monumenta.ch > Cassiodorus > 109
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVIII <<<     >>> in Psalmum CX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIX

1 Psalmus David.
2 Verba quidem ista notissima sunt, quae velut pro scripto regali praenotata foribus affiguntur. Sed iste titulus non dicit: Lege et recede; sed, Lege et accede. Quapropter magnalia Domini veneranter intremus, quia omnino psalmus hic et de sacra incarnatione Domini, et de omnipotenti eius deitate plenissime breviterque dicturus est; ut in quibusdam locis simili altitudine vel decore, initio illius Evangelii eructatus esse videatur, ubi ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Quapropter (ut ita dixerim) est quidam sol fidei nostrae, speculum coelestis arcani, armarium sanctarum Scripturarum: ubi totum summatim dicitur quod utriusque Testamenti praedicatione narratur. Quapropter amando tenendus est, cuius dulcedo crescit ad meritum, quod et compendiosa brevitate colligitur. Nunc divisionem ipsius, quoniam est personarum varietate distinctus, audiamus intrepidi.
3 Divisio psalmi.
4 Sanctissimus propheta in secretum altissimae contemplationis evectus, in primo versu inaestimabilia verba refert, quae omnipotens Pater omnipotenti et coaeterno sibi Filio dixerit, naturam simul Deitatis et humanitatis ostendens. Nam cum pronuntiat, Dixit Dominus Domino meo, naturam eius deitatis ostendit. Cum subiungit, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; et, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum, humanitatis eius substantia declaratur, quae potuit quod non habebat accipere. In secunda vero divisione inchoat Pater naturam eius divinitatis pro modulo nostrae capacitatis aliquatenus indicare. Dicit enim: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. Tertio loco propheta loquitur usque ad finem, formam iterum eius humanitatis ostendens, cum dicit: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, etc.; ut in his capitibus Verbum caro factum, quod est Dominus Christus, triplici illuminatione potuisset agnosci.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dixit Dominus Domino me: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Congruum videtur primum figuram ponere, per quam initia huius psalmi intrinsecus possimus intendere. Idea figura est quae Latine dicitur species, per quam res invisibiles cernendae sensibus offeruntur. Ait enim: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Una deitas, una potestas, una aeternitas. Pater dicit ad Filium quod nec ille ore protulit, nec ille auribus intentis [ms. G. et ad., intentus] audivit. Vult enim Pater, et novit Filius; vult Filius, et novit Pater. Sed nec ipsa voluntas nobis comprehensibilis est, nec ipsa notio humanis sensibus potest apparere. Merito ergo ad nostram consuetudinem descensum est, quatenus imbecilla instrueretur humanitas, quando usque ad illam secretam integritatem hominum non poterat cogitatio pervenire. Dominus Domino. His nominibus aequalitas substantiae et virtutis potentia declaratur. Geminatio siquidem ista unius nominis et personas competenter expressit, et unam naturam deitatis evidenter ostendit. Nec moveat quod nonnunquam Iesus Christus ipse dicitur et Filius, ipse et Dominus David. Nam si causas discutias, utraque verissima sunt. Filius secundum carnis originem, sicut in initio Matthaei scriptum est: Liber generationis Iesu Christi, filii David [Matth. I, 1]; et alibi clamabatur a caecis: Fili David, miserere nobis (Idem, XX, 30). Hic autem Dominus dicitur David, secundum deitatem qua creator est ipsius; quod etiam in hac nostra conversatione hodieque contingit, ut filius episcopus factus, patris sui pater vocetur, non nascendi ordine, sed honore. Illud enim quod natum est ex semine David sic honoratum, sic magnificatum est, ut esset idem et Dominus David et filius. Sequitur, Sede a dextris meis. Victori Filio et per sanctam incarnationem totius mundi triumphatori, post resurrectionis gloriam honorabilis consessus offertur, ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur. Nam verbum hoc illud designat, ut Caput nostrum ad Patris cognosceretur dexteram collocatum: in qua parte ponendi sunt qui a perfidis Divinitatis munere segregantur, propter illud: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum [Ioan. XVII, 24]. Nam si naturam deitatis excogites, quem locum potest habere partis sinistrae vel dextrae qui omnia ubique plenissima maiestate complectitur? Nam quod dicit Filio dexteram datam, non ut maiorem quisquam credere debuisset, sed ne Ariani minorem (sicut praedicant) concepto scelere mentirentur. Adiecit, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Scabellum dictum est ab eo quod scandatur, id est ascendatur. Et considera quod hic donec, finitum pro infinito sit positum; quasi vero ad dexteram Patris non est ille sessurus, postquam inimici ipsius ut scabellum pedibus eius fuerint inclinati. Usus enim Scripturae divinae est verbum istud et pro brevi tempore dicere, et pro aeternitate depromere. Temporaliter, ut est illud Isaiae: Claude ostium tuum pusillum, donec transeat ira Domini [Isai. XXVI, 20]. Donec autem et alibi, sicut hic, significat tempus aeternum; nam sic in centesimo vigesimo secundo psalmo dicturus est: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis [Psal. CXXII, 3]. Et in Evangelio similiter dictum est de Ioseph: Non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum [Matth. I, 25]: quasi vero post partum eam cognoverit, quae virgo permansit. Hoc etiam suo loco repetita cura tractabimus; quod idioma, id est proprium, Scripturae divinae possumus nuncupare. Per pedes autem Domini stabilitas aeterna significatur, ubi ille tanquam vestigiis positis omnipotentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, ita eius praedicationibus inclinantur. O beatum scamnum quod pedibus sanctis apponitur, supra omnia regna evehitur, cui subiectio tanta praestatur. Nam cum sedenti ad dexteram scabellum subditur, sine dubio de illis inimicis dicitur, qui conversi ad dexteram collocantur.
7 (Vers. 2.) Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Et hunc versum propheta loquitur ex persona sua, laudem in eo offerens Domino Christo. Virga virtutis est sceptrum regiae potestatis, qua sustentantur fideles, affliguntur increduli, terrentur ingrati. Et ut ostenderet Filium cuiuslibet rei indigentiam non habere, tuae dixit, quia potestas illa deitatis suae propria atque aeterna est. Sed ut hoc manifestius possis advertere, addidit, hanc virgam emittet Dominus ex Sion, qui est utique omnipotens Pater. Dominus autem ex Sion dicitur, et Filius, sicut Isaias dicit: Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isai. II, 3]. Audiat haereticus Patrem loqui de potestate et maiestate Filii. Quo iam dicente possit imbui, si nec ipsi credat auctori? Addidit, et domina beris in medio inimicorum tuorum. Exposuit emissa virtutis virga quid faciet, scilicet ut domineris in medio inimicorum tuorum. Considera clementissimum verbum, ut hic Christum supra inimicos dominari dixerit, non vindicare: quia tunc illis dominatur, quando ad ipsum delinquentium turba convertitur. Aliter enim dominatur fidelibus, aliter regnat ingratis: istos beneficiis et correctione educat, illos vindictae districtione percellit. In medio autem dixit, in anima, in praecordiis, ubi Dominus requiescit, emundatis sordibus utique peccatorum. Sive Christum dominari dicit in Ecclesia, quae est inter haereticorum ac superstitionum rabiem in isto saeculo constituta. Hactenus de natura deitatis et humanitatis eius propheta locutus est, nunc secundae partis discutiamus initium.
8 Vers. 3. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum. Venit ad secundum caput, ubi per hos duos versus verba Patris accipienda sunt, ut fas fuit de generatione Filii sancta locuturus. Nam ut coaeternitatem evidenter ostenderet, dicit omnipotens Pater de omnipotente Filio suo: Tecum principium in die virtutis tuae. Nam et ipse Pater principium est, ut est illud: In principio erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ibi enim Patrem designat esse principium ubi erat Verbum. Filius quoque in Evangelio principium declaratur, dum ait: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 26]. Verum non duo principia, sed sicut unus Deus, ita et unum constat esse principium. Hoc etiam et de Spiritu sancto constat sine dubio sentiendum. Nam cum de principio loqueretur, subiunxit: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas [Gen. I, 2]. Sed hic sancti, quemadmodum sit principium, in principio nequeunt intueri. Nam cum Filium videret Philippus, dixit: Ostende nobis Patrem. Quibus ait Integritas: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 8]. Tunc enim, quando per gratiam Domini plenissimo coeperint splendore radiari, vident principium Christum in principio esse Patre cum sancto Spiritu. Quapropter perfidia desinat Ariana consurgere. Ideo enim principium Pater et Filius dicitur, ut eorum coaeternitas declaretur; nam si esset tempus quando non erat Filius, solus Pater dici potuit esse principium. Sequitur, in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum. Respice singula verba quam vim habeant, quem honorem. In die significat aeternitatem, ubi unus est dies, ubi iam a beatis claritas et virtus divina conspicitur, de quo scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Et de impiis legitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei [Isai. XXVI, 10]. Omnes enim videbunt Filium hominis iudicare vivos et mortuos, sed deitatem ipsius soli beatissimi contuentur. Ubi sunt illi qui etiam nunc duas naturas in Christo Domino minime confitentur? Peccator videt humanitatem, beatus conspicit simul et deitatem. Quod si una esset (ut confingunt) natura, non poterant peccatores carnem quam compunxerunt in resurrectione solam respicere, et deitatem ipsius pariter non videre. Splendores autem sanctorum sunt, quando in resurrectione lucebunt sicut angeli Dei, et ita purificati atque perspicui erunt, ut illam maiestatem queant cordis oculis intueri. Illud enim lumen nisi in melius immutati videre non possunt, sicut dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51].
9 (Vers. 4.) Ex utero ante luciferum genui te. Postquam dixit in splendoribus sanctorum Filium esse genitum, nunc de eius sancta generatione dicturus est, quae, licet sit inenarrabilis, aliqua tamen commemoratione perstringitur. Narratio ineffabilis, intellectus incomprehensibilis, cogitatio supra omnium creaturarum vires, quae angelorum quoque superat sensum; et tamen nobis se, prout capere potuissemus, indulgens. Deus enim aeternus atque incommutabilis in sua natura permanens, dignatus est assumere humanitatem nostram, ut veterem hominem innovaret, ut de mortali faceret immortalem, de peccatore iustum, de alienato sui regni iuberet esse participem: ne imaginem suam in confitentibus pateretur perire pius, quam annihilare voluit crudelis inimicus. Nunc ad versus istius exponenda verba veniamus. Dicit enim Pater ad Filium: Ex utero genui te, id est ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate, totum ex toto, omnipotentem de omnipotente, lumen ex lumine, summum ex summo, quod nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valeat comprehendi, de qua scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Mira brevitas, et sufficiens pro nostra infirmitate mensura: quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse. Ante luciferum cum dicit, immensitatem aeternitatis ostendit. Lucifer enim pro omnibus stellis ponitur, quasi a parte totum, qui diem significat esse venturum. Et ut ostenderet incomprehensibile nescio quid, dicit prius esse genitum antequam illud existeret quod solet venturum diem saeculo nuntiare. Non enim potest principium eius comprehendi, a quo cuncta creata sunt. Nunc ad tertiae partis veniamus initium, in qua iterum propheta reloquitur.
10 (Vers. 5.) Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hic iterum propheta (sicut dictum est) promissionem memorat Patris. Iuravit enim Filio, sed iam Christo, qui ex Maria Virgine natus est. Nam soli Verbo quid potuit promittere, qui omnia cum ipso semper noscitur possidere? Iurare est enim aliquid firmum sub attestatione promittere. Et cui melius convenire poterit, nisi illi qui sermonis sui effectum divina potestate complevit? sicut Apostolus dicit in Epistola quae scribitur ad Hebraeos: Ut ostenderet Deus pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam [Hebr. VI, 17, 18, 19]. Hinc est (sicut iam dictum est) quod homines iurare merito prohibentur, dum quod efficere nequeunt, temerarie sub Dei attestatione promittunt. Iurat autem per se Deus, sicut Abrahae promisit: Vivo ego, dicit Dominus: quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me: nisi benedicens benedicam te [Gen. XXII, 16, 17], etc. Nec poenitebit eum, utique, quoniam de tali ac tanta dispensatione cuncta gavisa sunt. Legis etiam, Poenitet me fecisse hominem [Gen. VI, 7], quando ante diluvii adventum corda mortalium demerserant in gurgitem peccatorum. Hoc autem dicitur pro humanitatis consuetudine, cui aliter res quam videbatur sperare succedit. Sequitur, tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hoc etiam propheta promisisse Filio commemorat Patrem. Cui enim potest veraciter et evidenter aptari, nisi Domino Salvatori, qui corpus et sanguinem suum in panis ac vini erogatione salutariter consecravit? sicut ipse in Evangelio dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam aeternam [Ioan. VI, 54]. Sed in ista carne ac sanguine nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat: ne (sicut dicit Apostolus) Qui enim corpus Domini indigne manducat, iudicium sibi manducat [I Cor. XI, 29]; sed vivificatricem substantiam atque salutarem, et ipsius Verbi propriam factam, per quam peccatorum remissio et aeternae vitae dona praestantur. Quem ordinem per mysticam similitudinem Melchisedech iustissimus rex instituit, quando Domino panis et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisse, quae fuerunt ordinis Aaron et Melchisedech manere potius institutum, quod toto orbe in sacramentorum erogatione celebratur; quod adhuc Iudaei non intelligunt obstinati, cum eorum et sacerdos et sacrificia de medio probentur ablata. Sacerdos autem praecipue dicitur Christus, qui semel se pro nobis obtulit immolandum, de quo dicit Apostolus: Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus [Hebr. VII, 26]. Quem sensum mirabiliter et evidenter exsequitur. In aeternum vero cum dicitur, ipse significatur Dominus Christus, qui permanet in gloria sempiterna.
11 (Vers. 6.) Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges. Quod Pater dicitur fecisse, hoc et Filium, hoc et Spiritum sanctum sine dubio constat operatum. Illud autem movere potest, cum in psalmi huius initio Pater dixerit Filio: Sede a dextris meis; nunc iterum propheta dicit a dextris Filii Patris operatam fuisse virtutem. Quod ideo dictum est, ut cum haec vicissitudo aequalis ponitur, maius hic aut minus aliquid nullo modo sentiatur. Reges confregit, illos significat de quibus secundus psalmus ait: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius [Psal. II, 2]. Hos confregit, quando superbiam eorum omnipotentiae suae virtute prostravit: quia nisi fuissent confracti, in malitiae suae utique noxio rigore constiterant.
12 (Vers. 7.) Iudicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita multa in terra copiosa. Proprietates intuere verborum. Reges confringendos in superiore versu dixit propter superbiam tyrannicam, nunc populos iudicari perhibet propter peccata communia; utrique tamen a suis intentionibus feliciter cadunt, dum a priore malignitate bono proposito conversionis abscedunt. Et considera quomodo hic dicitur, iudicare ut impleat ruinas. Implet enim ruinas, quando de cordibus humanis facit peccata corruere, delictaque noxia emendatione saluberrima disperire. Quod per illud exemplum potest intelligi, ubi ait: Destrues eos, et non aedificabis eos [Psal. XXVII, 5]; quod utique non diceretur, nisi destruerentur aliqui prosperius innovandi. Sequitur, conquassabit capita multa in terra copiosa. Capita illorum utique qui caput non habent Christum; nam qui diabolum diversis sequuntur erroribus, cum fuerint correcti, capite suo sine dubitatione quassantur. Caput vero dicitur sublime atque honorabile culmen corporis nostri, appellatum a capiendo, quod sensus nostros capiat universos, id est visum, auditum, gustum, olfactum, tactum, quod utique alia membra nostra excepto tactu non capiunt. Et ideo caput nostrum recte possumus dicere, quem decernimus sequi. Terram vero copiosam dicit, quae peccatores abundantes enutrit, quasi messem germenque vitiorum.
13 (Vers. 8.) De torrente in via bibet [mss. A., B., F., bibit]; propterea exaltabit caput. Torrens fuit turbulenta persecutio Iudaeorum, de qua Dominus Christus bibit in via, id est in hac vita dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur, illata vis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quem itinerantes vehi solent ad aliam mansionem. Ipse est autem qui audivit, Sede a dextris meis; ipse est cui dicitur, Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; ipse qui conquassat capita peccatorum; cui propter meritum gloriosae passionis datum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 9, 10]. Audis passum, pagane vel Iudaee, lege et ipsum esse futurum iudicem, ut contremiscas omnipotentem Deum, qui hominem iudicas negligendum.
14 Conclusio psalmi.
15 Septimus quidem psalmus est quem de duabus naturis Domini Christi praedicatum esse memoravimus. Sed quoniam dicit Apostolus ad Timotheum scribens: Praedica verbum, insta opportune, importune: argue, exhortore, increpa cum omni patientia et doctrina [II Tim. IV, 2]; velim vobiscum qui unam naturam in Christo Domino factam putatis adhuc miscere colloquia. Nobiscum certe creditis quod in utero Mariae semper Virginis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]; eumque in assumpta humanitate passum et sepultum, qui tertia die resurrexit a mortuis; visum deinde corporaliter apostolis ac credentibus sibi; ascendisse quoque in coelos cum carne qua resurrexit a mortuis, hactenus omnino praedicatis. Sed quid in posterum terrena sapitis, qui usque ad coelestia pervenistis? Ubi est ergo illa natura cum qua Dominus ascendit in coelos? Morte iam perire non potuit, testante Apostolo: Hoc scientes quod Christus resurgens [ed., surgens] a mortuis, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo [Rom. VI, 9, 10]. Quare diceret, vivit Deo, et non vivit Deus, si una facta est natura quae vivit? Sed est aliud, videlicet quod vivit Deo, utique quod mortuum est semel peccato. Audis denique, Sedet ad dexteram Patris, et dubitas eum retinere quod humanitati eius potest solummodo convenire? Permittite, quaesumus, spem salutis nostrae Christum Dominum semper dici, qui recte potest tali nomine nuncupari, cum in duabus naturis adunatis atque perfectis in gloria Patris permanet in saecula saeculorum. Nam si dicta vestra diligenti examinatione pensetis, quoties Iesum Christum unius esse naturae dicitis, toties eum filium sanctae Virginis abnegatis. Et videte unde iam vobis salus veniat, si a vobis Dominum Salvatorem perversitas confessionis abscidat.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVIII <<<     >>> in Psalmum CX
monumenta.ch > Cassiodorus > 109