum sermone promitur, sed magna cordis intentione profertur. Clamabat enim populus murmurans Iudaeorum, et non exaudiebatur a Domino. Tacebat Moyses, et Dominus ei dicebat: Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? scilicet, quoniam illas cogitationes exaudit Altissimus, quae pia intentione volvuntur. Additum est, in toto corde meo: ne reputares aliud cogitandum, quando clamatur ad Dominum. In sola enim religiosa cogitatione totus debet spiritus occupari, ne mens divisa effectum nequeat impetrare quem postulat. Et intende quid toto corde, quid totis viribus expetebat, non divitias saeculi, non coniugia nobilium feminarum, non transitorias dignitates, sed iustificationes Domini, quas mens sancta super aurum et topazion semper desiderat, semper exquirit. Nam quod dixit, requiram, utique quas facere debuisset, non quas tantum lectione cognosceret. Iustificationes enim veraciter non requirit, nisi ille qui eas devota mente compleverit.
151 (Vers. 146.) Clamavi ad te, salvum me fac, et custodiam mandata tua. Clamorem illum exponit quem superius dixit. Hoc est enim, Clamavi in toto corde meo, quod, Clamavi ad te. Ad illum enim non clamat, nisi qui petitionem suam dirigit toto cordis affectu. Sed cum dicit, salvum me fac, in anima vult intelligi, non in corpore, unde revera Domini poterat custodire mandata. Neque enim salutem carnis petere poterat, qui libenter corporeis passionibus subiacebat.
152 (Vers. 147.) Praeveni in maturitate, et clamavi: et in verbo tuo speravi. Praevenit in maturitate quisquis in annis puerilibus modestiam senectutis anticipat, et ante facit gravissimam mentem, quam possit annorum numerositate canescere. Qualis enim senibus laus est, si deficientes in longo luxu, lassati potius conquiescant? Contra, quae gloria est iuvenibus, si in ipso aetatis fervore morum regimine temperentur? sicut Ieremias ait: Bonum est viro, qui grave portavit iugum a iuventute sua. Sedebit singulariter et silebit, quia sustinuit iugum grave [Thren. III, 27, 28]. Sequitur, et in verbo tuo speravi. Hoc est utique quod in maturitate praevenerat, et clamavit ad Dominum, quia in verbo ipsius, id est in adventu Domini Salvatoris fixa mente sperare non destitit. Sancti enim viri, quamvis desiderio magno flammentur, exspectationi suae ardorem semper adiiciunt, dum tanto plus ventura felicitas expetitur, quanto amplius eorum exspectatio protelatur.
153 (Vers. 148.) Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. In superiori versu praevenisse se dicit in maturitate, significans tempus iuvenilis aetatis; nunc autem de hora diei commemorat. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, significans utique oculos cordis sui ante credidisse venturo Domino Salvatori, quam eius irradiaret adventus. Diluculo enim significat initium lucis, id est diei monstratus adventus, quando post tenebras peccatorum quibus hic mundus tenebatur obnoxius, Domini vitalis praesentia emicuit; sive resurrectionem Domini quae diluculo facta est; ait enim Evangelium: Et cum esset valde diluculo, venit Maria ad monumentum [Luc. XXIV, 1], etc. Sequitur, ut meditarer eloquia tua. Causa redditur cur ante diluculum mens devota surrexerit, non ut agrum coleret, non ut salutationes potentium praeveniret, sed ut Domini meditaretur eloquia, quae nunquam possunt pia vota refugere, dum suavitas eorum semper videtur accrescere, sicut in decima tertia littera dictum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!
154 (Vers. 149.) Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum iudicium tuum vivifica me. Respiciamus quam mirabili modestia veri famuli Domini Dominum deprecentur; et intelligamus nihil esse praesumendum si aliquid nobis per Dei gratiam prosperitatis arriserit. Ille enim qui vincens aetatem puerilibus annis clamavit ad Dominum, qui diluculo surrexit, semper ad laudes misericordiam petit, et ut vivificetur exorat, quia in nullis est operibus, nisi in sola Domini pietate praesumendum. Cum dicit enim: Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, non habet quod contra peccata sua confidenter obiiciat; sed illam tantum petit misericordiam quae ex miseris beatos facit, ex captivis liberos, ex mortuis vivos, ex temporalibus sempiternos. Sequitur, secundum iudicium tuum vivifica me, scilicet illo quo supplicantibus parcis, quo se damnantes clementer absolvis. Et cum addidit, vivifica me, confitetur se mortuum esse lege peccati. Vivificari enim non potest, nisi qui in se propriam non habet vitam.
155 (Vers. 150.) Appropinquaverunt [ms. G. et ed., appropiaverunt] persequentes me iniuste; a lege autem tua longe facti sunt. Noverat propheticus spiritus beatorum quae pericula graviter imminerent; et misericordiam ante petiit, ut in eis nulla possint atrocitate superari. Appropinquant enim persequentes, quando post omnia usque ad carnis lacerationem videntur accedere; sicut in vicesimo primo psalmo de Passione Domini dictum est: Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est [Psal. XXI, 12]. Et in Evangelio: Surgite eamus, appropinquavit [ms. G., appropriavit] enim qui me tradet [Matth. XXVI, 46]. Pulchre autem addidit propter discretionem, iniuste, quia possunt et persecutionem pati qui rei sunt, in quibus latrocinia commissa puniuntur, sicut et in Evangelio dicit, Beati qui persecutionem patiuntur [Matth. V, 10], sed addidit, propter iustitiam. Bene autem hic dictum est, iniuste; quoniam patiebantur mala pro bonis; ut quibus salutem praedicabant, morti eos putarent esse subdendos. Sequitur, a lege autem tua longe facti sunt. Isti scilicet persecutores quanto ad sanctorum poenas appropinquabant, tanto a lege Domini recedebant. Necesse enim est ut deserant iustitiam, qui ad pravas semitas malitiamque festinant, quia Domino proximare non possunt, nisi qui eius regulis obsecundant. Quae figura dicitur syncrisis, quoties meliorem causam nostram, quam adversariorum esse monstramus. Dicit enim se persecutionem iniuste pertulisse, adversarios autem a lege Domini factos esse longinquos.
156 (Vers. 151.) Prope es tu, Domine, et omnia mandata tua veritas. Contra illam proximitatem violentissimae persecutionis, vicinitatem Domini sibi dicit esse remedium, unde salutis auxilium noverat esse venturum. Dicit enim, prope es, Domine, quia ubique plenus, ubique totus es, non spatiis inclusus, sed ipse spatia cuncta replens atque complectens. Nam cum propheta vellet ostendere ubique eius esse praesentiam, alibi dicit: Si ascendero in coelum, ibi es [ed., tu illic es]: si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremo maris: etenim illuc manus tua deducet me [Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10]. Sed cum dicit: Prope es, Domine, confitetur non eum ignorare si perverse gerimus, nec declinare cum fugimus. Una est ergo salus ad ipsum festinare, quem non possis effugere. Addidit quoque, et omnia mandata tua veritas. Hoc ille potest dicere qui veritati, id est Domino Christo credidit, et mandata eius salutari perfectione suscepit. Iudaeus autem talia non potest loqui, qui noluit credere veritati.
157 (Vers. 152.) Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Ab initio significat a rudimentis saeculi, quando a iusto Abel [Gen. IV, 8] nomen coepit esse sanctorum, qui innocens a nefario fratre in exemplum Domini Salvatoris occisus est. Cognovit quoque ab initio, quando Melchisedech sacerdotis oblata munera in dominici corporis praefiguratione suscepta sunt. Cognovit etiam ab initio, quando Abraham filium suum in mysterium Domini Salvatoris obtulit immolandum, et his similia, quae sacrarum litterarum lectionibus continentur [Gen. XXII, 10]. Haec sine dubio in aeternum fundata sunt, quoniam veritatis ipsius testimonio comprobantur. Et bene dixit, fundata sunt, quippe quae ad fundamentum Christi Domini pertinebant. Ipse enim fundamentum singulare ac solidum est, sicut dicit Apostolus, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]. Unde evidenter apparet, quod saepe dictum est, fideles mente conspexisse Dominum Christum, eiusque sanctum adventum in praefigurationibus Testamenti Veteris agnovisse.
158 (Vers. 153.)---XX. RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Ecce iam vicesimam litteram populus vitiorum victor ingreditur, in qua se petit vivificari; quoniam mandata Domini summo studio requisivit. Longe autem a peccatoribus salutem esse commemorat, quia similia non fecerunt. Principium quoque verborum Domini veritatem esse testatur. Sed ut ad litterae huius principia redeamus, dicit: Vide humilitatem meam. Quod hic videtur ad martyres pertinere, quorum corpus ita ingentibus tormentis affligitur, ut non in ipsis natura hominum, sed velut pecudum vilitas aestimetur. De hac humilitate sequens psalmus dicturus est; Quia multum repleti sumus contemptione [Psal. CXXII, 4]; et, multum repleta est anima nostra opprobrium abundantium, et despectio superbis. Audi et Apostolum humiliantem se: Ego autem sum minimus apostolorum [I Cor. XV, 9]. Sed ut hanc humilitatem purpureo quodam pallio vestiamus, Dominus quoque dicit: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis [Psal. XXI, 7]. De ista humilitate diaboli victa superbia est, ut ex contraria parte caderet, ne quid se proficuum praesumpsisse gauderet. Sequitur, et eripe me; unde scilicet, nisi de poenarum urgentium necessitate, de periculo mortis, et quidquid possunt in illa concertatione beati martyres sustinere? Non enim poterat sanctus populus petere liberari se ab otiosa humilitate, cuius erat inclinis ac devota professio. Legem vero hic illam sententiam dicit, quae ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Quapropter merito se hanc non dicebat oblitum, qui in ea usque ad vitae perseveravit extremum.
159 (Vers. 154.) Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Hic versus sollicita pietate quaerendus est, ne (quod absit) cohors sanctorum per arrogantiam iudicari quaesiisse videatur: de quibus scriptum est: Iustus in principio sermonis accusator est sui [Prov. XVIII, 17]. Sed iudicium suum illud dicit, quo verbo credidit, quo incarnationem Domini pura mente suscepit. Securum utique iudicium, de quo nullus possit Domini formidare iudicium. Nam in his quae per Dei gratiam bene credendo iudicant sancti, securi semper efficiuntur: et merito in eis examinationem divinam petunt, quia se in ipsis glorificandos esse cognoscunt. Et respice quam pulcherrime facta denominatio est. Quod argumentum dicitur a coniugatis, quando nomen de nomine concordi assonatione formatur. Sequitur, redime me. Quem redimere poterat, nisi credentem: aut pro quo maxime sanguinem redemptionis effunderet, si fidelis famulus non fuisset? Addidit, propter eloquium tuum vivifica me. Illo scilicet ubi promittit: Qui credit in me, non morietur, sed habebit vitam aeternam [Ioan. XI, 26].
160 (Vers. 155.) Longe est a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. In primo versu litterae huius dixerat eripiendum se a persecutoribus esse, quia legem Domini non fuisset oblitus; nunc aptissima contrarietate a superbis persecutoribus salutem esse longinquam, quoniam iustificationes Domini minime quaesierunt, ut et devotos spe bonae conversationis animaret, et perfidos proposita damnatione terreret. Quod specialiter intelligendum aestimo de Iudaeis, qui salutem, id est Dominum Salvatorem, non ei credendo, a se longius effecerunt. Nam ut credere potuissent, iustificationes Testamenti Veteris minime perquirere voluerunt, in quibus (ut saepe dictum est) praefiguratus est Domini Salvatoris adventus. Merito ergo a salute longe facti sunt, qui respuerunt salutis auctorem. Nam dum illis a Pilato Christus Dominus offerretur, illi latronem Barabbam, quales ipsi fuerunt, dimitti sibi obduratis mentibus elegerunt [Matth. XXVII, 17].
161 Vers. 156. Miserationes tuae multae, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. Miserationes sunt Domini, per quas afflictis et sauciis diversis modis subvenire dignatur: sicut Ioseph qui carcereis nexibus tenebatur inclusus; sicut Ionam quem cetus absorbuit; sicut Susannam, quam falso crimine laborantem per sententiam Danielis absolvit; latronem quoque momentanea confessione salvavit; et caetera miserationum genera, quae nullius potest explicare notitia. Sequitur, secundum iudicium tuum vivifica me. Ubique quale iudicium petatur cautissime debemus advertere, quia non est humanae confidentiae illud poscere, de quo dictum est: Ne intres in iudicium cum servo tuo [Psal. CXLII, 2]. Iudicium est utique quod petere debemus, quando nos humili satisfactione prosternimus, quando peccata nostra, remotis excusationibus, confitemur. Tunc enim iudicium est Domini talibus misereri, quod ille bene petit, qui se humiliatum atque supplicem vivificari secundum iudicium Domini postulavit. Ille enim quando iudicat miseretur, quando miseretur et Iudicat: quia neque sine iudicio miseretur, neque sine misericordia iudicat: cui Psalmigraphus dicit: iudicium et misericordiam cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Omnes enim virtutes illi inesse manifestum est, nec ei accedunt aut recedunt in quo substantialiter esse noscuntur.
162 (Vers. 157.) Multi qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. Exaggeratur nimis saevae persecutionis iniuria, quando unus se passum dicit, quod multi detestabiles intulerunt. Inde et numerosa palma venit Ecclesiae, inde martyrum sanguis toto orbe sacratus est: quia furor saevientium non est in innocentium persecutione laetatus. Electorum numerus crevit, quantum se tyrannorum ira succendit. Verum inter haec omnia nullatenus se a testimoniis Domini declinasse testatus est. Gratius enim devotio suscipitur, quae inter vitae pericula custoditur.
163 (Vers. 158.) Vidi non servantes pactum, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. Pactum est inter dissidentes affectu gratiae definita conditio; a pace dictum, quasi pacis actum. Unde merito utriusque legis constitutum pactum vocatur, quod genus humanum a divina gratia segregatum in pacem Domini concordiamque revocavit. Quapropter pactum Domini est, ut quicunque persecutiones superaverit, gloriosa debeat electione coronari. Hoc illi minime servaverunt, qui fragili remissione conversi, in persecutorum suorum gaudia corruerunt. Quod cohors sancta respiciens, affligebatur se fidei socios perdidisse. Et ut nimietatem doloris ostenderet, tabescebam, dixit, quod solet longa aegritudine fatigatis corporibus evenire. Sed unde tabescebat ostendit: quia praevaricator nequaquam Domini eloquia custodivit. Eloquia autem sunt Domini, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22]. Sive illud pactum dicit Veteris Testamenti, quando populus Hebraeus audiens verba Domini dixit: Omnia quaecunque locutus est Dominus, et audiemus, et faciemus [Exod. XIX, 8]. Sed ubi deos alienos adoravit, foedissimaque se daemonum cultura maculavit, pactum illud primae promissionis detestabili oblivione dereliquit. Quod necesse fuit sanctis viris usque ad tabem dolere corpoream, qui cives suos ac parentes eloquia Domini neglexisse cernebant, traditosque in reprobum sensum piissimo dolore luxerunt.
164 (Vers. 159.) Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Intende quemadmodum utrasque causas ornaverit similitudo verborum. Superiore versu dixit: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; nunc dicit: Vide quia mandata tua dilexi; ut ideo mereatur a Domino conspici, quia ille inimicos eius zelo pietatis intendit. Sed postquam persecutorum saevitiam illataque supplicia memoravit, venit ad charitatem quae cuncta commendat. Nam si non diligens mandata Domini talia pateretur, non erat felix corona, sed vitiosa iactantia, sicut dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Nam legi Dominicae quodammodo videtur ingratus, si quis tormenta martyrii cum murmuratione pertulerit: sed debet hoc ipsum diligere, per quod se credit ad aeterna gaudia pervenire. Dominus enim animorum qualitates gratius respicit, quam cruciatum carnalis passionis intendit; sicut et eleemosynas illas habet gratas, quae sub animi hilaritate praestantur. Merito ergo vivificandum se petebat a Domino, qui vitam saeculi pro vera religione contempserat.
165 (Vers. 160.) Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. Principium verborum tuorum, significare mihi videtur initium Scripturarum divinarum. Et quid est aliud nisi inchoatio Genesis, quae dicit: In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]? ubi tamen omnia inclusa ac significata noscuntur; nam quae sunt coelestia coelo continentur: terrena vero creata per terrae significationem debemus accipere. Sic illud principium verborum totius veritatis probatur esse perfectio. Veritas enim a principio vera loquitur, et verba sua usque ad finem veritatis adducit. De his enim scriptum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Quidquid enim ex illo veritatis fonte descenderit, incommutabili virtute consistit. Nam sicut dictum est: Initium sapientiae timor Domini [Eccli. I, 16], ita et hic locutionis ordo formatus est: Principium verborum tuorum veritas. Et quoniam tetigerat quod in principio gestum est, sequitur et illud quod post mundi istius finem constat esse faciendum, quando iudicia Domini in aeterno saeculo permanebunt. Dicit enim iustis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Impiis autem dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34]. Quae iudicia iustitiae ipsius erunt sine dubitatione perpetua, quando sententiam eius nec tempus aliquod mutabit, nec res ulla subvertet. Sic in uno versu, et initia nostrae fidei, et adhuc ventura conclusit.
166 (Vers. 161.)---XXI. SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Vicesimam primam litteram sanctorum coetus ingreditur, in qua persecutiones saevientium charitate Domini sibi dicit esse gratissimas. Septies se quoque in die laudes Domino dixisse commemorat, cui etiam vias suas notas esse profitetur. Principes, hic quoque persecutores debemus accipere, qui cruentas Christianorum insecutiones regnantium auctoritate fecerunt, sicut praedictum est: Tradent vos in synagogis suis, et flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis et gentibus [Matth. X, 17, 18]. Sic enim et diabolum principem dicimus, qui sibi primatum in sceleribus vindicavit. Gratis, quia nullum vexat religio Christiana, sed magis praecepto dominico pro omnibus orat, qui eam nituntur incompetenter affligere; scriptum est enim: Orate pro inimicis vestris, benefacite iis qui oderunt vos [Matth. V, 44]. Gratis revera insecutionem patiebantur a principibus, quando nec contemni, nec eis subtrahi tributa praecepta sunt. Dicit enim, Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, non est enim potestas nisi a Deo [Rom. XIII, 1]. Et in Evangelio de tributo interrogatus Dominus dixit: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt; et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 21]. Tributum quoque de ore piscis pro se et Petro ipse persolvit [Ibid. XVII, 26]; ut cunctis indubitanter appareat gratis in illos impudentissimam persecutionem factam, qui se conversatione innoxia tractare maluerunt. Sed non timendo talia, Domini se subiunxit formidasse mandata; nam cum illi temporale minarentur exitium, iste aeternum pavescebat interitum: ne absolutus humana sententia, incurreret aeterna iudicia. Illa enim verba formidabat, quae Dominus in Evangelio dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam [Matth. X, 28].
167 (Vers. 162.) Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. Comparatio est facta bellantium, qui et hostem se vicisse gaudent, et exuvias multas invenisse gratulantur. Sed consideremus ille animus pius qua ratione viris se comparasse videatur immanibus. Martyres enim, quamvis humili sorte morerentur, inveniebant spolia multa, quando et praemia divina recipiebant, et ipsos quoque persecutores suos conversos Domini miseratione gaudebant; ut ipsi magis fierent spolium, qui vitas ademerant innocentium. Et ideo laetari se dicit in eloquiis Domini, id est in admonitionibus factis, sicut victor qui occisorum praedam rapere nimia cupiditate festinat Ista enim similitudo ad laetitiam triumphantium trahitur, non aviditati effusi sanguinis comparatur. Positum est enim hoc frequenter in litteris sacris ad significationes aliquas exprimendas. Spoliavit quippe Aegyptios populus Hebraeorum, cum de longa servitute Domino praestante liberatus est. Spolia tuli David, superbiam Goliae malitiamque prosternens. Triumphavit ipse Dominus de diabolo, quando alligata fortitudine ipsius vasa mortis eripuit, quae transtulit ad salutem. Ipse denique populus Christianus laetatus est, tanquam qui invenit spolia multa super eloquia Domini, quae Iudaeis non credentibus ad compendium propriae salutis eripuit.
168 (Vers. 163.) Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Mente condendum est quod amorem bonorum malarum rerum odio comprobavit: quoniam animus noster, si iniquitatem recipere voluerit, nequaquam se legi dominicae sub integritate coniungit, sicut in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Ille autem verus amor est, qui veritatis affectum sic rigida deliberatione custodit, ut omnino exsecretur quod ei potest esse contrarium. Quapropter non hominem iniquum, sed iniquitatem se dicit odisse, quod fas est, atque eam sic abominatum fuisse, ut a se longe redderet alienam; quatenus legem Domini perfecta voluntate diligeret. Quod argumentum ex contraria rerum diversitate colligitur. Lex autem Domini est (sicut saepe dictum est) quae sub aenigmatibus agebatur, ut sex annis puer serviret Hebraeus, agnus immolaretur anniculus, et his similia, quae ad Novi Testamenti possunt significantiam pertinere; quae merito se dilexisse commemorat, ne quis ea sub neglectu aliquo crederet audienda.
169 (Vers. 164.) Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. Si ad litteram hunc numerum velimus advertere, septem illas significat vices quibus se monachorum pia devotio consolatur, id est matutinis, tertia, sexta, nona, lucernaria, completoriis, nocturnis. Hoc et sancti Ambrosii hymnus in sextae horae decantatione testatur. Si vero spiritualiter intendas, continuationem magis dictam sapienter advertis, ut est illud: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Sic est etiam hebdomas, quae in hoc semper numero revoluta, longissimum nobis tempus extendit, dum hoc numero clauditur quidquid in mundi istius aetate versatur. Nam et ibi pro infinito ponitur, ubi ait: Septies cadit iustus, et resurgit [Prov. XXIV, 16]; non enim iusto definitus est cadendi numerus: sed hoc est necessarium quotiescunque ceciderit ut resurgat. Tale est et illud, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum [Psal. LXXVIII, 12]; hoc est multipliciter. Et apud Moysen: Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur [Gen. IV, 15], id est multipliciter; et his similia. Verum ut has laudes continuas debeas intelligere, subter adiunxit: Super iudicia iustitiae tuae: quia parcit videlicet supplicanti; et sic humilibus pius est, ut non solum culpas dimittat, sed etiam eis aeterna praemia largiatur.
170 (Vers. 165.) Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. Cum sit Deus imperturbata puritate tranquillus, necesse est ut diligentibus legem eius pacis gaudia concedantur. Sed pax multa, mentis puritas et fidei copia debet intelligi, quae contra vitia decenter opponimus. Caeterum tribulationibus et periculis in hoc mundo subiacet, qui se Domini famulum esse profitetur. Nam et apostolis qui erant diversa persecutione lacerandi, dicit Dominus: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]; ut indubitanter appareat famulos Domini tranquilla semper mente frui, quamvis videantur diversis corporum afflictionibus ingravari. Sequitur: Et non est illis scandalum, utique, quoniam qui vere diligit legem Domini, non in ea patitur scandalum, id est aliquid sinistrum; sicut Iudaei, de quibus scriptum est: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitia [I Cor. I, 23]. Scandalum est enim mens offensa aliud sentiens quam monetur, quod a diligentibus legem [ed., Deum] Domini probatur alienum. Totum enim in ipsa debemus diligere, quidquid noscitur continere; alioquin non amat legem, qui in ea offenditur pro parte vel minima. Sed orandum est, ut Domini misericordia possit intelligi, quod non permittit nostra imbecillitas intueri. Scandalum enim illic pati, hoc est ab electis Domini segregari; sicut omnibus contingit haereticis, qui se ab unitate sanctae Ecclesiae vitio pravitatis abscidunt.
171 (Vers. 166.) Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. Versus iste tali ordine et antiquis fidelibus convenit et modernis, si utrumque adventum Domini velimus accipere. Pertinet enim ad antiquos fideles, si ab illis exspectatum intelligas Incarnationis adventum. Convenit autem ad sanctos, qui credere coeperunt post evangelicam iussionem, cum adhuc futuri iudicii praestolantur adventum. Quia neque illi mandata Domini diligere potuerunt, nisi desiderassent plenitudinem mandatorum; nec isti mandata amare possent, nisi adventum Domini Salvatoris timore castissimo sustinerent. Salutare quippe Domini est salus Gentibus attributa, quae per angelum praedicta est ad Ioseph, quam Simeon in pace remittendus agnovit.
172 (Vers. 167.) Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivit, ad tolerantiam martyrii pertinet, ne amittere videretur quod eius religio continebat. Dilexit vero, ad charitatem tormentis omnibus fortiorem, quae flammas vincit, gladios superat, et coelesti virtute cuncta transcendit. Sed ipsa dilectio non utcunque peragenda est, sed vehementer, quod totius animi nisibus explicatur; ut nec tempore se aliquo subducat, nec animi torpore lentescat. Sic enim ad illud pervenit, quod ait Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex [II Tim. IV, 7, 8].
173 (Vers. 168.) Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Superioribus versibus singillatim posuit mandata et testimonia: hic litteram concludens, utrumque coniunxit, ut utraque simul custodita cognosceres. Dicit ergo servasse se quidem mandata et testimonia; sed cur ea potuerit custodire, subter adiunxit, scilicet quia omnes vias ipsius Dominus dignatus est intendere, ut non suis viribus, sed divinae potentiae suum posse deputaret. Fuissent enim caeca nocte confusae, nisi eas verum lumen dignaretur aspicere. Sed haec beatorum omnino vox est, ut ante Solem perpetuum atque lumen aeternum vias suas esse fateantur. Negat enim errorem praevalere potuisse, qui se respicere luminis profitetur Auctorem. Abscondebat enim post culpam Adam viam suam, abscondebat Eva, abscondebat Cain necem fratris; nec quisquam eorum poterat dicere: Omnes viae meae in conspectu tuo, Domine, qui se noverant cognitos interire.
174 (Vers. 169.)---XXII. TAU. Appropiet [mss. A., B., appropinquet] oratio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Ad vicesimam secundam litteram, Domino iuvante, perventum est, in qua sanctorum chorus quantum ad finem psalmi vicinus est, tanto se Christo desiderat proximari. Totum enim pertinet ad adventum Domini Salvatoris, quem fidelium devotio ineffabili desiderio sustinebat, ut ovem perditam revocare pietatis suae munere dignaretur. Nam cum petit orationem suam conspectui dominico propinquare, multum longe peccatorum praesentiam ab eodem esse monstravit: quoniam illi nulla fiunt proxima, nisi quae purissima fuerint sanctitate purgata. Sequitur, secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Petit itaque ut secundum eloquium Domini sapiat, ne per humanam prudentiam vanitate submergat: studiosius se purgans a vitiis, quanto iam fruebatur vicinitate virtutis. Non enim intellectum mundanum petiit, sed intellectum secundum eloquium Dei, qui proficit semper ad vitam, cuius est vera cognitio et aeterna sapientia. Est autem et intellectus huius saeculi, ut quorumdam labor infructuosus inanisque disputatio; scrutantur enim cursus astrorum, vitas hominum in potestate siderum collocantes. Quod si admitti liceat aut doceri, ad Creatoris potentiam non erit recursus, ad quem omnis sensus confugiens noscitur esse perfectus.
175 (Vers. 170.) Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me. Gradatim ascendit sancta petitio. Nam qui ante dixerat, Appropiet, nunc dicit, Intret. Prius enim fuerat ut appropinquaret, deinde ut ad conspectum Domini intrare potuisset; ut nihil applicemus humanae virtuti, sed omnia per ipsius gratiam cognoscamus impleri. Sed per hanc praesentiam quanta sit virtus piae orationis ostenditur: quia nos per ipsam praesentamur, quando illa conspectibus Domini offerri posse cognoscitur; sicut et alio loco dictum est: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo [Psal. CXL, 2]. Et cum superius dixerit, secundum eloquium tuum da mihi intellectum, hic dicitur, secundum eloquium tuum eripe me; ut et ibi superna videat quae desiderat, et hic a terrenae concupiscentiae labe purgetur. Eloquium siquidem Domini praestat utrumque, quia novit nos multiplici virtute salvare, sicut scriptum est: Quis speravit in Domino et confusus est [Eccli. II, 11].
176 (Vers. 171.) Eructabunt [Hic et alibi possim illud verbum apud Cassiodorum constanter sic scriptum invenimus, eructuare: nos vero, iuxta usitatissimum apud auctores loquendi modum et ipsam Vulgatae editionis lectionem, rescripsimus ubique eructare. EDIT.] labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. Ructare a rumpendo dictum est, quod digestio quaedam stomachi nostri claustra dirumpens, in auras aethereas oris strepitu proferatur. Sed quanto ille prophetarum deliciis fuerat utique saginatus, qui hymnum Domini iucunda exsultatione ructabat? Evaporatio siquidem ista de imis mentibus venit. Nam cum intus Dominus sensum inopem saginaverit, provenit ut hymnus eius salutari crapula proferatur. Et notandum quod frequenter eloquium prophetiae hoc verbo significatur; ut est illud: Eructavit cor meum verbum bonum [Psal. XLIV, 2]; et illud, Eructabo abscondita a constitutione mundi [Matth. XIII, 35]; et alibi, Dies diei eructat verbum [Psal. XVIII, 3]. Eructatur ergo hymnus, quando Spiritu Domini repleta [ed., repleti], non ad humani animi sententiam lingua famulatur (ut in communi locutione fieri solet), sed ad supernum intellectum divini sensus sermo disponitur. Sequitur, cum docueris me iustificationes tuas. Ordo verborum talis est: Cum docueris me iustificationes tuas, eructabunt labia mea hymnum. Promittit enim gratiam devotionis, cum Domini dona susceperit. Quod argumenti genus inter oratores habetur eximium.
177 (Vers. 172.) Pronuntiavit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas. Sciens sancta cohors de otioso verbo reddendam esse rationem, eloquia Domini se dicit pronuntiare quaerentibus; unde et animae salus acquiritur, et offensionum pericula non habentur. Nimis enim culpabile est, ut cum nobis Scripturae divinae tantis plenae muneribus offerantur, et tanta miracula Domini ubique praefulgeant, nos, relicto vitali sermone, ad ineptas mundi fabulas transferamur; et sic de noxiis rebus simus solliciti, quasi per ipsas nobis aliquid boni videatur acquiri. Hinc est quod Scriptura minatur, dicens: De otioso verbo nos reddituros esse rationem [Matth. XII, 36]. Quapropter mens sancta Domini pronuntiabat eloquia, unde gloriam magis acquireret, non reatus ignominiam reperiret. Sequitur quare semper pronuntiari debeant eloquia Domini; scilicet, quia omnia mandata ipsius aequitatis honore praefulgent. Et illud aptissime continua voce pronuntiandum est, quod et loquentem iuvat, et audientium sensus aedificat.
178 (Vers. 173.) Fiat manus tua ut salvum me facias, quia mandata tua elegi. Cum dicit, Fiat manus tua, designat Dominum Salvatorem, qui factus est ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3], per quem facta sunt et reguntur universa. Manum enim hic dexteram debemus accipere, quia diversis nominibus ipse Dominus significatur, sicut Isaias dicit: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Et alibi: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me [Psal. CXVII, 16]. Quapropter sive manum, sive brachium, sive dexteram dicas, significatur Dominus Christus. Modus autem iste locutionis frequenter invenitur in psalmis, quem proprium Scripturae divinae non immerito dixerimus, ut est illud: Fiant aures tuae intendentes in orationem servitui [Psal. CXXIX, 2]. Qui modus dicitur optativus. Postulat ergo venire Dominum Salvatorem, per quem cum reliquis se noverat esse salvandum. Quod autem dicit: Elegi mandata tua, omnia se pericula amore Domini postposuisse testatur. Nullus enim aliquid eligit boni, nisi his contraria contempsisse doceatur.
179 (Vers. 174.) Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Pervenit ad Christum Dominum sanctorum manifestior et absoluta deprecatio. Aperuit adunatio beatorum, quod prius per aenigmata petere videbatur. Ipsum enim videre concupiverat, quem de utero virginali illis adhuc temporibus credebat esse venturum. Et ut sibi hanc scientiam de Scripturis divinis provenisse monstraret, sequitur, Et lex tua meditatio mea est. In prophetis enim concupiverat Christum Dominum, a quibus nasciturum eum cognoverat esse prophetatum; et necesse erat amore magno expeti, quem ante tot saecula ad salutem humani generis didicerat indicatum.
180 (Vers. 175.) Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. Ad ipsum loquitur quem desideraverat intueri, promittens animam suam in aeternum vivere, quam salutariter noverat credidisse. Laudabit te, cantico scilicet novo, quod homo ille debet salutariter innovatus. Iudicia vero illa dicit, quae se in famulis suis Dominus promisit esse facturum, id est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]. Tunc enim perfecte se credit iuvandum, quando erit iustorum numerus ad dexteram collocandus.
181 (Vers. 176.) Erravi sicut ovis quae perierat: require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Licet diversas personas psalmus iste contineat loquentes, modo fidelissimos Veteris Testamenti, modo novae regenerationis electos, alios martyria sustinentes, alios in lege Domini assidua meditatione constantes; declaratum est tamen in membris Christi Ecclesiam catholicam loqui, quando talis sententia in fine psalmi dicitur, quae sponsae Domini convenire monstratur. Ait enim homo ille generalis qui in Adam erraverat lege peccati, et ad caulas Domini suis viribus redire non poterat, quoniam munus illud sapientiae perdiderat quod habebat, Erravi, quasi a via tua discessi, et vitiorum invias solitudines caecus intravi; ut facile direptioni pateat, qui Pastoris sui custodiam non habebat. Et subiunxit illam evangelicam comparationem [Matth. XVIII, 12], sicut ovis quae perierat, propter quam pastor eius nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens Iudaicis est appetitus insidiis: quam tamen ille per crucem suam multiplicans non omittit quaerere, nec desinit congregare. Una ovis est cunctorum fidelium sancta congregatio; quoniam unus grex et unus est pastor. Et respice quam infirmae rei comparati sunt homines, quando a Christi gratia deseruntur, ovi videlicet erranti, quae periculis patet, quae direptionibus luporum exposita est, quam non fuga eripiat, nec corporis valetudo defendat: sed quidquid libitum est insidianti perferat, cum eam vis corporis nulla defendat. Et bene dictum est: Quae perierat, ut agnosceres misericordia Domini fuisse repertam, qui errantia recolligit, et perdita bonitate suae pietatis acquirit. Sed illa natura facta imbecillis et omnibus monstrata fragilior, incarnatione Domini omnia vicit, omnia superavit, et omnibus reddita est excelsior, quae pridem videbatur humilior, sicut dicit Apostolus: Cui autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Hebr. I, 13]? Sequitur, require servum tuum. Christo dicitur require, quoniam te non potest imbecillitas humana perquirere. Additum est quod saepe quidem dictum est, sed merito cuncta concludit: quoniam iustus iste requiritur, qui mandata eius non probatur oblitus.
182 Conclusio psalmi.
183 Amplectendus suaviter omnino psalmus, qui tali confessione finitus est, prolixitate magnus, admiratione profunditatis Oceanus, excellentium rerum amoenitate paradisus, quem virtutum floribus ornatum, per alphabetum Hebraeorum sanctorum omnium immarcescibilis corona cantavit. Et ut similitudines aliquas de rebus naturalibus exquiramus; sicut grues litteris Graecis volatus suos depingunt; et tanta huius rei vis est, ut quamvis aves apices nesciant, tamen eos naturali institutione componant. Vidimus igitur eius sententias quasi stellas clarissimas in coelo altissimo collocatas; vidimus amplissimum mare illis piscibus plenum, quos apostolorum retia Domino praecipiente traxerunt. Intendamus etiam, quod ordo ipse psalmorum non minima nobis futuri saeculi sacramenta declarat. Conveniebat enim ut Ecclesiam de toto orbe collectam, et in Domini laudibus commoratam, graduum cantica sequerentur; quatenus illa similitudo indicaretur, quae est in saeculi fine facienda. Nam postquam omnium beatorum numerus Domino fuerit praestante collectus, necesse est ut ad illam Ierusalem supernam beatus populus elevatus ascendat. Et ideo meminisse debemus eorum alphabetodum, qui completis litteris adnotantur, tertium esse hunc psalmum, id est centesimum decimum, centesimum undecimum, et praesentem, qui trino honore signati, perfectae fidei Trinitatem nobis indicare noscuntur. Et merito ad futuram Ierusalem calculus iste deputatur, qui totius integritatis robore communitur. Quatuor vero alphabetodes, id est, vicesimus quartus, tricesimus tertius, tricesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, qui formati sunt litteris imminutis secundum quatuor cardines mundi, non incongrue Ecclesiam catholicam, quae adhuc in isto mundo geritur indicare noscuntur; quando adhuc imperfecta est, donec praedestinatorum numerum competenter acquirat. Sic magnarum rerum mysteria psalmorum istorum noscitur indicare collectio. Est etiam hic psalmus et institutor fidelium quintus (sicut in anterioribus psalmis iam dictum est), ubi quidquid ad ecclesiasticam disciplinam pertinet, cohors beata cantavit, qui merito tali numero noscitur collocatus. Nam et ipsa arca Noe, quae specialiter typum gestavit Ecclesiae, centum annis legitur fabricata. Iota vero et Ita (sicut apud Graecos scribitur) octavi decimi calculi obtinet quantitatem. Sic iste numerus et coronae praemium, et sancti nominis decus in se continere monstratur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVII <<<     >>> in Psalmum CXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 118