monumenta.ch > Cassiodorus > 117
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVI <<<     >>> in Psalmum CXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVII

1 Alleluia.
2 Legimus in Apocalypsi Ioannis apostoli (Cap. XIX, 1, 4), Alleluia in coelo cantare multitudinem copiosam; quod etiam quatuor animalia et viginti quatuor seniores adorantes Dominum dicunt, quod totus ille coelestis exercitus in voce tubae grandisonae hymnidica exsultatione concelebrat. Quapropter ad hoc laudis officium et nos alacriter accedamus. Quod si puro corde canimus, sanctis virtutibus pia devotione miscemur; fitque honor et gratia terrenorum, quae beatitudo probatur esse coelestium. Quocirca intueamur hunc psalmum speciosa fronte relucentem; in ipsis quippe principiis quatuor versus pari fine conclusit, ut evangelico numero totum mundum uni Domino laudes debere reddere, adhortatione quadrifaria commoneret. Hos intercalares non possumus dicere, quia nullos alios miscet, sed unifines eos apto forsitan nomine vocitamus, qui simili verborum consonantia terminantur. Hoc et in centesimo trigesimo quinto psalmo per omnes versus absolute facturus est; quod quemadmodum se habeat, suo loco evidentius commonemus.
3 Divisio psalmi.
4 Fidelis populus peccatorum nexibus absolutus, in prima sectione generaliter hortatur, ut unusquisque Domino debeat confiteri: quoniam in tribulationibus exauditus, professus est hominem nullatenus formidandum. Secunda in solo dicit Domino confidendum, per quem gentium inimicitias probatur evasisse, et ad veracissimae vitae pervenisse remedia. Tertia sectione aperiendas sibi portas dicit esse iustitiae, ubi dicit etiam de angulari lapide, id est de Domino Salvatore. Quarta reliquis Christianis frequentanda Domini atria persuadet, de adventu sanctae incarnationis suavi delectatione congaudens.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Populus ille beatorum qui a propria fuerat clade liberatus, reliquos commonet fideles ut Domini laudibus constanter invigilent. Ista enim confessio ad laudem pertinet absolute: sive quia illi est Alleluia praepositum, sive quia a diversis angustiis ereptum se Domini miseratione laetatur. Laudis quoque causa subiungitur, quoniam bonus, quod nomen Deo proprie certum est convenire; nam cum ab incredulis Iudaeis secundum carnis aspectum Christus Magister bonus diceretur, respondit ipse: Quid me interrogatis de bono [Matth. XXIX, 17, ] [et Marc. X, 18], qui me coelorum Dominum esse non creditis? Adiiciens, Nemo bonus nisi solus Deus. Sed cum legatur, Bonus homo de bono thesauro suo profert bona [Matth. XII, 35], quasi videtur esse contrarium. Sed hominem bonum dicimus per Domini gratiam factum; nam ille solus proprie per se dicitur bonus, qui eos facit implere quod boni sunt. Sequitur quoniam in saeculum misericordia eius. Ipsius quoque boni quem dixerat, expositio dilucidatur: quia non solum praestat immeritis, sed in aeternum misericordiae suae dona concedit. In saeculum enim, perpetuitatem significat futuram, ubi unum est saeculum, et una dies, nec permutatio ulla succedit.
7 Vers. 2. Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
8 (Vers. 3.) Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
9 (Vers. 4.) Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Cum in his versibus legantur similes fines, praemissa eos expositio competenter amplectitur. Illud tamen altius perscrutandum est, cur in principiis versuum tantum nomina variavit. Ait enim: Dicat nunc Israel, quod totum populum complectitur beatorum. Secundo versu ponitur, Dicant nunc domus Aaron, significans sacerdotes, quos propter honoris sui reverentiam singulariter aestimavit esse memorandos. Tertius quoque versus ait: Dicat nunc omnes qui timent Dominum, ut illos ostenderet quos in centesimo decimo tertio psalmo dixerat: Pusillos cum maioribus [Psal. CXIII, 13], qui in unam societatem Christo Domino pura mente devoti sunt. Sic diversitas ista nominum generalitatem complectitur absolute fidelium.
10 (Vers. 5.) In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Exemplum proprium ponitur, ut audientium animus excitetur: quia magnum credulitatis incitamentum est, ipsum gratias agentem audire qui pertulit. Sed considera quod addidit, in latitudine: quoniam nos de saeculi quidem angustiis liberat, sed in magna praemiorum suorum latitudine miseratus acceptat. Eripit de temporalibus malis, sed bonis nos potens est implere perpetuis. Saeviant ergo quantumlibet transitura discrimina, tumescant adversitates caducae; latissime redditur quod in hac mundi brevitate fidelis populus ingravatur.
11 (Vers. 6.) Dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
12 (Vers. 7.) Dominus mihi adiutor, et ego videbo inimicos meos. Quamvis versus isti pene videantur esse consimiles, singulis tamen verbis omnino discretisunt. Nam cum se dicit auxilio Domini hominem non timere, carnales designat inimicos, qui visualiter religiosorum propositum persequuntur. Cum vero ait, videbo inimicos meos, spirituales nequitias vult intelligi, quas in illo iudicio dicit esse videndas, ubi iam diabolus cum caeteris ministris suis destructus atque damnatus humanis conspectibus apparebit. Nam cum modo maxima pars hominum inimicos suos carnales aspiciat, illud magis optasse credendus est, quod hic videre non poterat. Sive orat ut latentem inimicum valeat intueri, quatenus cautior effectus ab eius insidiis reddatur alienus. Et nota quod in principiis amborum versuum eadem verba geminavit. Quae figura dicitur anaphora, quae etiam in sequentibus versibus invenitur.
13 (Vers. 8.) Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. Populus ille beatorum divino munere liberatus, fideliter ac pie docens, venit ad secundam sectionem, dicens: In Deo solo, non in homine confidendum; in illo scilicet qui veraciter promittit, non in isto qui fallaci praesumptione se decipit. Quanti enim stulti dicunt: Facio quod volo, nec dominum meae voluntatis habeo, putantes quia per arbitrium liberum utilitas sit explicanda mortalium; quos arguit Iacobus apostolus dicens: Nonne ex concupiscentiis vestris dicitis: Cras ibimus in illam civitatem, et mercabimur, et lucrum faciemus; quam ut dicatis: Si voluerit Dominus, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud [Iac. IV, 13, 15], et reliqua. Est quidem in mala parte exsecrabilis libertas arbitrii; ut praevaricator Creatorem deserat, et ad vitia se nefanda convertat. In bona vero parte arbitrium liberum Adam peccante perdidimus, ad quod nisi per Christi gratiam redire non possumus, dicente Apostolo: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate [Philip. II, 13]. Unde assidua oratione precandum est, ne nos voluntas perversa rapiat, sed inspiratio divina possideat: quoniam quidquid ex nobismetipsis sapimus, mortifera contra nos audacia concitamus. Iure ergo vetuit in homine confidendum, qui per se nec alteri, nec sibi praevalet dare remedium, sicut et Ieremias dicit: Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii sui, et a Domino recedit cor eius [Ier. XVII, 5]. Quapropter desinant praesumptores illas sibi partes assumere, unde eos iustius possit sententia divina damnare. Hinc etiam Pater Augustinus contra Pelagium, Coelestium et Iulianum haereticos copiosis libris mirabiliter disputavit, et venenosi dogmatis arma confregit.
14 (Vers. 9.) Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Duo verba mutata omnino aliam fecere sententiam. Superius enim confidere se dicit, hic sperare; ibi in homine, hic in principibus; ut illic de carnalibus, hic de spiritualibus dixisse videatur. Princeps enim et diabolus appellatur, ut est illud Evangelii: Ecce venit princeps huius mundi, et in me non inveniet quidquam [Ioan. XIV, 30]. Sic et bonus angelus dictus est princeps, sicut in Daniele legitur: Michael princeps vester [ed., magnus] [Dan. XII, 1]. Quapropter nec in bonis, nec in malis angelis, sed in solo Domino spem hominis dicit esse ponendam. Nam etsi bonos pro impensa nobis pietate diligimus, beneficia in ipsis Domini, non propriae possibilitatis iura laudamus.
15 (Vers. 10.) Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Hoc populus ille merito dicebat, qui spem suam in Domini protectione posuerat, significans labores Ecclesiae, quos primum in Capite suo, id est in Domino Christo pertulerat, et post in suis passionibus sustinebat. Primo enim quando religio innotuit Christiana, omnes gentes, in eius persecutione surgentes, diversis cladibus affecerunt fidelissimos viros: qui tamen in suis persecutoribus (iuvante Domino) vindicarunt, quando eos conversione mirabili subdiderunt, ut de se poenitentiae poenas exigerent, quas pridem innocentibus ingerebant. Nam quod dixit, gentes, et subiungit genus masculinum, ultus sum eos, sive ad intellectum pertinet, quia in gentibus populi significantur; sive schema est exallage, id est immutatio, quoniam genus hic nominis immutavit.
16 (Vers. 11.) Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Perscrutandae sunt minutiae verborum, quoniam discussa (sicut saepe diximus) non minima nobis sacramenta parturiunt. Primo posuit, gentes, quod ad Ecclesiam propter martyrum populus pertinebat, qui studentes culturis daemonum, passim lacerabant populus fideles. Modo autem sub ipsa repetitione verborum noluit gentes ponere, ut magis passionem Domini subtiliter indicaret, quam a solis Iudaeis specialiter constat impletam. In quibus tamen est in nomine Domini vindicatum, quando multi ex his poenitentes mala quae fecerunt, vocabulum Christianorum sumere meruerunt. Et isti quoque versus appellandi sunt unifines, sicut et illi qui in capite psalmi sunt positi. Et notandum est quia sicut Caput plerumque de membris loquitur, ita nunc membra de suo Capite proloquuntur.
17 (Vers. 12.) Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini vindicavi in eis. Adhuc et isti versus de Domino loquuntur. Ipse enim a saevientibus Iudaeis circumdatus, passionis suae per totum mundum mella profudit. Apes enim favum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos recondunt; et cum sibi putant victualia reponere, faciunt unde homines possint sua desideria satiare. Quod Iudaeos manifestum est implesse, quando rem cuncto orbi dulcissimam amaris conatibus effecerunt. Apes enim quasi a pedibus dictae sunt, quod sine pedibus nascantur. Spinae saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus, in delictis suis velut ignis concrepans aestuavit. Sed in eis quoque Domini gratia vindicatum est, quando de illo melle quod condiderant nescii, conversi ad Dominum suavissime sunt repleti.
18 (Vers. 13.) Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Hoc iam de se omne corpus fidelium verissima voce testatur. Impulsus enim ille cadit, cui Domini fortitudo subtrahitur. Et inspice vim verborum; Impulsum se dicit et versatum ut caderet; sed Domini susceptione firmatus est. Soli enim versati non cadunt, qui Christi virtutibus continentur, ut frequenter fieri solet quando bene meriti traduntur ad poenas. Ideo enim tradi videntur ut cadant, id est ut a recta credulitate mutentur: sed Domini dextera confirmati non cadunt, quoniam in fidei sanctitate consistunt. Alioquin infideles cadunt, etiam cum stare in pertinaciae suae obstinatione cernuntur.
19 (Vers. 14.) Fortitudo mea et laudatio [mss. A., B., laus] mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Non potest impulsus cadere, cui auxilium Domini fortitudo videtur praestare. Sed ne putaretur sola pericula declinare, quem Domini dona servabant, adiecit, factus est mihi in salutem: quia per ipsum aeternam vitam suscipiunt, per quem et saeculi huius ruinas evadere promerentur. Ipse enim est et fortitudo et laudatio aeterna beatorum.
20 (Vers. 15.) Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum; dextera Domini fecit virtutem. Chorus ille fidelium laetus exsultat, quoniam dum persecutores eorum putarent eos moerore confici et tribulatione consumi, illi divina contemplatione gaudentes de sua poena laetabantur, quam sciebant sibi ad aeterna gaudia profuturam. Hic enim tabernacula iustorum humani pectoris secreta designant, ubi semper laeti sunt, quamvis forinsecus affligantur. Et ut cognosceres unde istud gaudium venit, adiecit, dextera Domini fecit virtutem, id est Christus, per quem Pater virtutem operatus est in exaltatione sanctorum; quod inferius ipse dicturus est.
21 (Vers. 16.) Dextera Domini exaltavit me. Dextera Domini exaltat, cum terrenis hominibus coelorum regna concedit. Quid enim potentius quam mortales induere immortalitatem, corruptibiles incorruptionem, peccatoribus beatitudinem, de hoste fortissimo infirmis dare victoriam?
22 (Vers. 17.) Non moriar, sed vivam; et narrabo opera Domini. Contra illa haec dicuntur, quae adversum Ecclesiam Christi persecutorum loqui solet insana procacitas, quae cum se delere nomen aestimat Christianum, praestare potius videtur augmentum. Cui merito dicitur a fideli: Non moriar, ut tu putas; sed vivam vita quam nescis; ad quam mente praetumidi pervenire non possunt. Narraturum se etiam opera Domini pollicetur, ut semper augeatur Ecclesia tali praedicatione vulgata. Quid potest crudelibus persequi, quos vident semper persecutionibus augeri? Quanto melius et ipsi viverent, si conversi facta propria deplorarent!
23 (Vers. 18.) Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Ne sibi aliquid persecutorum superbia vindicaret, tormenta ipsorum saevitiamque ferocissimam castigationem Domini esse confirmat, ut tota illa iniqua potentia ad correctionem fidelium videatur esse concessa. Quid se de potestate iactant, quibus nihil pro sua utilitate conceditur? Crudelitas illorum nostra correctio est, furoris flamma probatio. Non se meliores aestiment quod delinquunt: filio non parcitur, ut erudiri posse videatur. Sed haec bene castigatus edicit; solus enim morti non traditur, cuius hic vitia commissa purgantur. Et nota quod ait, castigans castigavit. Hoc enim genus locutionis in Scripturis divinis saepius invenitur: ut est illud, Benedicens benedicam te. Multiplicans multiplicabo semen tuum, et his similia. Quod argumentum (ut saepe diximus) dicitur a coniugatis.
24 (Vers. 19.) Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Populus ille fidelium [ed., fidelis] venit ad tertiam sectionem: Ierusalem cupiens introire, ianuas eius fervore spirituali sibi postulat aperiri. Quibus ergo dicitur, Aperite, nisi prophetis atque apostolis, qui coelorum claves mysticis virtutibus acceperunt? Per has enim doctrinae ianuas introducti, intus iam positi veraciter Domino confitemur. Caeterum quidquid extra Ecclesiam catholicam geritur, nequaquam Domini laudibus applicatur. Bene autem per allegoriam prophetae atque apostoli portae appellati sunt: portae enim dictae sunt, per quas victualia civitatibus importantur, sicut et per illos animarum pabula constat illata.
25 (Vers. 20.) Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam. Cum superius dixerit portas, quaerendum est quare hic portam voluit ponere numero singulari; scilicet ut designaret prophetas atque apostolos ianuas quidem esse coelorum, sed has omnes ad unam posse perducere: quia universae consuerunt ad Dominum intromittere Salvatorem, qui et porta potest appellari, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum ostium ovium [Ioan. X, 7], etc. Sequitur, iusti intrabunt per eam. Et hoc quoque subtiliter inquiramus, cur superius dixerit, portas iustitiae, et hic posuit, iusti intrabunt per eam? significans (ut mihi videtur) iam non Scripturas divinas, per quas transeunt et iniusti; sed illam Ierusalem quae portam habet Dominum Salvatorem, per quem iusti tantum homines introibunt. Quod bene utrumque complexus est, ut et istud, et illud futurum saeculum significare videretur.
26 (Vers. 21.) Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Istam confessionem non afflicti populi debemus advertere, sed laetantis. Gratias enim agit, quia illi Dominus salutaris illuxit, et Redemptor gentium oculis humanis apparuit. Unde revera intelligimus et a prioribus iustissimis Domini adventum fuisse iugiter expetitum, sicut ipse in Evangelio dicit: Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis [Matth. XIII, 17], etc.
27 (Vers. 22.) Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Iudaeorum. Soli quippe hominum adhuc in mundo unum Deum colentes aedificare videbantur, dum caeterae nationes idolorum se cultura destruerent. Aedificantes enim tendunt semper ad angulum, ut commissorum parietum soliditas impleatur. Iudaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt, quoniam ipsum, qui erat lapis fortissimus, angularis, more dementium putaverunt esse temnendum. Dominus autem Christus per tropologiam (sicut innumeris locis constat expositum) ideo lapis dicitur angularis, quia duos ad se populos e diverso venientes gentilium atque Iudaeorum tanquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligavit [ed., collocavit]. De hoc lapide prophetae, de hoc apostoli, de hoc diversi multa dixerunt. Angulus enim tractus est ex Graeco sermone, id est, a γόνυ, quod Latine dicitur genu. Hoc inflexum speciem anguli conformi qualitate restituit; nam apud Graecos originem sui nominis in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus, et his similia.
28 (Vers. 23.) A Domino factus est hic, et est mirabilis [mss. A., B., F., factum est hoc mirabile] in oculis nostris. Ne lapidem istum saxeis montibus putares excisum, in salutem mundi factum dicit a Domino. Sed dum memorat factum, natura humanitatis ostenditur, quae et creata esse monstratur. Sic et Apostolus ait: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philip. II, 7]. Et alibi, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3]. Iste quippe lapis qui est fabricae decora copulatio, fibula parietum, in fundamentis perpetua fortitudo, mirabilis est in oculis fidelium, qui non solum eum corporaliter vident, verum etiam illuminata mente conspiciunt. Viderunt enim et Iudaei, sed non mirabilem, quia solum intuebantur carnem, quam videbant esse communem. Fidelium autem sensibus, qui eum Filium Dei esse professi sunt, mirabilis et terribilis apparebat, sicut Petro apostolo, qui dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 16].
29 (Vers. 24.) Haec dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. O quam suavia verba sancta nobis probatur eructare credulitas! Nam licet Deus cunctos dies creaverit, singulariter tamen diem fecisse dicitur, qui Christi Domini nativitate sacratus est. In quo merito exsultare convenit et laetari, quoniam in eo et diabolus ius perdidit, et salutem mundus accepit.
30 (Vers. 25.) O Domine, salvum me fac! o Domine, bene prosperare! Interiectiones istae desiderium magnae petitionis ostendunt, ut et hic de mundi istius clade liberentur, et ibi prosperrima sorte ad dexteram collocentur. Duo enim ista sunt quae fidelis expetit Christianus, ut et hic eripiatur a peccatorum morte, et illic collocetur in requie sempiterna. Nam istas afflictiones quas hic patiuntur, istos dolores quos hic amore Domini sustinent, ibi sine dubio prosperantur, quando iam ad gaudia aeterna perveniunt. Prosperari enim, est aliquid asperum facere tranquillum, ut grata nobis fiant mala praeterita, quae credimus in aeterna gaudia commutanda.
31 (Vers. 26.) Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vos [mss. A., B., F., vobis] de domo Domini. Quarta sectio quae superest introitur: ubi de adventu Domini suave munus laudis offertur, et subtiliter Antichristi praesumptio iniqua damnatur. Haec figura dicitur emphasis, quae significat etiam id quod non dicit. Dicendo enim, Benedictus qui venit in nomine Domini, illum constat esse maledictum qui in suo nomine creditur esse venturus. Et ut Christum omnipotentem Dominum esse cognosceres, dicit eum venisse in nomine Domini, ne aliquid de ipso carnaliter mens humana sentiret. Hoc etiam et Evangelii textus ostendit, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis [Ioan. V, 43]. Sequitur, benediximus vos de domo Domini. Ab illo populo fideli quem praefati sumus, hoc dicitur reliquis Christianis, qui quasi sacerdotali dignitate subvecti loquuntur ad plebem, ostendentes Domini benedictionem devotae plebi per antistites salubriter dari. Et ne hoc dubitanter acciperes, dicit, de domo Domini, id est de Ecclesia catholica, unde salutare baptisma venit, unde communicatio sancta procedit, unde olei sacrati unctione mundamur, unde omnis denique benedictio vera praestatur.
32 (Vers. 27.) Deus Dominus et illuxit nobis: constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Cum dicit, Deus Dominus, ad superiora respondet, ut sic intelligas: Benediximus vos de domo Domini; imo non nos, sed Deus Dominus. Ipse enim benedicit ore sanctorum, et lucescit nobis, quando nos a peccatorum obscuritatibus alienat. Sequitur, constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Illud iam dicitur benedictis, qui poterant dies festos celebrare solemniter. Constituite, dicit, id est deliberata custodite sententia diem solemnem, qui honore Domini et sanctorum confessione sacratus est. In confrequentationibus, id est processionibus crebris, quas populi turba condensat, et reddit celeberrimas devotione festiva. Quod vero addidit, usque ad cornu altaris, prohibentur aliqui forsitan (quod multis in usu est) audita Evangelii lectione discedere. Non enim ad cornu altaris accedunt qui communicationis gratia non replentur. Hoc de isto altari visuali (ut mihi videtur) competenter accipimus, quod corpus et sanguinem Domini solemni nobis frequentatione largitur. Illud vero altare est ante conspectum Domini, ubi purificatis animis per contemplationem sanctam iubemur accedere; ut in hac actuali solemnitate illud semper debeamus inspicere, sicut iam in quadragesimo secundo psalmo constat expositum, ubi ait: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam [Psal. XLII, 4]. Cornu vero significat potestatem, quam sanctum altare habere manifestum est.
33 (Vers. 28.) Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Quam bene veritas ista professionis iteratur, ut Dominum nostrum dicamus esse, quem pura mente non desinimus adorare! In primo enim commate dicit, confitebor tibi, quod ad gratiarum pertinet actionem. In secundo, exaltabo te, quia praedicationibus beatorum per cunctas gentes exaltatur Dominus Christus, qui reddit bonum pro malo, qui inimicos dum possit exstinguere patienter exspectat; et conversis talia reddit qualia sanctis suis misericordia gratuita compromisit.
34 (Vers. 29.) Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus est mihi in salutem. Hic quidem versus quoniam repetitus est, iam superius in tertia parte probatur expositus; hoc tamen breviter edicimus, ut hanc confessionem laestissimam post percepta beneficia fusam intelligere debeamus, sicut nos commonuit et titulus Alleluia.
35 (Vers. 30.) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Et hic quoque versus in capite psalmi probatur esse iam dictus, ut sicut a Christo fecit initium, ita ipsi concordare videatur et finis. Ipse enim in Apocalypsi dicit: Ego sum Alpha et Omega [Apoc. I, 8]. Merito ergo et in capite confessio posita est, et in fine repetita, quia in omni vita nostra ipsam nos oportet assumere, et in ipsius delectatione finire.
36 Conclusio psalmi.
37 Recordemur hunc psalmum non incassum velut quibusdam fulgoreis coloribus esse contextum. In capite enim quatuor versus unifines posuit, et iterum in fine primum versum psalmi decora iteratione geminavit, atque iterum quem vicesimum primum posuit, eumdem pene ultimum repetiit, ut quasi vestis illa pontificis aureis quibusdam filis, et vermiculata pulchritudine contexta fulgeret. Illa enim in fimbriis habuit tintinnabula, isti in fine eadem retinniunt, quae in capite dicta sonuerunt. Pontifex igitur quando ingrediebatur Sancta sanctorum habebat hanc vestem, ut antistitis reverendi nullatenus ignoraretur adventus, cum etiam tacitus vocalis [mss. A., B., vocabulis] incederet. Iste sic decora varietate dispositus est, ut praeconia sanctae incarnationis pulcherrimis quibusdam sentiantur indiciis. Cooperiat nos, pie Rex, ista vestis eloquii tui, et hoc resonent te praestante actus [mss. A., B., hac remanente praesentiant actus] nostri, quod tua, Domine, praecepta iusserunt. Meminerimus autem hunc psalmum quintum esse eorum qui de primo adventu Domini mirabili narratione prolati sunt: quinque fortasse panibus comparandi qui esuriem observantium populorum copiis coelestibus expleverunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVI <<<     >>> in Psalmum CXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 117