Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXV
|
1 | Alleluia. |
|
2 | Sic debet nobis aliquando Domini laus increscere, ut non alleluiatica possimus gaudia fastidire. Vox fidelium, sermo beatorum, modulatio sancta canentium, unde et auditus corporeus suaviter delinitur, et anima fessa coelesti delectatione recreatur. Introducenda sunt enim martyrum verba, qui et confessione gloriosa [mss. A., B., F., confessionis gloria] viguerunt, et passione mirabili munera sunt Domini consecuti. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum hunc psalmum invictorum martyrum verba referuntur. Prima positione beneficia Domini commemorant, quibus cum haesitarent quid eis dignum potuisset reddi, occurrit utique gloriosus calix ille martyrii, qui tamen Domini largitate praestatur. Secunda, chorus ipse servum se Domini, et filium Ecclesiae catholicae profitetur: ne praeter fidelissimos viros Deo placitos haereticorum quoque quispiam putaret esse martyrium. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Martyrum populus ille reverendus ordinem veri dogmatis servans, prius se dicit credidisse, et postea fuisse prolocutum, propter illos scilicet destruendos, qui veraciter non credentes, affectant de eius aliqua praedicare magnalibus. Post veram siquidem fidem sancta debet venire confessio, ne illud audiat importunus: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLIX, 16]? Sequitur, ego autem humiliatus sum nimis. Ne intelligeres praedicationes veracissimas humiliatas, quae tanto plus enitescunt quanto amplius persecutorum studio comprimuntur. Se dicit esse humiliatum, quia sancta religione crescente, ipsi videbantur poenis temporalibus subiacere. |
7 | (Vers. 2.) Ego dixi in excessu [mss. A., B., meo] mentis meae: Omnis homo mendax. Ne illam veracissimam confessionem quam, Domino praestante, susceperat, aliquis putaret mortalium viribus applicandam, quid proprium humanitas habeat, ipse profitetur, omnem hominem scilicet esse mendacem. Sed vide quod hanc considerationem non facile potuit invenire, nisi ad supernam contemplationem per excessum mentis evectus: quando anima corporea sorde purgata, causas rerum manifestis speculationibus intuetur. Magna siquidem prudentia geritur, ut sibi aliquis imprudens esse videatur. Nam sicut leves ac fatui se esse veracissimos mentiuntur, ita illuminati mendaces se esse cognoscunt. Quapropter haec nos regula certa constringat, ut quando carnis fragilitate mendaces sumus, nostrum esse fateamur; quando veraces, divinis muneribus applicemus. Haec autem sententia pertinet ad figuram paroemiam, quoniam hoc proverbium humani sermonis frequentatione celebratur. Tale est illud quod in Actibus apostolorum Saulo dictum est: Durum est tibi contra stimulum calcitrare [Act. IX, 5]; revera durum, quoniam suis nisibus percutitur, qui in acutum calces elisisse monstratur. Notandum vero quod excessus mentis et in malo ponatur, sicut est in Paralipomenon: Et dedisti eos in exstasi, id est in excessu mentis, et in commotione et in interitu [II Par. XXIX, 8]. |
8 | (Vers. 3.) Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Bene dubitavit quid retribuere possit humanitas, quae boni proprium nihil habebat. Nam cum dicitur, quid? haesitatio magna (ed., nostra] monstratur. Quid enim illi ab homine potest reddi, dum semper eius nos constet munere contineri? Merito ergo dubitabat, cui dignum de suo nihil occurrerat. Verum ne omnino redderetur sterilis, confisus de misericordia Domini, quid retribuat, subsequenter exponit. Sed istud est magnopere perquirendum quod dicitur, Deum nobis retribuisse quae contulit; quasi boni aliquid ei prius dederimus, et sic ab ipso collata suscepimus, cum Apostolus clamet: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Dominus enim retribuit nobis bonum pro malo, ut quod praedicavit verbo, monstraret exemplo. Ille enim alapis caesus, ille iudici traditus, ille flagellis immeritis verberatus, nobis resurrectionis spem tribuit, et coelorum regna promisit. |
9 | (Vers. 4.) Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Digna quidem promissio; sed si in humanis viribus ponatur, periculosa praesumptio. Quis enim potest confessoribus tormentorum patientiam dare, nisi ille qui pro nobis dignatus est calicem passionis accipere? Nam ut hoc impossibile humanae virtuti absolute monstraret, secutus est, et nomen Domini invocabo. Cuius fretus auxilio credebat se complere, cui carneam fragilitatem non putabat posse sufficere. Pulcherrime vero ac breviter definita est martyrum mors, calix salutaris: calix, quia sub mensura bibitur; salutaris, quia in aeternam salutem, Domino praestante, propinatur. De isto calice dixit et Dominus in Evangelio: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 22]? |
10 | (Vers. 5.) Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Bene dicitur, pretiosa, quae Domini sanguine noscitur comparata; illius enim passione glorificata est, ut in conspectu eius esset eximia. Hanc enim cognoscimus Dominum famulis suis magna gratiae ubertate conferre, quam ipse est dignatus assumere. O mors vitalis, o interitus ambiendus, o transitus gloriosus, qui membra Christi imitatores sui capitis facis, et ut sit pretiosa, non divitiis oblatis efficitur, sed effusione sanguinis comparatur! |
11 | (Vers. 6.) O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae! Dirupisti vincula mea. Venit ad positionem secundam, ubi munere singulari suscepto exclamat dicens: O Domine, ego servus tuus? Admiratur enim se talia beneficia suscepisse, qualia ipse pro redemptione mundi est dignatus assumere. Quemadmodum enim non miraretur servus, et conditione primi hominis implicatus ad illa venire quae tanta maiestas dignata est elegisse? Pavor est dicere quae beneficia suscipiat, qui suis actibus meretur offensam. Nam ut admirationis istius declararet augmentum, repetit, ego servus tuus. Adiecit, et filius ancillae tuae, ut humilitatem suam triplicatis confessionibus indicaret. Filius autem ancillae ideo videtur adiectum, ut Ecclesiam catholicam omnimodis indicaret, quae ancilla est dum servit, sponsa dum iungitur. Et ideo competenter advertimus non esse martyrium, nisi quod servus Domini, et catholicae filius meretur Ecclesiae. Sequitur, Dirupisti vincula mea. Virtutem hic martyrii sentimus exponi, cuius impetu triumphali dirumpuntur omnia vincula peccatorum. Nulla enim in homine macula remanere potest, quam pius sanguis abluerit. Notandum autem quod versus hic tantam virtutem creditus est habere, ut a nonnullis diceretur posse hominibus peccata dimitti, si eum in fine vitae suae tertia confessione congeminet. |
12 | (Vers. 7.) Tibi sacrificabo hostiam laudis. Quia dirupta fuerant vincula peccatorum, sacrificare se dicit hostiam laudis; quod sacrificium nimis Domino videtur acceptum. Ipse enim in Evangelio docet: Decem sanati sunt, et non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic Samaritanus [Luc. XVII, 18]. Non enim iste de illis fuit qui beneficium Domini ingrata taciturnitate presserunt; sed iste accepti boni gratiarum actionem se restituere Deo compromittit. |
13 | (Vers. 8.) Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini. Postquam dixerat oblaturum se hostiam laudis, ne crederetur ubicunque esse solvendam, dicit, in atriis domus Domini, id est in Ecclesia catholica toto orbe diffusa, qua continentur omnes verissimi Christiani, non haeretici qui sunt vana pravitate discreti. Nam quod dicit, Vota mea Domino reddam, seipsum offerre videlicet pollicetur. Omnium enim fidelium votum est Christo se offerre, et in eius Ecclesia recta credulitate consistere. Sed ut agnosceres quae esset ista domus Domini, vide quid sequitur. |
14 | (Vers. 9.) In conspectu omnis populi eius, in medio tui, Ierusalem.Ecce instruxit quam domum Domini dixerit superiore versiculo, In conspectu scilicet omnis populi eius. Dignum enim est ut publice debeat laudari, qui pati pro omnium salute dignatus est. Dominus enim perfectissime novit, etiamsi in cordis secreto fiat. Sed hoc ad aedificationem populi pertinet, ut bona confessio generalitatis auribus imbibatur, sicut in Evangelio dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego illum coram Patre meo qui est in coelis [Matth. X, 32]. Addidit, in medio tui, Ierusalem, ubi pax Domini conquiescit, et unitas sancti populi Domini contemplatione laetatur. |
|
15 | Conclusio psalmi. |
|
16 | Psalmus hic magnifico martyrum honore sacratus est, qui nobis et ad exemplum datus, et ad patrocinia largienda tributus est. Veneremur talium dolores, huiusmodi poenas studio nobis charitatis optemus; ut si non meremur tali consummatione coronari, saltem in studiis possimus similibus inveniri. Cur enim tales dolores Christianus velit effugere, per quos se novit ad coelorum gaudia pervenire? |