monumenta.ch > Cassiodorus > 107
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVI <<<     >>> in Psalmum CVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVII

1 Canticum psalmus David.
2 In hoc psalmo perquirenda novitas inesse cognoscitur, quoniam eum de quinquagesimi sexti et quinquagesimi noni partibus constat esse contextum. Sed cum ipsa verba sint posita, quae in illis ante iam dicta sunt, ad intellectum tamen alium perducuntur: quoniam mutatus titulus, qui semper continentiam psalmi indicare monstratur, aliterque partes ipsas, quam superius dictae sunt, persuadet intelligi. Canticum enim frequenter diximus ad divinarum rerum contemplationem referri; psalmum vero ad actuales operas, quae tamen divinis noscuntur convenire mandatis; quod in primo versu etiam ipse testatur: Cantabo et psalmum dicam Domino. David autem significat Regem Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Quapropter singula magna debemus intentione perquirere: quoniam psalmi in quibus ex persona sua loqui dignatur, reverentissima subtilitate profundi sunt, ut tanti secreti dignitas densiore velamine protegatur.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Primo ordine per id quod homo est paternae gloriae gratiam laudis exsolvens: quoniam suscipiens mirabile passionis arcanum resurrexit in gloriam sempiternam. Secundo humiliat semper humanitatem suam, ubi tamen et potentiam propriae maiestatis ostendit; ut duas naturas veraciter in una Domini Christi cognoscas esse persona; non quod in duos filios dividatur Christus (sicut quorumdam sentit impietas), sed quod unus atque idem Filius Dei, nunc secundum carnem pro nobis assumptam, nunc secundum potentiam Verbi loquatur et gloriam. Discerne enim naturas tam Dei quam hominis, et omnia sine offensione transibis, sicut a Patribus sub brevitate praeceptum est: Da passiones carni, da Divinitati miracula.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino. Sanctitas illa gloriosae incarnationis, dum suam puritatem refert, quemadmodum laudes Domino dicantur, ostendit. Paratus enim ille ad talia semper erat, qui ad praeconia Patris peccatorum discrepantiam non habebat. Nam et ipsa repetitio confidentiam promissionis ostendit: quia firmissime constat dici, quod repetita noscitur professione solidari. Sed quod ille vere de se promittit, nos bene dicimus si nobis peccata relaxari ipsius munere confidamus. Sequitur, cantabo, et psalmum dicam Domino. Merito ille de se talia dicebat, cuius et sermo et actus divinis regulis consonabat. In illo siquidem psalterio non erat chorda minus, nec vox eius aliqua malorum actuum raucedine perstrepebat; sed iucunda exsultatione cum spirituali cantico iungebantur et opera eratque illud dulcisonum revera psalterium, quod sanctis modulationibus consonaret.
7 (Vers. 2.) Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. Postquam se Dominus Christus secundum carnem Patri cantare dixit et psallere, nunc ait, Exsurge, gloria mea, quae per psalterium indicatur et citharam. Psalterium ad morum pertinet probitatem, cithara ad afflictionem corporis et dolorem, per haec ostendens et actus laudabiles, et gloriosissimam passionem. Addidit, exsurgam diluculo. Pulcherrimus sequitur ordo dictorum; nam post significationem passionis, hoc necessarie de resurrectione Domini probatur intelligi: quia tali tempore (Evangelio teste) surrexit a mortuis. Quod si hoc et de membris eius velis accipere, etiam de quolibet fideli congruenter advertitur: quia diluculo semper exsurgit, qui piis operibus in ecclesia Dominum laudaturus assistit. Nam licet profunda nocte vigilet, nescit tenebras pati qui tanto radiatur splendore praeconii.
8 (Vers. 3.) Confitebor tibi in populis, Domine; psalmum dicam tibi inter gentes. His dictis universalis significatur Ecclesia: quia (sicut saepe dictum est) primum multi de Iudaeo populo crediderunt, postea intromissa est gentium plenitudo. Et vide quemadmodum singulas causas congruentia verba distinguant. Confiteri se dicit in populo Iudaeorum, ubi propria voce locutus est; psallere autem in gentibus, ad quas directi apostoli mandata eius sanctis praedicationibus impleverunt: se dicens revera psallere, quod per ministros suos cognoscitur effecisse.
9 (Vers. 4.) Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Hoc quoque dicitur Patri: Magnificata est enim misericordia eius usque ad coelos, quando supernae potestates eius beneficiis perfruuntur. Nam licet bonorum angelorum et diversarum potestatum summa dignitas habeatur, ipso tamen praestante beati sunt. Magnificata est autem usque ad nubes veritas eius, quando praedicatores verbi, velut imbriferae nubes, infideles populos compluerunt.
10 (Vers. 5.) Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. Hoc excolit quod superius dixit: quoniam praemisit magnificatam esse usque ad coelos misericordiam Domini; secutum est, Exaltare super coelos, Deus; ut cuius misericordiam manifestum est coelestia continere, iuste super coelos debeat exaltari. Et iterum quia dixit, usque ad nubes veritas tua, merito subiunctum est, et super omnem terram gloria tua. Ipsa enim se evidenter exponunt, quae alterutra declaratione panduntur.
11 (Vers. 6.) Ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. Venit ad secundam narrationem, quam diximus quinquagesimi noni psalmi esse ultimam partem. Unde merito hic facta divisio est, ubi pars alterius psalmi noscitur esse coniuncta. Et ut evidenter intelligas passionem Domini ad utilitatem fidelis populi fuisse collatam, salvum se fieri deprecatur, ut credentium turba liberetur. Quo tempore resurrectionis evenisse non dubium est, quando apostoli vel omnes credentes deitatem Domini Salvatoris tali manifestatione senserunt.
12 (Vers. 7.) Deus locutus est in sancto suo: laetabor et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Per hunc et alios tres versus qui sequuntur, mixta Graecis Latinisque sermonibus, figuram faciunt sardismos, quae fit diversarum commixtione linguarum, sicut iam in quinquagesimo nono psalmo diximus. Nunc ad exponenda verba redeamus. Cum dicit, in sancto suo Deum locutum, se significat evidenter. Et intellige quam vim habeat, in sancto suo; non enim dixit, per sanctum suum, sicut per prophetas, per apostolos, aliosque qui Domino placuerunt; sed hic dicit, in sancto suo, ut Verbum caro factum una voluntate cum Patre loqueretur. Sequitur, laetabor et dividam Sichimam. Significationes omnium istorum nominum sollicite debemus exquirere, quoniam occultarum rerum revelare nobis probantur arcana. Sichima interpretatur humeri; humeri autem significant opera quibus adnitentibus atque gubernantibus solemus aliquid manibus operari. Sensus ergo talis est: post resurrectionem suam laetaturum se dicit, quoniam operam, id est gratiam suam apostolis et fidelibus divisit, qui passionis ipsius et praedicationis gloriam sunt secuti. Addidit, et convallem tabernaculorum metibor. Convallem significat humilitatem. Tabernaculorum ecclesiarum dicit, quarum specialiter sanctissimam constat esse virtutem. Hanc ergo humilitatem metitus est Dominus, quando unicuique fidelium, prout voluit, charismatum dona distribuit, sicut dicit Apostolus: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi [Ephes. IV, 7].
13 (Vers. 8.) Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephrem fortitudo capitis mei. Iuda rex meus. Galaad Latina lingua dicitur transmigratio, quae revera Domini est, quando gentes, ipsius vocatione compuncta, ad eum feliciter emigrarunt. Manasses interpretatur oblivio, quo verbo significatur populus Iudaeorum, qui oblitus beneficia divina, Christum Dominum sacrilega praesumptione crucifixit; postea tamen eius miseratione ad ipsius religionem culturamque remeavit. Sic utrumque populum nominum istorum commemoratione suum esse testatur. Sequitur, et Ephrem fortitudo capitis mei. Iuda rex meus. Istud de sua passione locutus est. Ephrem fructificatio dicitur; significat enim spineam coronam quam supra caput impositam in sua passione suscepit. Haec fertilis ultra omnes fructus fuit, ut totum mundum illa humilitate lucraretur. Iudam vero regem iuste suum dixit, quia de eius origine carnis propagatione descendit.
14 (Vers. 9.) Moab olla spei mei. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi allophyli subditi sunt. Moab, sicut Hieronymo placet, significat ex patre, quod est sine patre. Unde diabolum vult intelligi, qui malis operationibus Deum non habet patrem, sed iustum iudicem. Iste ergo ollae comparatur, quae carnes susceptas decoquit, et in quamdam suavitatem fervido vapore perducit; sic ille sibi traditos incessabili consumptione [ed., consummatione] castigat, eosque nolens in humilitatem confessionis assidua insecutione perducit. Ergo more humanitatis Dominus dicit de diaboli persecutione spem sibi esse, quia multi quos ille festinat affligere, conversi nituntur ad Domini beneficia remeare. Sequitur, In Idumaeam extendam calceamentum meum. Idumaea terrena significat et sanguinea, quam Dominus per Evangelii praedicationem possessurum se esse significat. Calceamentum enim in quinquagesimo nono psalmo, Evangelium diximus significari, quod Dominus usque ad homines terrenos extendens, lege sua mundum universali praedicatione complevit. Adiecit, mihi allophyli subditi sunt. Allophyli alienigenae interpretantur; significant autem populum Christianum, qui de diversis gentibus ipsius miseratione collectus est. Subditos enim quod dicit, futuros fideles esse testatur.
15 (Vers. 10.) Quis deducet me in civitatem munitam, aut quis deducet me usque in Idumaeam? A parte [mss. A., B., F., et ed., aperte] humanitatis aptissima interrogatio praemittitur, ut consequens responsio subsequatur. Negat enim hominum se solatio perduci posse, ubi ipse ad liberandos fideles suos desiderat pervenire. Ipsa enim natura hoc humiliter dicit, quae ait: Deus Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti [Psal. XXI, 2]? Ipsa quae dixit: Qui misit me maior me est [Ioan. XIV, 28]. Ad postremum quae ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39]. Ab ipsa enim parte totum humiliter accipitur, ut homo Deus perfectissimus sentiatur. Civitas munita forte significat infernum, quam nulla humana vis potuit aperire, nisi qui portas eius cognoscitur infregisse. Unde in praecedenti psalmo dictum est: Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit [Psal. CVI, 16]. Urbs ad suscipiendum patens, ad dimittendum clausa consistens: quae tunc munitionis suae legem perdidit, quando eam gentium Redemptor intravit. Nam portas in malo et in bono poni psalmus vigesimus tertius testatur, qui ait: Tollite portas principes vestras [ed., principis vestri], et elevamini, portae aeternales [Psal. XXIII, 7]. Idumaeam diximus terrena significare; ad quam Dominus post resurrectionem venit, quando inaestimabili gloria patefacta, universis gentibus omnipotens innotuit regnator. Ipso enim modo et ista petit fieri, sicut illa quae superius dixit.
16 (Vers. 11.) Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Secuta est illa, quam in superiori versu suspenderat, absoluta confessio: quoniam haec quae in resurrectione facta sunt, a sola potuerunt deitate compleri. Quis enim claustrum mortis infringeret? Quis ianuas munitae civitatis aperiret, nisi ipse Dominus Christus, qui contra ordinem humanae naturae tertia die surrexit a mortuis, et gloriam suae maiestatis ostendit? Et intuere subtiliter quia superiora singulari numero percurrit; hic autem pluraliter perhibet se repulsum, ut caput cum membris suis talia dicere sentiatur. Repulisti nos significat distulisti, quia et ipsum ad glorificationem suam constat esse dilatum cum in hac vita moraretur; et omnium fidelium hodieque gloria suspenditur, donec ad resurrectionis praemia veniatur. Sequitur, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Tempus illud significat quando tentus et traditus est a turba Iudaeorum, quando flagellis a praeside caesus, dementium Iudaeorum sputa sustinuit. Tunc enim si voluisset divinitas ista repellere, omnis adversitas confracta cecidisset. Sed distulit miraculum suae potestatis ostendere, ut dispensatum ordinem proficuae passionis impleret. Hoc et fidelibus usu provenit, cum ad probationem suam diversis cladibus affliguntur.
17 (Vers. 12.) Da nobis auxilium de tribulatione: et vana salus hominis. Hic cum membris suis Domini clamat humanitas, ut de tribulationibus istius mundi resurrectionis securitas concedatur; quatenus tandem aliquando tempestas huius saeculi conquiescat. Non enim auxilium petit de deliciis, sed de tribulatione, unde hominibus per divinam clementiam novit provenire remedia. Et ne in potestatibus mundi spes ulla remaneret, adiecit, et vana salus hominis, quia revera infirma talis est et caduca praesumptio.
18 (Vers. 13.) In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Haec et Domini Salvatoris et cunctorum fidelium vox est, quoniam spiritualibus atque carnalibus inimicis efficaciter divinis virtutibus obviatur. Audiant quoque hunc psalmum, qui carnem Domini dicunt et divinitatem unius esse naturae; quos merito coelestis orator Ambrosius in libro de Incarnatione Domini (Cap. 6) increpat dicens: Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Iam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae ipsius robur adolescit; ut maiore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae: quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt, et caetera quae locus ipse noscitur continere mirabilis. Quapropter intelligant illis se scelestiores potissimum dictos, quos a se universalis Ecclesia reddit extraneos. Non immerito; nam cum Verbum caro factum Christi nomen acceperit, aliudque sit Verbum, aliud caro: in una natura positus (sicut ipsi volunt) dici Christus, non potest inveniri nequior perfidia (nisi fallor) cunctis haeresibus. Nam cum diversae particulatim tangant maiestatis iniuriam, haec sola (proh dolor!) ausa est praesumere, unde et ipsum nomen fidei nostrae nitatur funditus abrogare. Sciendum sane hunc psalmum sextum esse ex his quos de duabus naturis locuturos esse praediximus.
19 Conclusio psalmi.
20 Quam bene sibi copulantur quae ad salutem operandam generis humani ab uno fonte descendunt! Quis enim non miretur in superioribus diversisque psalmis dictum, quod hic in tantam convenientiam probatur esse perductum? Sic et ipse David in Paralipomenon [I Paral. XVI], psalmorum partibus adunatis, hoc est, centesimi quarti, et nonagesimi quinti, et centesimi quinti, Spiritu sancto repletus, ante arcam foederis laudes Domini magnis exsultationibus personavit; ut tanquam ex diversis aromatibus suave incensum fieret, quod ad conspectum Domini feliciter perveniret. Sine difficultate quippe coniungitur, quod sibi nullatenus repugnare monstratur. Quapropter et hunc psalmum ex aliis ideo credamus esse formatum, ut anima esuriens saporum diversitatibus pasta recreetur. Unde et hodieque de partibus psalmorum aliquid cantoribus compaginare arbitror esse permissum. Nam et hoc huic loco convenire diiudico, quod operatio dominica ex duobus populis unam fecit Ecclesiam.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVI <<<     >>> in Psalmum CVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 107