Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CVI
1 | Alleluia. |
2 | Quoniam psalmus iste cum aliis duobus superioribus simili titulo praenotatur, convenire putamus ut nos quoque ipsorum relationes sub una expositione memoremus; quatenus munus tanti secreti facilius possit intelligi. In primo Alleluia commendatur populus Iudaeorum, de quo nulla querela est. Secundo eos commemorat, qui in eadem gente creberrimis offensionibus erraverunt, et ad Domini gratiam ipsius miseratione reversi sunt. Hic autem commonetur populus Christianus, ut laudes Domini pro collatis sibi beneficiis debeat personare. Sic [ed., hic] breviter potest intelligi, quod in unoquoque eorum debet inquiri. Unde nunc propheta (ut dictum est) commonet populum Christianum, qui Domini redemptione salvatus est, ut confitendo praeterita, novum cantet Alleluia. Vox ista suavis est, hic sermo festivus est. Quapropter veneranter audiamus stupenda magnalia, quae tanti tituli splendore praenotantur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Post Hebraici populi confessionem, de quibus praecedentes psalmi locuti sunt, propheta venit ad populum Christianum, qui per spatia totius orbis superstitionum solitudine atque errore vagabatur: in prima sectione commonens eum ut laudes Domini debeat confiteri, quoniam eius glorioso sanguine redemptus Ecclesias accepit, qui per aras daemonum lucosque stulto rapiebatur errore. Secunda gratias dicit Domino peragendas, qui gentilium animas veritatis pabulo ieiunas, religionis suae ubertate satiavit, et eorum vincula peccatorum inexsuperabili virtute dirupit. In tertia Patri gratias praecipit esse referendas, quia Dominus Christus adveniens, diaboli portas aeneas vectesque ferreos omnipotentiae suae maiestate confregit. Quarta Domino Christo sacrificium laudis a sacerdotibus commonet offerendum, qui inter saeculi huius immanissimos fluctus Ecclesiarum gubernationi quasi quibusdam navibus praesidere noscuntur: describens quemadmodum et ipsorum tentationibus virtus divina subvenire dignatur. Quinta iterum dicit a sacerdotibus et senioribus Dominum esse laudandum, qui squalentem mundum ariditate peccati in amoenissimam iucunditatem coelesti munere commutavit; quod videntes recti corde nimia exsultatione gaudebunt. Illud autem considerandum est, quod praedictae partes similibus versibus inchoare noscuntur. Quod genus carminis a magistris saecularibus intercalare vocitatur: ubi adeo repetitio crebra geminatur, ut necessaria commonitio frequenti repetitione dulcescat. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Praevidens propheta populum Christianum adventu Domini gratiam percepturum: ne securitate tanti beneficii aliqua negligentia lentaretur, commonet eum et prodere peccata sua, et laudes Domini personare: quia hoc verbum, confiteri, ad utrumque diximus pertinere. Ille enim praeconia Domini salutariter assumit, qui prius eum delictorum suorum confessione placaverit. Subsequitur etiam, quoniam bonus, ut peccatoribus sit confidentia post satisfactionem pio Domino supplicare. In saeculum vero hic, significat in aeternum: quia nullum tempus est quod ab eius misericordia reperiatur exceptum. Nam et hic consuevit parcere, et ibi fidelibus dignabitur aeterna praemia condonare. Ita fit ut semper bonus supplicibus suis, semper misericors approbetur; nam et cum iudicat bonus est, quia iustitia bona est. |
7 | (Vers. 2.) Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Dicant utique Alleluia, quod titulus ait, et se iucundis exsultationibus consolentur qui ad Domini gratiam venire meruerunt. Significat autem specialiter populos gentium, qui sanguine Domini redempti, et de potestate diaboli ipsius miseratione sublati sunt. Tanta enim duritia rigens atque stupida manus illius fuit, ut nisi fuso sacro sanguine laxari nullo tempore potuisset. Nam ad eos pertinere quod dicitur, sequentia declarant. |
8 | (Vers. 3.) De regionibus congregavit eos: a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Per figuram periphrasim, quae Latine dicitur per circuitum, exponit diabolicae dexterae quae fuerit potestas in toto orbe diffusa; ut beneficium sanctae incarnationis hominibus innotescat, quae et auctorem perniciosum maiestatis suae potentia religavit, et vincto vasa mortis eripuit. Dixit prius, De regionibus. Et ne putares de paucis provinciis congregatos, addidit, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Cum tres cardines mundi designaverit, pro quarto, id est pro australi posuit mare: ab illa parte Oceanum volens intelligi, qui cunctam mundi marginem dicitur circumire. Similis est et illa descriptio in Genesi, ubi semini Abrahae universum orbem promittit, dicens: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc tu es, ad aquilonem et austrum, et ad orientem et ad mare, quod est occasus [Gen. XIII, 14]. Occasus enim dicitur, quasi horarum casus. Ita mare quod hic posuit pro austro, ibi pro occidente constat esse nominatum. Vocabulum siquidem istud pro qualibet parte mundi potest competenter aptari, quando universam terram circulo fertur suae pervagationis includere. Unde evidenter advertitur hanc generalem adunationem non de Iudaeis dici, sed de Ecclesia catholica, quae ex toto orbe noscitur congregata. |
9 | (Vers. 4.) Erraverunt in solitudine in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. |
10 | (Vers. 5.) Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Quamvis diversae gentes gauderent numerositate populorum, tamen in solitudine versabantur, cum nullos verissimos doctores, nullam Ecclesiam habere probarentur; quia superstitiosa gentilitas viam civitatis Domini, ubi habitare debuisset, necdum cum idolis sacrificaret, invenerat. Esurientes autem et sitientes curiosos huius saeculi significat viros, qui veritatis semitas diversis opinionibus exquirebant. Sed quoniam non crediderant eius Auctori, in vera sapientia non poterant inveniri. Sequitur, anima eorum in ipsis defecit. In ipsis, utique laboribus atque studiis eorum animositas lassata succubuit: quia sic Deum desiderabant quaerere, quemadmodum non poterant invenire. |
11 | (Vers. 6.) Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
12 | (Vers. 7.) Et eduxit eos in viam rectam, ut irent in ivitatem habitationis. Quemadmodum duobus versibus superioribus descripsit errantes, ita nunc duobus aliis refert ad Domini dona redeuntes. Clamaverunt, significat magno desiderio quaesierunt. Quae tamen compunctio a Domino venit, ut illud desideranter petatur, quod cognoscitur esse proficuum. Et ut vim ipsius nominis indicaret, addidit, cum tribularentur. Quo tempore clamor cordis totis viribus excitatur, quando et imminens periculum timetur, et praesumptio humana subducitur. Sed vide quid clamor iste praestiterit; videlicet ut et de necessitatibus liberarentur, et semitas veritatis agnoscerent; quatenus qui pridem in invio errore vagabantur, accepta via sanctissimae religionis ad Ecclesiae beatae feliciter atria pervenirent. |
13 | (Vers. 8.) Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Venit ad secundam sectionem, in qua commonet iam fideles ut Domino gratias referre non desinant, qui eius copiosa beneficia perceperunt. Veraciter autem et salutariter dictum est debere Domino confiteri misericordias suas, quia quidquid in nobis videtur laudabile, eius constat esse clementiae, qui peccata relaxat, spem tribuit, et ad bonitatis suae dona perducit. Nam quod dicit pluraliter, misericordias, illud significat, quoniam multis quidem, sed diversa largitur, sicut dicit Apostolus: Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius autem sic [I Cor. VII, 7]. Quapropter pio Domino semper dignum est confiteri, qui nos et a periculis liberat, et splendore suae pietatis illuminat. Miracula vero quae fecit tempore incarnationis suae, per evangelistas et apostolos posteris dicit esse praedicanda, sicut constat effectum. Memento autem quod hic versus per quatuor divisiones usque ad finem sine aliqua permutatione repetitur, ut sicut de quatuor mundi partibus dicit Ecclesiam congregatam, ita de totidem cardinibus orbis laudes misericordiae ipsius devotis mentibus offerantur. |
14 | (Vers. 9.) Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Inanis est anima, quando mundi perversitatibus occupata, ad Creatorem suum reverti nulla devotione festinat. Animam vero esurientem dicit, quando iam divina gratia visitata ad Domini [mss. A., B., F., a Domino] desiderat venire medicinam. Quod factum est in gentibus, quae intentionem suam primum in idolorum vanis desideriis occupabant; tunc enim erant inanes et vacuae, quando bonis fructibus privabantur elusae. Secundo esurientes satiatae sunt, quando Domini miseratione commonitae, vota sua ad poenitentiae studia transtulerunt. |
15 | Vers. 10. Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinculis ligatos, in mendicitate et ferro. Gentium quae ante adventum Domini fuerunt, in hoc versu vita describitur; sedebant enim in tenebris, quoniam [mss. A., B., F, quando] vacuatae lumine fidei, perfidiae caecitate reddebantur obscurae. Et cum dicit, sedentes, ostendit eas longo situ ibidem fuisse versatas. Umbra mortis fuit saeculi istius vita vitiosa, quae illius futurae mortis teterrimam portabat imaginem, Vinculis utique ligati erant, qui dominatione diaboli, peccatorum tenebantur nexibus obligati. Mendicitas ad indigentiam boni pertinet: ubi multo gravior est omnino penuria, quae non corpus, sed, quod est gravius, animam probatur affligere. Ferrum significat duritiam malorum, quoniam ferreum plerumque dicimus quod durum esse monstramus. |
16 | (Vers. 11.) Quia exacerbaverunt eloquia Domini, et consilium Altissimi irritaverunt. |
17 | (Vers. 12.) Et humiliatum est in laboribus cor eorum; et infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. Intuendum est quod in his duobus versibus figura sit parison, id est aequatio sententiae; exponit enim in primo versu quemadmodum peccaverint, et in secundo quae receperint. Quod schema in hoc psalmo frequenter, diligens lector, invenies. De illis enim dicit qui sedebant in tenebris, et umbra mortis, quia contra Domini eloquia facientes, in eius regulis vivere respuebant. Et necesse erat ut paterentur iratum, quem iudicabant esse temnendum. Denique vide quid sequitur, et consilium Altissimi irritaverunt. Irritaverunt plane, ut qui superbi in prosperitatibus exstiterunt, in tribulationibus et angustiis humiles redderentur. Iustum consilium, saluberrima medicina, ut morbus saeculi contrario remedii munere curaretur. Adiecit, infirmati sunt, id est a saeculi praesumptione deiecti sunt; ut facilius ad poenitentiae remedia pervenirent, si incitamenta contumaciae perdidissent. Additum est, nec fuit qui adiuvaret, subaudiendum, alter. Nemo enim praestat periclitanti, nisi cui omnipotens Deus praeceperit subvenire. |
18 | (Vers. 13.) Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
19 | Vers. 14. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Ecce quare humiliati sunt, quare infirmati; scilicet ut ad Dominum clamarent, delicta propria confitentes. Silebant enim in elatione positi, velut insensata pecora nullum verbum salutare fundebant. Compunctio facta est, et tunc vocem proficuam reddiderunt. Et inspice misericordiae Domini quibus distinctionibus exponuntur. Primo, de necessitate [ed., necessitatibus] liberavit eos, qui premebantur servitute diaboli. Deinde, a superstitionum suarum tenebris eduxit animas peccatorum sorde pollutas. Tertio, non dixit, vincula eorum solvit, sed, disrupit. Sic diaboli tyrannica potestas Christo veniente disrupta est, ut nunquam in illam qua fuit dominationem redire praevaleat. |
20 | Vers. 15. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Venit ad tertiam sectionem, ubi illum versum repetit, quem in secunda parte iam dixit. Hi sunt intercalares, quasi in medio calle positi, id est in carminis itinere constituti. Admonet enim liberatos [mss. A., B., F., liberatori] gratias agere, quia ianuas peccatorum et malorum omnium claustra virtus divina confregit. |
21 | (Vers. 16.) Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Haec est causa qua dicit Domino confitendum, quia pro liberatione nostra portas aeneas vectesque confregit, ut ipso nobis viam praebente, vitam istam possimus sub securitate transire. Portae sunt aeneae hominum consuetudines vitiosae, quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant praebere licentiam. Vectes autem ferreos, spiritus immundos non improbe videmur accipere, qui illas ianuas peccatorum, ne circumdatos exire liceat, obserare [mss. A., B., F., observare] noscuntur. Haec enim duo metalla pro fortitudine delictorum videntur adhibita. Sed ista hominum viribus desperata virtus divina confregit, quando periclitantes adventus sui lumine miserata respexit. |
22 | (Vers. 17.) Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt. Quamvis omnia Dominus maiestatis suae praesentia complere videatur, tamen sic a peccatoribus longinquus redditur, ut non ei fiant proximi, nisi quando ad eum ipsius miseratione venerint compuncti. Sed quantum noceat ista desertio, patenter exponitur; dicit enim, propter iniustitias suas humiliatos; non illa humilitate vitali: alia est enim illa humilitas quae erigit, non ista quae deiicit. Humiliatur quippe in interitum, qui ad illam non meruerit pervenire medicinam. |
23 | (Vers. 18.) Omnem escam abominata est anima eorum, et appropiaverunt [mss. A., B., F., appropinquaverunt] usque ad portas mortis. Quantum ad litteram pertinet, languentium consuetudo describitur, qui per fastidia cibi, discrimen incurrere probantur exitii. Sed hic spiritalem escam, id est legem Domini et salutaria praecepta potius debemus advertere, unde fidelis anima vivit, et copia superna reficitur: de qua impiorum mens exitiosa fame ieiuna est, dum aegrotante anima bonarum rerum noscitur sustinere penuriam. Gravis morbus et exsecranda calamitas, divinae legis appetentiam non habere; nam unde possit vivere, si suam vitam coeperit non amare? Hinc factum est ut ad illa claustra mortifera venirent [ms. G. et ed., veniretur]; quae ideo non sunt ingressi, quoniam erant Domini miseratione liberandi. |
24 | (Vers. 19.) Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Istum versum constat esse repetitum, quoniam in simili causa unam decuit esse sententiam. |
25 | (Vers. 20.) Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Hic agnoscimus qualis languor sit spirituales delicias fastidire, ut sola coelestis Medici praesentia tale potuisset periculum aegritudinis amputare. Venit enim Dominus Salvator, qui nos reficeret ac sanaret: ne spiritualis cibi ieiunia peccatorum corda consumerent. Nam quod ait, Misit verbum suum, ad charitatem dicitur Patris, non ad imparilitatem potentiae; nam mittitur et a Filio Spiritus sanctus, sicut et ipse in Evangelio ait: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos [Ioan. XVI, 7]. Et iterum Filius mittitur ab Spiritu sancto, sicut Isaias de Christo ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me [Isai. LXI, 1]. Mittitur etiam potior a minore, sicut Tobias angelum misit. Sed neque minor est Filius dum a Patre mittitur, nec Spiritus sanctus Filio, quoniam ab eodem destinatur. Iste siquidem sermo ad concordiam pertinet, non ad distantiam potestatis; nam aequalitatem esse in Trinitate potentiae vel naturae, in Scripturis divinis frequenter asseritur; quod inter alios decenter a Patre nostro Augustino in libro Testimoniorum constat esse collectum (Et ser. 181, de Temp.). |
26 | (Vers. 21.) Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Quarta sectio repetitis versibus introitur, quibus expositio praedicta sufficiet. Commonet autem sacerdotes ut Domino sacrificent, et mirabilia eius populis non desinant praedicare. |
27 | (Vers. 22.) Et sacrificent sacrificium laudis, et pronuntient opera eius in exsultatione. Domino sacrificium reddit qui laetus hostiam laudis obtulerit: quia multo praestantius est cum bonis actibus psalmodiae illi iubilationes offerre, quam pecudum victimas immolare. Nam qualia sacrificia sint praebenda consequenter exponit; scilicet ut praedicatores beneficia eius tacere non debeant; quatenus et ipsi reddant debitum, et fidelibus competens doctrina [mss. A., B., F., medicina] monstretur. Sed qualis sit ista pronuntiatio aptissimo verbo declaratur, id est in exsultatione; non tristis, non diffidens, sed laetus atque promptissimus, ut ab audientibus possit intelligi confidentia praedicantis. Illa enim celerius acquiescimus credere, quae doctores videmus fixa et grata mente praedicare. |
28 | (Vers. 23.) Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Cum dicit, descendunt mare, significat sacerdotes qui saeculi istius procellosa descendunt. Nam cum dicit, descendunt, ostendit inferiora loca esse saeculi, ad quae descendi posse testatur. In navibus autem (ut saepe diximus) Ecclesias significat, quae ligno crucis mundi istius tempestates enavigant. Sic enim mare descenditur atque transitur, si tutissimis navibus insideatur, ubi gubernator est Christus, ubi remiges apostoli, et sanctorum pontificum beata collectio. Sequitur, facientes operationem in aquis multis. Adhuc in eadem comparatione persistit. Sacerdotes sunt enim qui operantur in aquis multis, id est praedicant populis Christianis. Aquas enim multas, populos significare non dubium est, quando in Apocalypsi, quid essent aquae interroganti Ioanni responsum est: Populi sunt [Apoc. XVII, 15]. Quis autem verior potest esse intellectus, nisi quem tantae veritatis confirmat auctoritas? |
29 | (Vers. 24.) Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. Ipsi praedicatores qui operas eius spirituali intelligentia cognoverunt; ut mare Rubrum, baptismum; ut Ionae triduanam illam ferini ventris innoxiam habitationem sepulcrum Domini significare cognoscerent; et his similia, quae Scripturarum divinarum praefigurationibus agebantur. Eoque fit ut mirabilia eius in profundo respiciant qui operas eius spirituali aestimatione considerant. |
30 | (Vers. 25.) Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus eius. |
31 | Vers. 26. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. Ne illi quos superius dixit operam Domini in profundo posse conspicere, aliqua elatione turgescerent, nunc eorum procellas et fluctus consequenter exponit. Dixit, et stetit spiritus procellae, significat quando Dominus tempestates tribulationum nostrarum pia miseratione suspendit: ne malis crescentibus obruamur, sed iterum nisi ipso protegente liberemur. Haec dilatio nobis fit maioris causa periculi. Exaltantur enim fluctus in mentibus humanis, quando putamus meritis nostris attribui, unde sola videmur divina gratia posse liberari. Sed isti fluctus narratione pulcherrima describuntur. Ascendunt enim usque ad coelos, quando saeculi elationibus eriguntur; descendunt usque ad abyssos, cum in desperationem metumque pervenerint. Et vide quid sequitur, anima eorum in malis tabescebat; utique, quoniam usque ad profundas abyssos formidine faciente descenderant. Tabescebat enim et in bono positum est, sicut trigesimus octavus psalmus dicit: Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius [Psal. XXXVIII, 12]. Sed hic ideo additum est, in malis, ut in qua parte positum sit, absolute debuisset intelligi. |
32 | (Vers. 27.) Turbati sunt, et commoti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. De ipsis adhuc dicit de quibus superius ait, anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, ad confusionem pertinet sensus; commoti sunt, ad iras protinus evomendas. Quapropter talium sapientiam dicit esse deglutitam, quia sapientia non potest nisi apud quietos et imperturbatos animos inveniri. Sapientia eorum bene de illis dicitur qui sibi ante videbantur esse doctores: sed eam constat esse deglutitam, quae perturbatis mentibus non praevalet apparere. His igitur exemplis monentur sacerdotes, ut Domino supplicent; quatenus cor eorum in humilitate consolidet, ne diabolicis tentationibus ventilentur. |
33 | (Vers. 28.) Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
34 | (Vers. 29.) Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius. Illi velut ebrii, quorum sapientia deglutita videbatur, clamore salubri ad vitalia consilia redierunt. Ad Dominum quippe conversi, coeperunt esse iam sobrii. Quid autem egerit auxiliaris clamor exponitur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ipsae autem necessitates, quemadmodum remotae sint, allegorica descriptione narrantur. Sequitur enim, et statuit procellam eius in duram, et siluerunt fluctus eius. Tempestas illa saevissima, quae ab humana fragilitate non poterat sustineri, in auras iussa disparuit, confestimque fragor ille saevientium malorum imperio Dominantis obmutuit. |
35 | (Vers. 30.) Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Dicit quod solet post pericula labore fessis emergere, ut se gaudeant ingenti clade liberatos, quando ad portum coeperint venire tutissimum. Portus enim a portandis navibus est dictus. Subiungitur repetita quidem, sed nimis grata conclusio, ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis. |
36 | (Vers. 31.) Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Venit ad quintam sectionem, ubi gratias agere Domino sanctam monet Ecclesiam: quia diversa beneficia humano generi pius miserator indulsit. Sed inspice quod eumdem versum quarto repetiit; ut quadrifaria illa mundi divisio, quam superius dixit, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, his concordans partibus redderetur; quatenus fidelis confessio ubique eadem, ubique celeberrima cantaretur. Congruebat enim ut unam religionem, unum populum, unam Ecclesiam, una quoque sanctitas praedicationis includeret. |
37 | Vers. 32. Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum [ms. G et ed., senum] laudent eum. Exaltari dicit Dominum, qui supra omnes coelorum terrarumque potestates excelsus est; non quod illi quidquam possit addi, sed ut nos in ipsius exaltatione debeamus augeri. Nam quando eum cogitamus atque laudamus, immensus et incomprehensibilis apparet Altissimus. Hic autem plebem, non quodcunque abiectum hominum genus debemus accipere, sed illam nobilem veraque religione pollentem, quae Dominum religiosis actibus semper exaltat. Nam cum dicit, et in cathedra seniorum laudent eum, omnes doctores praecipit laudes Domini personare, qui in cathedra seniorum residere noscuntur; id est qui successores veterum pontificum esse meruerunt. Cathedram siquidem doctoribus dari, in primo psalmo sufficienter expositum est. |
38 | (Vers. 33.) Quia posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Causam reddit quare debeat Domino confiteri turba fidelium: quia reprobata perfidia Iudaeorum, omnis plenitudo venit ad populum Christianum. Illa siquidem flumina, id est prophetae vel apostoli non credentibus Iudaeis ad deserta gentium transierunt. Nam cum verba Dei contumax populus Hebraeorum spiritualiter nequaquam suscipere voluisset, velut fons irriguus derivatus ad gentes omnes divinus sermo translatus est, et facti sunt uberrimi, qui prius siccati fuerant ariditate peccati. Mirabiliter autem dictum est, exitus aquarum in sitim, id est, ad gentes quae aquas coelestes sitienter haurirent, non ut Iudaei exitiabili contemptu respuerent. |
39 | (Vers. 34.) Terram fructiferam in salsilaginem, a malitia inhabitantium in ea. Quia prius dixerat gentium evocationem, quae pertinet ad Christianos, nunc dicit expulsionem Iudaeorum, quae illis per superbiam provenisse declaratur. Terra enim erat fructifera, quando superna religione florebat; sed facta est salsilago, cum Domini praecepta contempsit. Humor enim salsus fructibus probatur adversus: quia ubicunque dominatus fuerit, gratiam fecunditatis intercipit. Sed quare illis contigerit causa subiuncta est: propter malitiam scilicet eorum qui terram illam fructiferam, id est Domini tabernaculum subdolosis [ed., subdolis] mentibus habitare videbantur. |
40 | (Vers. 35.) Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. |
41 | (Vers. 36.) Et collocavit illic esurientes; et constituerunt civitatem habitationis. Iste versus ad populum pertinet Christianum, quorum siccitati sacri baptismatis data est unda salutaris. Stagna enim pro fontibus Ecclesiarum arbitror posita, a quibus suscepta aqua, quieto lacu retinetur, donec novae regenerationis dignitas impleatur. Stagna siquidem a stando dicta sunt. Terra enim sine aqua, incredula significat corda gentilium, quae rigata unda baptismatis, sancta praedicatione floruerunt. Sed in isto beneficio collocati sunt qui Domini munera gloriosa nimis aviditate complexi sunt. Civitas autem habitationis est Ecclesia catholica, in qua firmiter se constituunt qui supernis iussionibus obsequuntur. |
42 | (Vers. 37.) Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas; et fecerunt fructum nativitatis. |
43 | (Vers. 38.) Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt minorata. Seminant agros et plantant vineas, qui corpora sua mundatis sentibus peccatorum coelesti institutione purificant; ut fructus illos inveniant, qui Domino placere noscuntur. Felix labor, proventus mirabilis, sic operari ut Redemptor gentium placatus possit agnosci. Ager enim dictus est ab agendo, quod ibi diversa victus causa peragantur. Addidit, et fecerunt fructum nativitatis, et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis. Fructus a fruendo dicitur; et ideo qui fructum spiritualem faciunt, benedictione Domini perfruuntur: quos vero infecundos esse contigerit, absciduntur; sicut Evangelii illa ficulnea, quae luxuriantibus foliis sterilis videbatur in pomis. Multiplicati sunt autem, quando fideles benedicti sanctas operas [mss. A., B., opulentias] intulerunt, et gloriosiores facti sunt per Dei gratiam fecunditate meritorum. Sequitur, et iumenta eorum non sunt minorata. Iumenta simplices homines debemus accipere, fidei quidem probitate pollentes, sed nulla disertitudine gloriosos, meliores vita quam lingua: plurimum valentes, non sermone, sed corde, qualem Paulum legimus simplicem qui daemonibus imperavit. Tales ergo non sunt minores facti, qui magnam videntur Domini gratiam consecuti. Sic ista hominum duo genera habere sanctam testatur Ecclesiam. |
44 | (Vers. 39.) Pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. |
45 | (Vers. 40.) Et effusa est contentio super principes eorum: et seduxerunt eos vana eorum, et seduxit eos in invio, et non in via. In his duobus versibus illos describit qui haeretica pravitate decepti, Ecclesiam Domini derelinquunt; de quibus Ioannes Apostolus dicit: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si essent ex nobis, mansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]. Isti ergo pauci sunt, quamvis multi sibi esse videantur; nam ad illam universalem Ecclesiam comparati, omnimodis probantur exigui. Hi vexati sunt a tribulatione malorum et dolore; vexati utique, quando eos diabolicae insidiae perculerunt. Necesse est enim hos dolor et tribulatio subsequatur, qui auctorem salutis reliquisse noscuntur. Sequitur, et effusa est contentio super principes eorum. Breviter sacerdotes haereticorum designati atque notati sunt, a quibus merito dicitur effusa contentio; quia non salutari doctrina, sed tantum mortifera loquacitate contendunt; quippe qui Scripturas divinas locis aliquibus suscipiunt, et pro parte maxima derelinquunt. Hi quoniam sua vanitate seducti sunt, per invia labuntur erroris: quippe qui viam salutis deserunt, et tortuosis semitis immorantur. Audiant ergo ubi ambulant, et quo possint pervenire cognoscant. |
46 | Vers. 41. Et adiuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. |
47 | (Vers. 42.) Videbunt recti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Superius de arrogantibus haereticis dixit, nunc ad humiles catholicos redit, principes illorum ieiunos deserens, et istorum pauperes adiutorio coelesti reficiens. Iste enim pauper est unus ex [ms. G. et ed., in] omnibus, qui mundanis illecebris derelictis, continue ianuam coelestis misericordiae pulsat, ut-in illam familiam mereatur admitti, quae sicut oves innoxiae simplicitatis honore decorantur. Hoc cum sancti viderint, sine dubitatione gaudebunt, quia fidelem respiciunt suis coetibus acquisitum. Quo facto diaboli iniquitas obmutescet, quando electis Domini non erit quod possit opponi. |
48 | (Vers. 43.) Quis sapiens et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? Mirabilis psalmus decoro fine conclusus est. Quis sapiens? ac si diceret: Qui vere sapiens est custodit ista quae dicta sunt, ut Christi se magis velit esse pauperem, quam haereticorum principem; ut eligat se coelestis Regis pulsare ianuam, quam docere verba nocentia. Iste enim qui potuerit sic eligere, sic iudicare, tunc accipiet misericordias Domini, quae nullo possunt tempore terminari. |
|
49 | Conclusio psalmi. |
|
50 | Licet omnia psalmi huius suavi fuerint praedicatione narrata, ille tamen locus animum meum praecipua delectatione permulsit, qui Dei Ecclesiam brevi complexione de cunctis dicit mundi partibus adunandam. Ait enim: De regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Sed operae pretium est hunc versum paulo diligentius perscrutari; est enim astronomicae disciplinae optimus indicator. Dicendo enim quatuor cardines mundi, schemate quadranguli terrarum orbem depinxit. Hunc autem psalmum a doctissimo Patre Augustino reperi fuisse divisum; quem ita se populo commemorat explanasse, ut eum iam non adeo crederet exponendum. Hoc nos, in quantum concessum est, imitantes, universos psalmos adhibitis divisionibus credidimus partiendos: iudicantes explanationibus nostris non minima praebere solatia, quod tanti Patris monstravit auctoritas. |