Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVIII
|
1 | In finem, psalmus David. |
|
2 | Titulus iste psalmi praecedentium verborum expositione iam notus est; et ideo referendus est ad Regem supernum: quoniam omnes sermones ipsius tendunt ad Dominum Christum. Ipse enim in hoc psalmo locuturus est iniquitatem Iudae vel populi Iudaici, et passionis suae sacramenta praedicens. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum quidem textum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Prima parte Iudaeos increpat, qui mala pro bonis Creatori suo reddere maluerunt. Secunda Iudae traditoris et perfidi populi narratur iniquitas, et quae illis erant [ed., erunt] pro tanta detestatione ventura praedicuntur. Tertia precatur per id quod homo est, ut liberatus periculo passionis, cito resurrectionis gloriam consequatur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Dominus ac Salvator noster petit per id quod formam servi est dignatus assumere; ut laudem eius resurrectionis silere [ed., sileri] non faciat Pater, qui secundum carnis humilitatem Iudaeorum erat convicia dura passurus. Hoc est enim, Laudem meam ne taceas, id est ne tacere [ed., taceri] facias. Est enim decora diversitas; ut quoniam inimici mendacia loquebantur, contra eos toto orbe veritatis testimonia canerentur. Sic enim illos per gloriam suae resurrectionis convinci desiderat, ut reatum propriae perversitatis agnoscant, et celerius recurrant ad remedia confessionis, ne in aeternum perire debeant contumaces. Quae figura dicitur syncrisis, id est collatio, quae fit quando comparatione quadam iustiorem causam nostram quam adversarii demonstramus. Sed ista laus certa erat, quia de veritate manabat. Sermo autem ille falsissimus cognoscebatur esse, qui de ore dolosi et perfidi probabatur exire. Nam quemadmodum potest dici verum, quod ipsi veritati docetur adversum? Apertum itaque os, contumelias designat quas pertulit a Iudaeis. Sed hic singularem numerum ideo ponit, quia (sicut saepe dictum est) populum utroque modo appellari fas est; nam licet nomine unus audiatur, intellectu tamen plurimi esse noscuntur. Sequitur, Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Locuti sunt igitur lingua dolosa, quando sanctam Domini simplicitatem verbis captiosissimis appetebant, dicentes: Licet tributum dare Caesari? Et illud: Magister, scimus quia verax es [Marc. XII, 14]. Haec enim verba subdola cogitatione proferebant. |
7 | (Vers. 2.) Et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Dicendo, sermonibus odii circumdederunt me, tempus illud significat quando iniqua conspiratione Pilato dixerunt, Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Nam sermones utique odiorum, non veritatis fuerunt, qui mortem immaculati expetere videbantur. Circumdederunt autem, insanam multitudinem significat, quae quaquaversum verba nequissima personabat. Expugnaverunt gratis, quando ante praesidem innocentis sanguinem falsis accusationibus impetebant. Gratis vero dixit, quia factum eorum nullum illis potuit afferre compendium, sed magis detestabilem pullulavit interitum. Nam sicut iusti gratis amant Dominum, cum eum propter se tantum diligunt, non propter aliquod temporale beneficium quaerunt: ita impii gratis exsecrantur, quia causam iusti odii reperire non possunt; sicut et in sexagesimo octavo psalmo dictum est: Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis [Psal. LXVIII, 5]. |
8 | (Vers. 3.) Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. |
9 | (Vers. 4.) Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. In his duobus versibus facienda est rerum positarum distincta separatio, ut ea quae occulte dicta sunt manifestius innotescant. Tribus igitur modis peccatum omne contrahitur. Primus delictorum gradus est, non reddere bona pro bonis. Secundus reddere mala pro malis. Tertium extremum est vitiorum, tribuere mala pro bonis. Contra, tali numero laudabilia peraguntur, impendere bona pro bonis; secundo malum pro malo non reddere; tertio perfectissimum virtutis genus est, bonum pro malo tribuere. Et nota quoniam sicut Iudaei extremam illam vitiosissimam partem facere decreverunt, ut cum diligere debuissent, ad odia iniqua prosilirent: ita Dominus summum illud bonum perfecta pietate restituit; ut in cruce positus pro illis oraret qui eum decreverunt impia voluntate trucidare. |
10 | (Vers. 4.) Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Venit ad secundam partem, in qua primum de Iuda malorum omnium capace multa dicturus est. Deinde plurali numero miscet et impios Iudaeos, qui filii ipsius imitatione sceleris exstiterunt. Quapropter certissimus futurorum praedicit supra Iudam traditorem constituendum esse diabolum; qui merito peccator dicitur, quoniam delictum traditionis ab ipso sumpsit initium. Et ne forsitan dubitares de quo diceretur, adiectum est, et diabolus stet a dextris eius; scilicet quia nulla meruit confessione salvari, sed desperatione malorum laqueo praefocatus occubuit; nec potuit habere dexteram liberam, qui tota sinistrae partis scelera sapiebat. Sic enim unusquisque facere significatur, qualis est ille qui eius dexteram tenet, ut est illud in malo: Dextera eorum, dextera iniquitatis [Psal. CXLIII, 11]; in bono: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi [Psal. XV, 8]. Quapropter his significationibus totius vitae nostrae qualitas indicatur. |
11 | (Vers. 5.) Cum iudicatur exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Hoc dicitur de futuro iudicio, quando peccatores iustissima pronuntiatione damnabuntur, ut est illud Evangelii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matt. XXV, 41]. Et considera quod dixit, exeat, scilicet de congregatione iustorum, unde omnis qui egreditur impiorum partibus aggregatur. Oratio vero eius, quam inter alios apostolos susceperat peragendam, in gravissimum illi peccatum probatur esse conversa, quando ibi continetur: Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Sed quid ille debentibus dimitteret, qui beneficiorum omnium tradebat auctorem? Merito ergo in peccatum illi conversa est sancta oratio, qui detestabili peccavit exemplo. |
12 | (Vers. 6.) Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Sic dicit paucos dies Iudae fieri debere, quasi longa aetas eius per crudelissimum peccatum imminuta esse videatur, sicut et alibi dixit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos [Psal. LIV, 24]. Sed hoc fieri merito videtur, cum iuniores senioribus comparantur. Nam cum alii centenis annis vivant, dimidiata illorum aetas conspicitur, qui nec quinquaginta vixerunt. Sic et Iudae apostolatus pauci dies facti sunt, quando alii post ipsum apostoli custodita Domini voluntate manserunt. Et ne numerus ille sacratissimus apostolorum Iuda mortuo rumperetur, iam tunc praedictus est in eius loco alter fieri, ut duodenarius calculus custodita integritate constaret. Episcopatus autem summus in Ecclesia gradus est. Episcopus dictus superinspector, eo quod Domini gregem, ipsius gratia suffragante, quasi pastor cautissimus alta sede custodiat, sicut Ezechiel propheta dicit: Speculatorem te posui domus [ed., domui] Israel [Ezech. III, 17]. Et nota quia in Veteri Testamento hic primum hoc nomen positum est. Cuius rei virtutem Apostolus evidenter insinuat, dicens: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, [I Tim. III, 1], etc. Quapropter nomen istud non tam honoris est quam laboris. Nam qui alios speculandos suscepit, se iugi debet excubatione conspicere, ut non illi contingat quod dicit Apostolus: Ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. Illudque meminisse nos convenit in Actibus apostolorum evidentissime declaratum, hunc versum de Iuda esse conscriptum; ait enim Petrus: Viri fratres, oportet implere Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum [Act. I, 16]. Et paulo post sequitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat habitatio eius deserta, et non sit qui habitet [ed., inhabitet] in ea; et episcopatum eius accipiat alter; ut nulli dubium sit de ipso hoc omnimodis sentiendum. Sic istum psalmum de passione Domini, et evangelicis verbis, et Petri apostoli attestatione cognoscimus esse prophetatum. In hoc autem versu figura est intelligenda hypexaeresis, quae Latine dicitur exceptio: quoniam Iudas ab honore episcopatus, id est apostolatus excipitur. |
13 | (Vers. 7.) Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. Quamvis alibi non legatur Iudam uxorem habuisse vel filios, tamen ex ista prophetia eum maritum patremque fuisse datur intelligi. Illo enim occumbente, affectibus eius sine dubio talia contigerunt, ut vidua fieret uxor relicta, et filii orphani cum patre caruissent. Quod si ad spiritualem sensum velis referre, filii possunt intelligi qui eum in illa traditione secuti sunt: uxor voluntas, quae nobis tanquam coniux semper adiuncta est: de qua filios parimus, cum opera nostra, quasi quodam ventre generamus. |
14 | (Vers. 8.) Commoti amoveantur filii eius, et mendicent: eiiciantur de habitationibus suis. Ad utrumque quod dictum est poterit pertinere, sive ad carnales filios, sive ad opera nostra. Commoti significat violenter expulsi; ut hoc graviter doleant, quod patiuntur inviti. Mendicent, bonarum rerum indigentiam significat, ut omnibus pateat nullam eos opem habuisse rationis, qui talia sunt secuti. Eiiciuntur vero de habitationibus suis, quando de congregatione Dominici populi redduntur alieni: ubi non mente, sed tantum corpore prius habitasse videbantur. |
15 | (Vers. 9.) Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni omnes labores eius. Per comparationes factas versus iste declarandus est, ut totius nobis confusionis removeatur obscuritas. Debitor quando ad persolvendum idoneus non est, fenerator eius, a iudice percepta fiducia, ingreditur domum obnoxii sui, et omnia quaecunque habere potest diripit, et satisfacit sibi pro pecunia mutuata: sic et diabolus, quando peccata hominibus multa congregaverit, et in eis obstinata voluntate perstiterint, accipit potestatem ut obnoxii substantiam diripiat, et pro libito suo de humana sibi laceratione satisfaciat. Hoc nunc optatur Iudae, ut datus in potestate diaboli bonis omnibus enudetur. Alieni quoque sunt spiritus immundi, quibus diabolus tanquam mancipiis imperat ad nocendum. Et bene dicti sunt alieni, qui a regno Domini probantur extranei. Isti labores diripiunt mandata Domini transgredientium, dum eos bonis omnibus privaverint, percepta licentia. |
16 | (Vers. 10.) Non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius. Quoniam et boni viri diaboli quidem tentatione pulsantur; sed Dominum adiutorem habere non desinunt, ut ab imminenti periculo liberentur. Malos dicit tali adiutorio deserendos, ut remaneat iniquitas desperata, cui subtrahitur saluberrima medicina. Pupilli vero dicti sunt quasi pusilli, qui parvitate aetatis ad regendum se probantur infirmi. Unde et pupilla oculorum dicta est, quia omnino in corpore nostro videtur exigua. |
17 | (Vers. 11.) Fiant nati eius in interitum; in generatione una deleatur nomen eius. Eosdem natos dicit, quos superius pupillos ait; et quoniam solent aliqui peccatorum genus propagare longinquum, ipsam quoque spem illis posteritatis abscidit, ne quo se bono [mss. A., B., quovis bono] mentes pessimae consolentur. Sive magis una generatio illa dicenda est, quando nascimur in peccatis. Et ideo petit ut ad secundam, id est regenerationem non perveniant (qui tamen in praedestinatione repulsi sunt), ut in prima peccatorum suorum faece dispereant, nec secundae nativitatis beneficio laqueum mortis evadant. Sed haec et his similia de illis dicuntur qui in Domini iudicatione damnandi sunt. |
18 | (Vers. 12.) In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. Per tropologiam dicitur, In memoriam Domini peccata redire maiorum; ut et novis [mss. A., B., F., suis] delictis nefarius Iudas et parentum erroribus torqueatur. Priscorum enim peccatis (sicut saepe diximus) ita quis reus est, quando eorum sceleribus sequacissimus invenitur. In conspectu Domini, id est in disceptatione iudicii: quoniam dum peccata Dominus respicit, auctores eorum sine dubitatione percellit. Inde et propheta clamat: Averte faciem tuam a peccatis meis [Psal. L, 11]. Peccatum vero matris eius, est Synagogae nota protervitas, ut et prophetas occideret, nec ab ipsis daemonum sacrificiis abstineret. Sacrilegi enim Iudae traditoris illam partem dicit esse genitricem, non quae viros sanctos protulit, sed quae innocentium sanguinem fudit. |
19 | (Vers. 13.) Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum. Nunc pluralem numerum ponit, quia Iudaeos mavult contumaces intelligi. Nam sicut in uno sancto multos beatos advertimus, ut est illud: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]: sic iterum in uno pessimo multi detestabiles continentur. Petrus enim gerit Ecclesiae typum, Iudas vero damnandae Babyloniae portat imaginem. Unde merito post eum de perfidis dicit, quia ipsum scelerati malis facinoribus subsequuntur. Fiunt ergo peccatores contra Dominum semper, quando a regno eius alienati in gehennae contrarietatem, iustitia faciente, mittendi sunt. Nam cum Dominus sit aeterna beatitudo, contra ipsum fieri bene dicitur, qui perenni ultione damnatur. Disperit autem de terra viventium, qui in beata patria non videtur. Nec in commemorationem veniunt, quando nullam ulterius misericordiam consequuntur. Illos enim dicimur memorari, quibus sumus aliqua praestituri. |
20 | (Vers. 14.) Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Dicit iustissimae ultionis causam: quoniam pietatem non potest invenire qui eam aliis contempsit impendere, sicut scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus [Matth. V, 7]. Sed quamvis ad singularem numerum reversus sit, adhuc tamen intelligere debemus populum Iudaeorum, qui misericordiam non fecit apostolis vel fidelibus Christi, quando eos post passionem Domini iniqua persecutione vexavit: quia istud de Iuda non potest intelligi, quando ante crucifixionem Domini de hac luce transivit; et affligere non potuit fideles eius, quia tempus non habuit eos persequendi. |
21 | (Vers. 15.) Et persecutus est hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradidit. Et istud adhuc de Iudaeorum est populo sentiendum, qui et Christum et discipulos eius nefanda praesumptione trucidavit. Persequi plerumque facit homines, aut divitiarum ambitus, aut superbiae odiosa iactantia. Pauperem vero et mendicum insequi sola saevitia est, cuius nec honor quaeritur, nec abundantia facultatis ambitur. More autem suo a natura humanitatis assumptae pauperem se Dominus et mendicum esse commemorat. Mendicus de nostro, dives de suo, sicut dicit Apostolus: Qui propter nos pauper factus est, cum esset dives: ut illius inopia nos divites essemus [II Cor. VIII, 9]. Compunctum vero de ipso Capite dici posse non arbitror, quia tale non occurrit exemplum; sed magis compunctum ad peccatorem aestimo referendum, qui delictorum recordatione compungitur, ut ad satisfactionem redire mereatur; quod innumeris locis Scriptura testatur. Necessarie itaque de membris accipiendum est, quia Christus Dominus peccata non habuit. Populus enim Iudaeorum compunctos corde persecutus est, sicut de beato Stephano vel Paulo apostolo constat effectum. |
22 | (Vers. 16.) Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur [mss. A., B., F., elongabitur] ab eo. Adhuc de perfido populo dicit, quia dilexit maledictionem, tunc scilicet quando ait: Sanguis huius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Quod eis provenisse manifestum est, qui contra Dominum impia voluntate durati sunt. Noluit autem benedictionem praedictus populus, quando a caeco illuminato interrogatus est: Nunquid et vos vultis discipuli eius fieri [Ioan. IX, 27, 28]? At illi quasi maledicto acerrimo provocati responderunt: Tu sis discipulus eius; nos autem Moysi discipuli sumus. Quo dicto prolongata est ab eis benedictio, quando illis derelictis venit ad gentium fidem; sicut dicit Apostolus: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. |
23 | (Vers. 17.) Et induit se maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. Subtiliter intuendum est quemadmodum peccati ipsius qualitas quibusdam dictionibus indicetur. Primo induit se praedictus populus maledictionem sicut vestimentum, quando instigante diabolo consensum praebuit, ut Dominum Pontio Pilato tradere maluisset. Ibi enim quodam onere vestis indutus est, ubi tali voluntate noscitu: involutus. Secundo intravit maledictio in interiora eius sicut aqua, quando deliberavit facere quod ei fuerat iniquissima inspiratione suggestum. Aqua enim quando visceribus vitiosis recipitur, semper ingreditur ad nocendum. Tertio influxit iniquitas sicut oleum in ossibus eius, quando effectum rei inaudita perversitate complevit; ut iam non interiora carnis, sed etiam ipsa ossa penetrasse videretur. Dicendo enim oleum significat delectationem facinoris, quod sic corpus nostrum molliter ingreditur, ut nos quadam iucunditate permulceat. Quod constat malis mentibus accidere, quando in scelere suo aliqua delectatione gloriantur. |
24 | (Vers. 18.) Fiat ei sicut vestimentum quo operitur [mss. G. et ed., operietur], et sicut zona qua semper praecingitur. Adhuc in ipsis comparationibus perseverat, ut hoc peccatum quo ille involvi maluit, similitudine vestis alterius indicetur. Supra enim dixit, induit, quod pertinet ad tunicam; nunc dicit, operitur, quod videtur pallio convenire, ut geminata vestis ingentium significet onera peccatorum. Sequitur, et sicut zona qua semper praecingitur. Zona hic, non illa muliebris accipienda est, sed istud balteum quo nostros lumbos accingimus, sicut in Evangelio de Ioanne, de Elia vero in Regum volumine legitur: Et zona pellicea circa lumbos eius [Matth. III, 4] [IV Reg. I, 8]. Hoc enim nomen utraque significatione donatum est; qua similitudine dicit sic peccatis alligantibus fuisse constrictum, ut nunquam suis oneribus exueretur, obstinationis perfidia praegravatus. O infelix populus, quam male vestitus est! Istae vestes sunt quae peccatores ardere faciunt, non calere; quae in flammam mittunt, non a frigoris necessitate defendunt. |
25 | (Vers. 19.) Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Hunc versum contra omnes quidem perfidos debemus accipere; sed tamen specialiter duas haereses videtur impetere. Apud Deum Patrem detrahunt Ariani, quando et Filium minorem esse testantur, et impudenter inferiorem dicunt, quem Creatorem omnium communiter confitentur. Apollinaristae quoque loquuntur mala adversus animam Domini, cum dicunt deitatem eius solam carnem hominis sumpsisse, non animam; nec tot exemplis perfidia ipsorum superata discedit. Quapropter non solum contra istos, sed contra omnes haereticos superius dicta bene intelliguntur, qui portionem in regno Domini non habebunt. |
26 | (Vers. 20.) Et tu, Domine, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Libera me. Venit ad tertiam narrationem, in qua precatur a parte qua passus est, ut gloriam resurrectionis acceleret, et inimici eius confusionis dedecore vestiantur. Dum dicit, Et tu, Domine, subiungitur superioribus dictis, hoc est, si Iudas tradidit, si Iudaeus crucifixit, et tu fac misericordiam; ut contra illa quae facta sunt resurrectio gloriosa proveniat. Sive Filius ad Patrem dicit: Et tu fac, ut virtutem suae cooperationis ostendat; omnia enim quae facit Pater, operatur et Filius, sicut dicit ipse: Omnia enim quae Pater facit, haec et Filius similiter facit. Et: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem [Ioan. V, 19, 26, 23]. Domine, Domine, dum repetit, affectum suavissimae precationis ostendit. Quae figura dicitur epezeuxis, quoniam in uno versu sermonem sine aliqua interpositione geminavit. Propter nomen tuum, ut eius cultura toto orbe dilatetur. Ubi magna clementia Divinitatis asseritur: quia nullis humanis meritis potuit contingere, ut natura mortalis tam ingentibus elevata probetur esse miraculis. Misericordiam vero dicit, quia carnem est dignatus assumere, per quam humano generi auctor piissimus subveniret. Sequitur, libera me, a passione saevissima utique Iudaeorum. |
27 | (Vers. 21.) Quoniam egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est in me. Egenum se dicit et pauperem humilitate carnis, sicut superius constat expositum. Audiant pauperes, audiant egentes, et gloriosum sibi cognoscant esse quod dicitur Christus. Cor denique eius potuit conturbari, cuius caro pro nobis cognoscebatur exstingui, sicut ipse vicina passione professus est: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Quae omnia salutari dispositione narrantur, ut propter haereticos et perfecta natura hominis in Christo Domino valeat ostendi, et nos, quemadmodum supplicemus, possimus edoceri. |
28 | (Vers. 22.) Sicut umbra cum declinat, ablatus sum, et excussus sum sicut locusta. Hic facilitatem persecutionis ostendit: quia tanta celeritate de medio discipulorum raptus est a turba Iudaeorum, quanta solet velocitate umbra noctis solis lumine veniente discedere. Excussus est autem sicut locusta, dum persecutionibus crebris loca videbatur mutare diversa; scilicet quando de Nazareth venit ad Capharnaum, de Capharnaum in Bethsaida, de Bethsaida in Ierusalem, quae loca prospiciendo magis peccatoribus circumibat, ne scelus suum populus persecutor impleret. Locusta enim manus apprehendentis evitans, quibusdam saltibus evolat: cui se et propter parvitatem comparat, et propter celeritatem discessionis associat; quod humilitati non potest videri [ms. G., esse] indecorum, qui se etiam vermibus comparavit dicendo: Ego sum vermis et non homo [Psal. XXI, 7]. |
29 | (Vers. 23.) Genua mea infirmata sunt prae [mss. A., B., a], ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum. Cum Evangelio teste [Matth. IV, 2] doceatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus Christum Dominum ieiunasse, genua tamen eius infirmata esse non legimus, sed tantum esuriisse declaratur. Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est corporis stabilitatem, quibus semper insistimus, potest congruenter aptari minus: nisi hoc scrupulum movet, melius genua ad ipsius membra referantur, quae revera infirmata sunt, quando apostoli eius passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius quam ut Petrus negaret, et reliqua fidelium turba latuisset [ed., latitaret]? Sequitur, et caro mea immutata est propter oleum. Oleum hic significat gratiam divinam, sicut in quadragesimo quarto psalmo de ipso iam dictum est: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Ipsa est enim gratia, quae carnis infirmitatem in immortalitatis gloriam commutavit. Quod etiam membris Christi haud improbe videtur aptari. |
30 | (Vers. 24.) Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Illa tangit quae plebs erat Iudaeorum sub detractione dictura, sicut ait in Evangelio: In Beelzebuth principe daemoniorum eiicit daemonia [Matth. XII, 24]. Et alio loco: Nonne hic est filius Ioseph fabri [Luc. IV, 22]? Et iterum dicunt: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduo reaedificat illud [Matth. XXVII, 40]; et caetera quae insanis quidem mentibus videbantur opprobria, sed ipsa fuerunt quae nobis probata sunt conferre medicinam. Moverunt autem capita, ad consuetudinem pertinet nimis irascentium; nam quoties furore succendimur, turbulenta commotione capitis comminamur. |
31 | (Vers. 25.) Adiuva me, Domine Deus meus: salvum me fac propter misericordiam tuam. Adiuvari se suscepta deprecatur infirmitas. Ipse enim misericordiam petit, qui et auxilium tribuit. Rogat ut homo, praestat ut Deus; quod nullum potest confundere qui duas naturas in Domino Christo salutariter confitetur. Innumerabilia enim talia reperiuntur, quae nequeunt alia ratione constare. |
32 | (Vers. 26.) Ut sciant quia manus tua haec; et tu, Domine, fecisti eam. Ne sibi Iudaicus populus arrogaret potestate propria persecutum Dominum Salvatorem, per id quod passus est dicit ad Patrem: Sciant homines hanc dispensationem a te, Domine, fuisse praeparatam: ne applicent stulti viribus suis quod tu ad salutem mundi fieri magna pietate decrevisti. Ut sciant, dicit, persecutores, qui utique nesciebant. Ipso enim resurgente evidentissime cognoverunt: quia nisi Dominus permisisset fieri, nequaquam potuisset impleri. Sequitur, quia manus tua haec, id est potestas, et subaudiendum operata est. |
33 | (Vers. 27.) Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me confundantur [ed., confundentur], servus autem tuus laetabitur. Per figuram syncrisin quae in huius psalmi principio posita est. Maledicent illi, significat eos de quibus Matthaeus evangelista dicit: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua [Matth. XXVII, 39]. Pater Filium benedicit, cum dicit: Et clarificavi, et iterum clarificabo [Ioan. XII, 28]. Sed vide qui maledicent, qui pleni sunt falsitate, qui crudeliter saeviebant, qui malum pro bono reddere festinabant. Benedicit autem Pater fons et origo veritatis, totius auctor bonitatis, et virtutum omnium plenitudo. Admirandum in utraque parte praeconium; ut et perfidus populus malediceret, et Christum Dominum gloria paterna laudaret. Addidit, qui insurgunt in me confundantur. Iudaei sunt qui insurrexerunt adversus Dominum Salvatorem, ut neci eum traderent, qui ad eos venerat pro sua pietate salvandos. Isti confusi sunt, quando resurrectionis eius miracula cognoverunt. Sequitur, servus autem tuus laetabitur. Agnoscamus quae natura loquitur, quae se dicit et servum. Nunquid Deus potest esse cuiquam servus? Sed in hoc servus est, sicut dicit Apostolus: quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philip. II, 7]. Sic et Isaias propheta de Christo dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in eo anima mea [Isai. XLII, 1], etc. Desinant ergo haeretici minorem Filium in deitate sentire, quando sic expressam audiunt humilitatem carnis, ut et nomen ei sit positum servitutis. |
34 | (Vers. 28.) Induantur qui detrahunt mihi reverentia, et operiantur sicut diploide confusione sua. Hic quoniam populi interest credituri, oratio potius quam maledictio datur. Nam qui reverentia induitur, iam pene conversionis munere gratulatur; ut illum timeat Deum, quem prius credebat hominem esse temnendum. Diplois, duplex genus est pallii. Petit ergo ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utraque perfidia faciente nudati sunt. Confusio enim Iudaeorum est legem non intelligere, quae toties Salvatorem Dominum praecinuit advenire. Sive illud genus vult exprimere, quod solet in proverbiis dici; id est, confusionis duplici pallio vestiantur, dum ante Deum et homines erubescunt. |
35 | (Vers. 29.) Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum. Hoc dicitur a parte membrorum, quoniam post resurrectionis manifestationem toto orbe diffusam ipse deprecatur, et ore Ecclesiae catholicae confessio Patri competens exhibetur. In medio multorum, universalem designat Ecclesiam, quae laudes Domini, circumiectis adhuc perfidis, non desinit confiteri. Quandiu enim mundus agitur, Ecclesia Christi maledicorum turba praecingitur. |
36 | (Vers. 30.) Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Causam dicit quare Patri in membris suis debeat confiteri; scilicet quoniam confusis persecutoribus ipse salvatus est. Superius dixit a dextris Iudae astare diabolum, quoniam erat delictorum faece pollutus; sibi autem dicit astitisse a dextris Patrem, quia peccatum non habuit. Sic et fidelibus assistit, cum delicta remittit [ed., remiserit]. Sequitur, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Utique salva facta est a persequentibus anima eius, quando persecutorum nequitiae nulla pravitate consensit. Hoc et ad membra eius competenter aptatur, qui nesciunt persecutoribus cedere, quamvis diversis cruciatibus affligantur. Non enim salva fit anima, quando a temporali morte subducitur: sed quando ab huius saeculi carcere prosperrima dissolutione [mss. A., B., F., per asperrimam dissolutionem] liberatur, sicut dicit Apostolus: Compellor autem ex duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius; permanere autem in carne necessarium propter vos [Philip. I, 23]. Et alibi: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum [Rom. VII, 24, 25]. |
|
37 | Conclusio psalmi. |
|
38 | Quintus iste psalmus est eorum qui praedictis regulis latius de Domini passione locuti sunt, id est vicesimus primus, tricesimus quartus, quinquagesimus quartus, sexagesimus octavus, et praesens centesimus octavus. Primo inchoaverunt omnes ex persona Domini Christi; secundo ab oratione probantur fecisse sermonem; tertio passionis dominicae gesta dixerunt; quarto verbis Evangelii assona veritate consentiunt; quinto in spe fidelium magna exsultatione finiti sunt: ut mystico huic numero, qui quinque virginibus datus est, quinque libris ascriptus est, dignitas se praesentis psalmi sociata coniungeret. Sed quamvis et illa sint salutis nostrae magna miracula, nihil tamen evidentius, nihil acceptius est, quam incarnati Domini adorandam suscipere passionem. Omnia congruunt, omnia sibi lucida parilitate respondent. Virgo peperit, Messias venit, Agnus immaculatus occisus est, Redemptor surrexit a mortuis, orbis audita credidit, et adhuc Iudaeus simulat se nescire quod totus mundus agnovit. Praesta, Domine, obstinatis conversionem, lumen obscuris, incredulis fidem; ut pro quibus in cruce positus orasti, periclitantibus subvenire digneris. Nam quibus suadere iusta non possumus, recte pro illis tibi, Domine, supplicamus. |