monumenta.ch > Cassiodorus > 111
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CX <<<     >>> in Psalmum CXII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXI

1 Alleluia, conversionis Aggaei et Zachariae.
2 Cum iam frequenter solum posuerit Alleluia, videamus adiectio ista nominum quid velit intelligi. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt qui post transmigrationem Babyloniae sub Dario rege longo post tempore prophetaverunt quam ista sint cantata. Reversi enim in Ierusalem patriam suam, cum reparari templum viderent, laudes Domini magna exsultatione profuderunt. Ad quam similitudinem et hic psalmus integerrimi alphabeti litteris, quasi regulis aureis noscitur esse contextus; quem post absolutionem peccatorum perfectissima debeat Christianus alacritate cantare. Et memento quod institutor fidelium hic quartus est psalmus; ostendit enim post liberationem delictorum quanta sint bona fidelium, et quae sit retributio perfidorum.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum propheta loquitur. Prima admonitione quid faciat beatus vir, et quanta bona Domini gratia mereatur, ostendit; continet autem litteras sex. Secunda adventum Domini significat Salvatoris, per quem homines ex peccatoribus et impiis in aeternum beati esse promerentur: quae divisio tredecim litteras Hebraicas noscitur continere. In tertia parte contraria impiis provenire testatur quae residuas habet litteras tres.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. ALEPH, BETH. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius cupiet [mss. A., B., F., cupit] nimis. Diversis modis Beatus vir in medium deducitur: ne dissimulatione aliqua eius appetentia negligatur. Decet enim animo nos frequenter revolvere, unde probamur sub aeternitate gaudere. Sed cum beatitudo nulla sit sub timore mundano, qui potius miseros facit, manifestum est tamen nulla aeterna reperiri gaudia, nisi quae Domini fuerint timore praeparata. Ipso enim compellente, desideramus quod nos beatos possit efficere. Denique sic sequitur, in mandatis eius cupiet nimis; quod per timorem Domini certum est posse contingere, quando Dominum diligendo metuimus: ne nos a regno suo reddat extraneos. Beatus ergo qui timet Dominum, etc., species duodecimae definitionis Graece dicitur κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem.
7 (Vers. 2.) GIMEL, DALETH. Potens in terra erit semen eius; generatio rectorum benedicetur. Iam illius beati quem superius dixit, praemia describuntur. Sed cum ipse praedicit humiles sibi esse gratissimos, ita ut iusti eius pauperes dicantur, quaeramus in qua terra potentes dicantur effici, qui hic probantur esse derisui. In illa scilicet qua cum Domino regnaturi sunt sancti, ubi non divitiae humanae, nec honores temporales faciunt potentes, sed contemplatio Domini et sine fine laudatio. Ipsa revera est potentia cui non succedit infirmitas; sed quod esse meruerit, aeterna felicitate custodit. Semen opera significat bonarum rerum, quae in hoc saeculo velut semina iaciuntur, ut fructus futurae messis adolescat. Generatio autem rectorum bene dicitur, non ista carnis, sed illa quae imitatione iustorum per similitudines operum noscitur esse propagata. Unde et diabolus peccatores filios habere memoratur, quibus dictum est: Vos a patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44].
8 (Vers. 3.) HE, VAU. Gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Adhuc in bonis beati praemissa descriptio perseverat. Beati domus est mentis secretum, ubi divitias sanctas et gloriam perpetuam reponit quisquis Domini praecepta impleverit. Sed illa gloria non habet finem; illae divitiae non maligna subreptione dispereunt, sed de Domini mandatis veniunt; unde quidquid acquiritur, perenni integritate servatur. Denique sic sequitur, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Iustitia quidem hominis dicitur, sed quae, Deo largiente, praestatur. Nam cum sit nomen generale, advertitur tamen propria, cum divina dispensatione ad unumquemque hominem res concessa pervenerit. Et ne aliquis se temporaliter existimaret fieri beatum, addidit, manet in saeculum saeculi. Hactenus beati illius bona narrata sunt; nunc unde fieri possit beatus edicitur: ne tantum desiderium movisse, non etiam et causam docuisse videretur.
9 (Vers. 4.) ZAIM, HETH. Exortum est in tenebris lumen rectis corde; misericors, et miserator, et iustus Dominus. Venit ad admonitionem secundam, in qua Domini primus significatur adventus, qui confitentes beatos fecit, et superbos pro sua iniquitate damnavit. Sed iste adventus Domini mirabili proprietate describitur. Venit enim lux quae superat omnem lucem; et ut gratior esset, adiecit, in tenebris, non istas quas solis facit absentia; sed quae peccatorum magis praesentia tenebrescunt. Intus sunt enim in corde istae tenebrae, ubi sol mundanus non possit accedere, quas illud lumen expellit, quod mortem vicit, et delicta contrivit. Sed cum rectis corde dicitur, perversi ab isto lumine separantur. Sequitur, misericors, et miserator, et iustus Dominus. Pauca sunt quidem verba, sed omnium creaturarum rationabilium actus implexantia. Nam qui confitentur, habent misericordem [mss. A., B., F., misericordiam]; qui contemnunt iustum sine dubio sustinebunt [Iidem, sustinebunt iudicium].
10 (Vers. 5.) TETH, IOD. Iucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in iudicio. Iucundum dicit non tam hominibus acceptum quam Deo gratum. Qui miseretur, id est, qui egentibus donat. Commodat vero, qui recepturus aliquid in hoc mundo sperantibus in necessitate mutuatur, sicut dicit in Evangelio: Omni petenti te da, et volenti mutuari abs te, ne prohibeas eum [Matth. V, 42]: quia et haec non minima merces est ad praesens eruere [ed., servare] periclitantem, et fideliter recipere solam praestitae pecuniae quantitatem. Potest autem intelligi, ut hoc quod miseretur, id est quod pauperibus donat, commodare videatur, quando dat homo temporalia, recepturus aeterna. Sed licet utraque ad manuales videantur operas pertinere, tamen non solum de pecunia miserendum dicit pauperi, aut sperantibus commodandum, sed de omni beneficio quo indigere cognoscitur destitutus. Unde impigri debemus facere omne quod potest alteri subvenire. Sequitur, Disponet sermones suos in iudicio. Dispositio sermonum ordinem significat imperturbatum atque tranquillum, qui probabili ratione narratur. Venienti quippe Patrifamilias dicendum est: Domine, quinque talenta dedisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum [Matth. XXV, 20]. Ipse ergo disponit in iudicio sermones suos, qui se Domini dona geminasse probaverit; non ut ille qui suffossum talentum cautela sterili et noxia parcitate servavit. Quod potest etiam et ad illum pertinere qui divinas Scripturas munere Domini perscrutatus, aut infructuosa taciturnitate retinet, aut pia voluntate disseminat.
11 (Vers. 6.) CAPH, LAMED. Quia in saeculum non commovebitur: in memoria aeterna erit iustus. Reddit causam quare vir iustus disponat sermones suos in iudicio; scilicet quia in saeculum non commovebitur, id est, a gloria Domini nullatenus separabitur. Sequitur, in memoria aeterna erit iustus. In memoria utique aeterna erit iustus, quia vocatur ad praemium. Impiis enim dicitur: Non novi vos [Luc. XIII, 25]. Quapropter sicut illi qui deputantur ad poenam de mente perhibentur excedere, ita isti propter beatitudinem percipiendam in memoria dicuntur Domini permanere.
12 Vers. 7. MEM, NUN. Ab auditu mato non timebit: paratum est cor eius sperare in Domino. Illum auditum malum dicit, quem audituri sunt impii: Ite in ignem aeternum [Matth. XLV, 41], et reliqua. Malus enim illis videtur qui iusta severitate plectendi sunt: quia fas dici non est, nisi iustum Domini semper esse iudicium. Et ne solum beatos putares poenas noxias non timere, sequitur, paratum cor eius sperare in Domino, ut promissa ipsius percipiant, qui saeculi illecebras eius iuvamine calcaverunt; quibus ipse dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibidem, 34). Cor autem positum est pro rectae mentis affectu, quod sine aliqua cunctatione promissa novit expetere.
13 Vers. 8. SAMECH, AIN. Confirmatum est cor eius; non commovebitur donec videat inimicos suos. Quia paratum fuerat cor beati sperare in Domino, consequenter adiunctum est, confirmatum est cor eius. Omnia enim caduca contemnit, qui illa fuerit delectatione completus. Confirmatur ergo cor iusti, cum nulla saeculi felicitate mollescit; et peccatorum hic respiciens potentiam, exspectat potius eorum ruinam. In hoc enim mundo inimicos patitur potentes videre, ut ibi eos possit humiliatos aspicere. Sed cum hic videamus inimicos nostros esse carnales, qui nobiscum aliqua adversitate confligunt, spirituales vult intelligi nequitias, quas hic penitus non videmus, sed in illa nos certum est iudicatione cognoscere. Et cum dicit, donec videat inimicos suos, subaudiendum est, humiliatos atque contritos. O dispositio [ed., dispensatio] sancta Creatoris, qui tunc eos fractos facit videri, cum possint esse derisui, non timori!
14 (Vers. 9.) PHE, SADE, COPH. Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi; cornu eius exaltabitur in gloria. Haec sententia ad illud praeceptum dominicum pertinet: Si vis esse perfectus, vende omnia tua; et da pauperibus; et veni, sequere me [Matth. XIX, 21]. Ipsa est dispersio quae feliciter congregat; ipsa erogatio quae coelorum regna mercatur. Haec qui fecerit iustitiam operatur, quia Domini praecepta complevit; et in hoc ille semper manet, quoniam ab illo auctore aeterna recipit dona, qui condidit saecula. Sequitur, cornu eius exaltabitur in gloria. Cornu pro potestate poni saepe iam dictum est, sicut Daniel propheta testatur, dicens: Quatuor autem cornua, quatuor regna sunt [Dan. VII, 17]. Quam necesse est illis ibi dari, qui hic videbantur pia humilitate prostrati! Hactenus de beatorum bonis locutus est: nunc psalmum de impiorum afflictione concludit.
15 (Vers. 10.) RES, SIN, TAU. Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. Postquam beati definitionem dixit et praemia, in tertia parte peccatorum notavit invidiam. Quae figura dicitur paradigma, quoties beatorum hortamur bonis, malorum autem deterremur exemplis. Hoc enim schema in his psalmis omnibus invenitur, qui loquuntur de institutione beatorum; quamvis et alibi interdum reperiatur aptatum; sicut et in primo psalmo constat effectum. Irascetur, dixit, scilicet sibi, qui noluerunt a pravitate suspendi. Videbant [ed., vident] enim se praesumpsisse quondam de gloria caduca, de potestate fugitiva, et alios beatitudinem accipere, quae nescit aliquando desinere; ira iusta, indignatio vera, sed non proficua temporibus ultionis. Potuerant enim ibi non indignari, si hic suis vitiis redderentur infensi. Sequitur, dentibus suis fremet et tabescet. Peccator et invidus in sua fluctuans malignitate describitur: iracundiae quidem suae retinens malum, sed nulli ultra nociturus. Hic enim impie commovebatur, ut alterum laederet: ibi iuste sibi irascitur, quoniam pro sua malignitate punitur. Sic et Isaias ait: Non est pax impiis, dicit Dominus [Isai. LVII, 21]. Nam fremitus eius hoc agit ut tabescat; impetus ut deficiat; se iam dentibus suis mordet, se proprio dolore castigat, exigens a se cruciatus quos hic sustinere cogebat innoxios. Adiecit, desiderium peccatorum peribit; scilicet quia sicut illic vota beatorum in regno Domini plantata florebunt, ita peccatorum desideria succisa marcescent.
16 Conclusio psalmi.
17 Quam pulchre alphabeto descendente beatus iste descriptus est, ut simul facta eius narrarentur et praemia! Quis se videre non credat quae sancta veritas pollicetur? Sed ipse nos faciat accipere, quod iam concessit audire. Hoc enim alphabetum, quo carmen istud impletum est, ad perfectionem sapientiae pertinere non dubium est, per quod et divinarum rerum intellectus agnoscitur, et imperitiae culpa declinatur. Sic constat psalmos diversa suavitate variatos, ut humana imbecillitas discendi non possit sustinere fastidia.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CX <<<     >>> in Psalmum CXII
monumenta.ch > Cassiodorus > 111