monumenta.ch > Cassiodorus > 104
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIII <<<     >>> in Psalmum CV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIV

1 Alleluia.
2 Hoc verbi decus a praesenti psalmo fecit initium, nec ante a quoquam reperis positum, quamvis multi scriptores fuerint primitus Hebraeorum. Scire autem debemus Alleluia neutri generis esse definitum; quod et sanctus Hieronymus in expositione eiusdem psalmi evidenter designat, quod eum in Hebraicis fontibus credimus invenisse. Et ideo ubicunque se locus attulerit, a doctissimo viro praefixam regulam subsequemur: quoniam unum atque integrum manere debet, quod nullius linguae praesumptione mutatum est. Alleluia enim apud ipsos dicitur, laudate Deum; id est, allelu, laudate; ia quippe invisibilem significat Deum; quod unum ex decem nominibus esse Dei, in epistola ad Marcellam Hieronymo traditur exponente, qui dixit: Primum Dei nomen est El, id est, fortis. Deinde Eloim et Eloe, quod utrumque dicitur Deus. Unde geminatum frequenter invenitur, ut est, Deus Deus meus, respice in me [Psal. XXI, 2]: et illud, Deus Deus meus, quare me dereliquisti? et, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo [Psal. LXII, 2], et his similia. Quartum Sabaoth, quod est exercituum. Quintum Helion, quem nos excelsum dicimus. Sextum Esereheie, quod in Exodo legitur: Qui est misit me [Exod. III, 14]. Septimum Adonai, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum la, quod Deo tantum applicatur, et in Alleluia extrema syllaba sonat. Nonum Tetragrammaton, quod ineffabile nuncupatur. Decimum Saddai, id est robustum et sufficientem ad omnia perpetranda, et caetera. Novus plane titulus et dicti ipsius brevitate conspicuus; hoc Ecclesiis votivum, hoc sanctis festivitatibus decenter accommodum. Hinc ornatur lingua cantorum: istud aula Domini laeta respondet, et tanquam insatiabile bonum tropis semper variantibus innovatur. Et ideo exspectanda [ed., expetenda] sunt suavia dicta psalmorum, quibus tam dulcis praeco praemittitur. Quid enim sequi potest, hinc datur intelligi, ubi et titulus ipse laudatio est. Notandum praeterea quod per omnes hos viginti psalmos qui Alleluia titulo praescribuntur, id est praesentem CIV, CV, CVI, CX, CXI, CXII, CXIII, CXIV, CXV, CXVI, CXVII, CXVIII, CXXXIV, CXXXV, CXLV, CXLVI, CXLVII, CXLVIII, CXLIX, CL, Domini magnalia describantur, et copiosa in eis exsultatione gaudetur [mss. A., B., F., gaudendum]. Quorum numerus parili societate Novi et Veteris Testamenti gloriam fortasse designat, ut potentia Creatoris semper debeat et ubique laudari. Evidentiorem vero causam non invenimus, cur in his tantum psalmis Alleluia sit positum.
3 Divisio psalmi.
4 Sciens propheta populum Hebraeorum offendisse frequenter Dominum (quoniam spem suam in temporalibus rebus beneficiisque posuerunt), prima parte fideles admonet ut eum spiritualiter semper exquirant. Secunda per patriarcharum exempla eorum corda confirmat, ostendens illos a Domino non fuisse derelictos, qui eius imperio servierunt. Tertia parte dinumerat quanta et qualia patribus eorum virtus divina praestiterit: pericula Ioseph honoresque describens, introitum in Aegyptum commemorans Hebraeorum. Quarta refert quemadmodum Israeliticus populus ab inimicis suis iussione Domini per Moysen et Aaron diversis plagis Aegyptiorum fuerit vindicatus. Quinta describit quanta Hebraeis praestiterit in deserto; ut non in temporalibus bonis gauderent, sed ut magnis beneficiis deliniti, iustificationes eius et legem devoto pectore custodirent. Sic longitudo psalmi compendio divisionum per partes missa dulcescit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Confitemini Domino, et invocate nomen eius; annuntiate inter gentes opera eius. In hoc versu tribus constat partibus ordo dictorum. Primo dicit, Confitemini Domino, id est, laudate eum, et bonis factis gratiam vobis Divinitatis acquirite: quia idipsum est laudare Dominum, ore illi honorem deferre, et operibus eius iussiones efficere. Illa enim confessio hic intelligenda est, quae Domini praeconia celebrare non desinit, quando et subsequentia tale votum actionemque declarant. Deinde Dominum commonet invocari; ut post ministerium sanctissimae laudis grate possimus audiri. Praemittendum est enim boni aliquid, ut Iudex nos placatus exaudiat. Tertio dicit, annuntiate inter gentes opera eius; quod bene potest gloriosis evangelistis, et sanctissimis apostolis, et nunc sacerdotibus convenire, qui per gentes universas magnalia eius annuntiare noscuntur.
7 (Vers. 2.) Cantate ei et psallite ei, narrate omnia mirabilia eius. Exponit quod superius dixit, Confitemini Domino. Cantate enim ad hymnos pertinet offerendos; psallite ad pias operas explicandas. Et tunc dixit narranda mirabilia, quando fuerint duo ista praemissa. Omnia enim, significat ista quae dicturus est. Non est enim humanarum virium omnia narrare quae virtus Divinitatis operatur, sicut in centesimo quinto psalmo dicturus est: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius [Psal. CV, 2]? Sed istud schema dicitur a parte totum, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nec aliter recte potest Evangelii dictum illud intelligi: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]; quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est.
8 Vers. 3. Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Ne quis forsitan suis viribus applicaret, cum boni aliquid operatur, cautus doctor fragiles monet dicens, non in sensu proprio, sed in Domino esse gloriandum; ut iactantiam falsam refugiant, cum haec a Divinitate concessa esse cognoscant; sicut et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea [Psal. XXXIII, 3]. Non ergo vetat ut laudemur, quia bonis actionibus non potest res ista denegari; sed ut in Domino laudemur, qui praestat illa quae bene gerimus. Et ut consolationem de tali re sumerent, adiecit: Laetetur cor quaerentium Dominum; scilicet inde laetetur, si praedicatur in Domino; non autem si de suo posse laudatur. Praecipuum nobis et gloriosum siquidem esse debet, quando nomen eius extollitur, qui nobis beneficia profutura largitur. Unde nimiae impudentiae fuit aliquid quosdam adversus hoc dicere, contra quos non tam crebra testimonia, sed pene lex tota prolata est.
9 (Vers. 4.) Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Hortatur ut se ad praemia futura confirment, qui eum quaerere delegerunt. Sed istud desiderium, ista inquisitio non est hic aliquo tempore finienda: quoniam addidit, semper, maxime cum legatur: Qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur [Luc. II, 10]. Nam quod dicit, quaerite faciem eius, praesentiam significat, quam solus quaerit humilis ac devotus. Iudicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit; et cum praesentiam eius cupit, a prava se actione suspendit. Quaesivit enim faciem Iudicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex [II Tim. IV, 7, 8]. Talis ergo iuste faciem iudicis quaesivit, qui se coronandum esse Domini miseratione praesensit.
10 (Vers. 5.) Mementote mirabilium eius quae fecit; prodigia eius, et iudicia oris eius. Venit ad secundam partem, ubi patriarcharum nomina et beneficia refert; ut plebs devota possit advertere, nullum Domino inani devotione serviisse. Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri; prodigia ad plagas quas misit in Aegyptum; iudicia oris eius, quoniam cuncta complevit quae Moysi suo famulo promisisse dignoscitur. Sic in uno versiculo quae subter latius dicturus erat, propositionis loco breviter ante praefatus est. Hoc tamen totum sentiri mavult de Christo Domino. Quod argumentum dicitur a persona.
11 (Vers. 6.) Semen Abraham servi eius; filii Iacob electi eius. Subaudiendum est quod superius dixit, Mementote. Perscrutandum est autem quod in magna discretione propheta Abrahae semen, servos appellat, filios Iacob electos Domini esse commemorans. Iudaei enim contumaces quos hic mavult intelligi, carnis Abrahae semen fuerunt; quos merito servos dicit, quoniam perfidia faciente filii esse noluerunt, quibus ipse Dominus dicit: Vos si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis [Ioan. VIII, 39]. Filios Iacob vero significat fidelissimos Christianos, qui haeredes Domini esse noscuntur.
12 (Vers. 7.) Ipse Dominus Deus noster, in universa terra iudicia eius. Monetur semen Abrahae et semen Iacob, ut Salvatorem nostrum non unius gentis Deum, sed Dominum credant esse terrarum. Nam sicut ubique dilatata est Ecclesia, ita per orbem propagata sunt eius sine dubitatione iudicia. Dicendo enim, Ipse Dominus, commonet illum intelligi debere, quem populi Iudaeorum crucifigendum esse decreverunt. Sed qui hanc vocem non advertunt, ipsi se specialiter a patriarchis alienos esse profitentur.
13 (Vers. 8.) Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Memor fuit, cum promissa complevit. In saeculum, in aeternitatem, quia quidquid Dominus promisit perenni firmitate mansurum est. Testamenti sui, prophetarum significat praedicationes, quas de Verbi incarnatione praedixerunt. Sequitur, quod mandavit. Mandare est per alium aliquid dicere; quod utique factum est, quando prophetis datum est futura prophetare. In mille generationes; finitum pro infinito positum est, quod tamen saeculi istius fine concluditur, ubi generatio humana sequenti sibi aetate succedit.
14 (Vers. 9.) Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
15 (Vers. 10.) Et statuit illud Iacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum. Ad illud respondet quod superius dixit testamenti sui. Illa enim quae in Veteri Testamento Abrahae et Isaac patriarchis promissa sunt vel iurata, statuit ea, id est firmavit Iacob et Israel, in Novo scilicet Testamento quod est aeternum. Iacob enim et Israel Christiana tempora plerumque significare saepe iam dictum est. Novum vero Testamentum proprie dicitur aeternum, quia nullum illi aliud aliquando succedit, in quo est omnium promissorum completa perfectio.
16 (Vers. 11.) Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Chanaan interpretatur humilis. Ergo humilium terram convenienter Christianos accepturos esse significat. Hoc est quod superius dixit, testamentum aeternum. Haec enim terra humilitatis et inclinationis sic a fidelibus accipitur, ut aeterno munere teneatur. Funiculus autem haereditatis, huius mundi significat tortuosas angustias, quas Dominus pro salute cunctorum sua passione dissolvit. Illius enim susceptio carnis nostra probatur haereditas, in qua aeterna patrimonia vitae coelestis accipimus, si ea fixe atque integerrime credere mereamur. Nam ista comparatio ab eis tracta est, quibus agri ac possessiones tenso fune dividebantur.
17 (Vers. 12.) Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea.
18 (Vers. 13.) Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Venit ad tertiam partem, in qua consequenter enumerat quanta patriarchis virtus divina praestiterit. Denique vide quid sequitur.
19 (Vers. 14.) Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.
20 Vers. 15. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Hic tempus illud significat, quando rex Aegyptiorum divinitus admonitus est ne Abrahae nocere praesumeret; quod simili modo de Isaac constat effectum. Quapropter evidenter ostenditur divina protectio, ut eorum salus non humanis viribus, sed superno munere praestaretur. Illud quoque perscrutandum est quod supra memoratos patriarchas christos appellare delegerit, cum adhuc non fuisset unctio celebrata. A Saul enim haec res sumpsit initium. Sed quoniam erant in spiritu Christiani, eiusque fidei probantur esse devoti, sicut de Abraham Dominus dicit: Concupivit diem meum videre; vidit et gavisus est [Ioan. VIII, 56], merito ergo appellati sunt sacro nomine, quos iam Christi fides probabatur amare. Nam et ipsa Domini verba sunt posita dicentis: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
21 (Vers. 16.) Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Significat tempora Pharaonis, quando in Aegypto septem annis fames saeva grassata est. Et quamvis fames substantialis non sit, sed sola est discessio copiarum, sicut nox appellatur solis absentia: vocata tamen dicitur tanquam aliqua persona subsistens quae potuisset audire. Sed Scripturarum divinarum mos est taliter loqui, ut est illud Apostoli: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt [Rom. IV, 17]. Sequitur, et omne firmamentum panis contrivit, id est triticeum fructum perduxit ad nihilum; quod revera hominum esse noscitur firmamentum, sicut in superiori psalmo dixit: Et panis cor hominis confirmat [Psal. CIII, 15].
22 (Vers. 17.) Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph. Ante patriarchas quos superius memoravit, misit Ioseph, quem merito dixit virum, quia multa passus viriliter cuncta sustinuit. Considerandum est etiam quod dicit eum Dominum misisse, qui fratrum suorum iniquitate distractus est. Novit enim Deus bene uti malis alienis; et sicut peccatores praecepta eius exsecrabiliter convertunt, ita illo disponente facta pessimorum ad eventus prosperos transferuntur. Nam venundatus Ioseph ad servitium pervenit ad gloriam, et ipse postea fratrum misertus est, qui eum crudeliter perdere decreverant. Sic enim omnia illi adversa feliciter contigerunt, ut missio facta sit Domini, Ioseph dolosa venditio; sicut et ipse suis fratribus dixit: Pro salute enim vestra misit me Deus in Aegyptum [Gen. XLV, 5]; et iterum ipse dicit: Vos quidem cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum [Gen. L, 20]. Quae vero pertulerit, consequenter exponit. Ordo autem verborum talis est: Misit ante eos virum Ioseph, qui in servum venundatus est. Istud enim, Qui, subaudire debemus, ut nobis constet absoluta locutio.
23 (Vers. 18.) Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransivit anima [ms. F., animam] eius. A praeposito Pharaonis Putiphar, Ioseph quidem redactus est in carcerem; compedes autem accepisse non legitur. Sed fieri potuit ut qui in ergastulo retrusus est, et ferreis nexibus ligaretur, maxime qui in tanto crimine fuerat accusatus. Nec illud discrepat quod ibi narratum est, miseratione custodis carceribus fuisse praelatum; fieri enim potuit ut et ista praecederent, et illa sequerentur. Quapropter ipse Scripturas divinas probabiliter intelligit, qui singulis quibusque locis crediderit inesse veritatem. Nam et in centesimo tertio psalmo dictum est: Qui facit angelos suos spiritus, quod utique in Genesi non legitur. Sed Spiritus sanctus aliqua in praecedenti relatione praetermittit, ut subsequentia gratiam reperiant, cum causae veritate servata aliquid novitatis edicunt. Refert ergo humiliatos pedes in compedibus, ut afflictionem corporis indicaret. Addidit, ferrum pertransivit anima eius, ut nec ipsa anima a poenis probaretur excepta. Nam quamvis condolendo corpori subiecta sit passioni, habet tamen et proprias poenas, cum gravi cogitatione torquetur. Pertransivit anima ipsius ferrum, quando in has redigebatur angustias: ne inter mala quae iniuste passus est, praevalerent in eum et crimina falsitatis. Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis, quae in aestuante anima pervagatur, dum de futuris sollicita, iam mala patitur quae timere non desinit. Talis illa in Evangelio locutio est, ubi Simeon dicit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius [Luc. II, 35]: significans habituram matrem gloriosam tristitiam dominicae passionis. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae credimus adnotandum.
24 (Vers. 19.) Donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum. Superiori sententiae hic versus adiunctus est. Dicit enim tandiu cogitationem Ioseph fuisse gravissimam, donec tempus veniret, ubi verbum eius a rege Pharaone pro interpretando somnio quaereretur. Tunc enim et gloriam reperit, et claustra carceris laetus evasit. Sed quod dixit, verbum eius, loquentis indicat propriam vocem. Caeterum ipsius non fuit, quod ei divina inspiratione collatum est. Denique sic sequitur, Eloquium Domini inflammavit eum. Inflammavit, utique ad loquendum vivaciter incitavit, ut coram principe futura diceret cum fiducia veritatis. Intus enim coelestis flammae lumen accepit, ut praevideret talia quae regni illius sapientes doctoresque superarent.
25 (Vers. 20.) Misit rex et solvit eum; princeps populorum et dimisit eum. Misit significat ministros qui regiis iussionibus obsecundant. Regem, Pharaonem dicit, in cuius regno fuerat carceri mancipatus. Solvit, scilicet a reatu quo tenebatur astrictus. Sequitur, Princeps populorum et dimisit eum. Ipse est princeps Pharao, quem superius regem dixit; sed propter gratiam locutionis verba variavit. Dimisit eum, id est claustra carceris fecit exire; ut qui terrarum Dominum a cogitationum angustiis liberaverat, ipse iam nullatenus ergastula pateretur. Sed ne sola illi concessa videretur esse dimissio, dicit etiam quo honore ditatus est.
26 Vers. 21. Et constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
27 (Vers. 22.) Ut erudiret principes suos sicut seipsum, et seniores suos prudentiam doceret. In his duobus versibus, quam potestatem dederit Pharao Ioseph, evidenter exponit. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae, quando eum currum fecit ascendere, et praeconis voce celeberrima nuntiari hunc secundum dominum esse post regem. Quae potestas a praefectis hodieque retinetur, qui et vice sacra iudicant, et cunctarum provinciarum potestatem maximam habere noscuntur. Sed in his rebus ditionem dedit illi, quam sibi. In subsequenti autem versu, supra ipsum cognoscitur esse quod tribuit; dicit enim, ut erudiret principes suos sicut seipsum. Hoc secundum gentilem intellectum Pharaonis debemus accipere, qui credebat primarios populi sui in hanc sapientiam pervenire potuisse, ut et ipsi somniorum interpretes esse mererentur, et ad tantam doctrinam scientia eorum potuisset adduci, ut consulti de re dubia certa loquerentur. Nam si eos sancto viro in discipulatum fidei tradidisset (unde illum Domino placuisse manifestum est), fuisset utique illis Synagogae ordo noviter institutus. Sed cum talia non legantur, minime religionem desiderasse, sed tantum divinationis eius gloriam quaesiisse credendus est more gentilium, qui futurorum [ms. G. et ed., ad futura] cupidi, unde proveniat ipsa revelatio, non appetunt intueri.
28 Vers. 23. Et introivit Israel in Aegyptum, et Iacob habitavit in terra Chanaan. Ordinem rerum competenter exsequitur, quia post illa quae dicta sunt, iubente Pharaone cognatio Ioseph ad terras Aegypti eodem ordinante deducta est; quod Genesis suavis textus explanat [Gen. XLVI]. Sed Israel qui dictus est, ipse est et Iacob. Verum ne eadem verba repeteret, diversitate nominum revelationis suae dicta variavit; nam Israel egressus ex Aegypto habitavit in terra Chanaan. Chanaan vero fuit filius Cham nepos Noe, ex quo Aegyptii trahere leguntur originem.
29 (Vers. 24.) Et auxit populum suum nimis, et confirmavit eum super inimicos eius. Auxit populum suum fecunditate nascendi, quando ibi rarissima fuit mulier quae non habuit partum. Confirmavit autem eum super inimicos suos, quando illis crescentibus, Aegyptiorum turba notissimis plagis vehementer affecta est. Hic enim per quamdam propositionem dicuntur in summa quae gesta sunt. Caeterum quemadmodum singillatim facta sint, consequenter exponit.
30 (Vers. 25.) Convertit cor eorum ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Venit ad quartam partem, ubi Aegyptios memorat Hebraeis invidiam habuisse saevissimam, atque eos operibus subiecisse durissimis. Praestando enim felicia populo Israelitico, convertit Dominus ad odium et dolos cor Aegyptiorum, non quia ipse mali auctor est, sed praestando aliis beneficia, mentes excitavit obliquas. Necesse est enim ut scelerati homines alienis prosperis intumescant, qui se norunt mereri non posse similia; sicut in sacrificiis Cain et Abel factum est, quando unius sacrificium respuit, alterius libenter accepit. Sequitur, dolum facerent in servos eius. Consequens erat ut post conceptum odium saeviens populus ad dolosas machinas perveniret. Illud enim significat, quando eis lateres facere praeceperunt, et pro labore geminando negatae sunt paleae, et caetera quae in ille saevissimo dominatu plebs Hebraeorum Domino devota sustinuit.
31 (Vers. 26.) Misit Moysen servum suum, et Aaron quem elegit ipsum. Istos ad Pharaonem quasi quosdam testes constat a Domino destinatos, ut populum sibi placitum abire permisisset illaesum. O inaestimabilis pietas Omnipotentis! Ab homine fragili petebat fieri, cuius ordinationi a nulla creatura poterat obviari, ut revera nos infirmos doceat qua moderatione vivere debeamus, quando voluntates suas Creator sanctus sub tanta clementia peregisse cognoscitur. Intendamus quoque et istud genus locutionis Scripturae divinae esse proprium. Suffecerat enim dici, quem elegit; sed addidit, ipsum, ut hoc quoque evidentius explanaret. Quae forma locutionis in Scripturis divinis creberrime reperitur, sicut est et illud: In quo habitavit in ipso [Psal. LXXIII, 2].
32 (Vers. 27.) Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Chanaan. Posuit significat collocavit in eis, Moyse scilicet et Aaron, verba signorum et prodigiorum, quae ab eis praedicabatur Dominus esse facturus. Signa sunt quasi vestigia aliqua futurarum sive praeteritarum rerum; prodigia vero pertinent ad mirabiles eventus, qui in rerum ordine antea non fuerunt. Prodigium enim dictum est ab eo quod porro dicat. Sed haec signa et prodigia in Aegyptiis facta sunt, ut, sicut multorum Patrum dicit auctoritas, aliquid portenderent Christiano populo subsequenti; quod suis locis aptissime commonemus.
33 (Vers. 28.) Misit tenebras et obscuravit eos: quia exacerbaverunt sermones eius. Leguntur quidem Aegyptii aeris tenebras inter plagas reliquas pertulisse; sed melius intelligamus corda eorum fuisse potius obscurata, qui Domini praecepta contemnebant. Exacerbaverunt autem significat acerbe acceperunt, aut certe iniuriosis abominationibus respuerunt. Nam in plagarum ipsarum enumeratione competens fecit initium. Non enim ad reliqua venire potuissent, nisi obscuratis sensibus incurrissent profundissimam caecitatem; quod et hodie sic fieri peccantium usus ostendit.
34 (Vers. 29.) Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dicit secundam plagam, quae in historia Exodi prima legitur; sed ipsae plagae futurae cladis indicia nuntiabant. Convertit enim aquas eorum in sanguinem, quoniam erant inter maris Rubri fluenta perituri. Pisces eorum occisi sunt, ne spes vivendi hominibus relicta videretur, quando illud est inter latices mortuum, quod nativo elemento probabatur enutritum.
35 Vers. 30. Misit in terram eorum ranas, et in cubilibus regum ipsorum. Haec tertia est. Ranarum eis societatem dedit, quia et ipsi locum accepturi probabantur aquatilem; a quo signo nec reges eorum, id est priores excepti sunt, quando erant altissimae abyssi demersione morituri. Sed hoc inter caetera plus videtur esse mirabile, ut nec regum domus ab hac plaga cernerentur exceptae, quibus multorum ministeria talia poterant submovere portenta; ut evidenter detur intelligi, nullis opibus nullisque solatiis divinis posse iussionibus obviari.
36 (Vers. 31.) Dixit, et venit cynomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. Quarta plaga subsequitur, Dixit, et venit. In magnam significantiam duo ista coniuncta sunt, quia Divinitatis imperium nullum potest sustinere tarditatis obstaculum. Nam si evidenter intendas vel ipsa verba quae sibi videntur esse sociata, tamen per syllabas suas aliqua mora protrahuntur. Iussio autem Domini non dilatat tempus, quando iam ipsa voluntas effectus est. Cynomyia significat muscam caninam, quae caeteris muscis omnino mordacior est, et importunitate sua violentior, unde infesti ac saevissimi animalis derivativum nomen accepit. Ciniphes genus est culicum fixis aculeis permolestum, quas vulgus consuevit vocare zinzalas. Agnoscant homines qui fatuis elationibus intumescunt, quoniam Pharao ille saevus et durus nec muscis par esse poterat, qui se de tanta regni elatione iactabat. In omnibus autem finibus eorum dicit, ne quis Aegyptiis locus a perniciosa clade sentiretur exceptus.
37 (Vers. 32.) Posuit pluvias eorum in grandinem, ignem comburentem in terra [ms. E. et ed., terram] ipsorum.
38 (Vers. 33.) Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Ultio quinta narratur. Similis est superiori sententiae et ista locutio, ubi ait: Posuit in eis verba signorum suorum. Posuit, statuit significat ac decrevit. Aegyptiorum enim adhuc plagarum enumeratio perseverat, ut pluvia quae ad fecunditatem terrae datur, converteretur in grandinis noxiam vastitatem; cuius ictus non minus intercipit, quam ubi lapidum copia densa ceciderit. Haec agrorum liquoreum probatur incendium, cum tactu noxio fructus arefacit, quoscunque saxatilis unda percusserit. Ignem vero comburentem, fulmina significat, quae solent excitata tempestate desaevire. Sequitur, et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Quod dicit, percussit, ad superiora respicit, sive grandinem, sive fulmina, quae coelestis potentia terris velut tela infesta iaculatur. Et ne tantum ficulneas putares, aut vineas esse percussas, addidit, omne lignum finium eorum; ut et sata non dubitares eversa, ubi arborum quoque robora cognosceres fuisse contrita. Maiora enim continent intellectum minorum.
39 (Vers. 34.) Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus.
40 (Vers. 35.) Et comedit omne fenum terrae eorum et omnem fructum terrae ipsorum. Sexta inchoat plaga. Sed et haec locutio superiori sententiae similis approbatur, id est, Dixit, et venit cynomyia et ciniphes. Locusta vero mater bruchi est, quem mala fecunditate progenerat, quae ad illam praedam quasi convocatus exercitus cum sua prole descendit. Et ne crederes inaniter deductum, omnem fructum terrae illius ab eis dicit esse consumptum.
41 (Vers. 36.) Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum. Venit ad septimam, quantum ad hunc psalmum pertinet, novissimam plagam, ubi iam victi Aegyptiorum populi malorum numerositate cesserunt. Nam quemadmodum amplius tolerare poterant, qui et omnia dulcia perdiderant, et desolatos se ipsis quoque victualibus sentiebant? Sic graviter per partes perit, qui divinis iussionibus reluctandum esse putaverit. Hic nonnulla quaestio videtur oboriri, cur septem Aegyptiorum plagas tantum psalmus iste commemoret, cum decem sint in Exodi narratione descriptae. Frequenter diximus in Scripturis divinis a parte totum debere sentiri, sicut in Evangelio legitur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]; quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est. Sic, commemorata carne, simul et anima suscipi debere cognoscitur; quod multis locis invenis esse praedicatum. Deinde quod septenarius numerus Spiritus sancti virtute probatur esse perfectus. Merito ergo decem plagas in septenarii numeri relatione conclusit, ut totum perfectum intelligeres, cuius partem dictam esse sentires. Deinde congruum fuit ut rem notam varia relatione describeret, cum Aegyptiorum poenas, et totidem Hebraeorum beneficia praedicaret. Sic non diversum, sed causa varietatis videtur esse pulcherrimum. Sive (ut Patri Augustino placet) libera est laudatio a lege narrantis: nam qui texit historiam, necesse habet omnia commemorare plenissime; qui vero laudat, pauca de plurimis tetigisse sufficiet. Breviter ergo priora dicit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat utique retinentes. Et quoniam est in subsequenti divisione dicturus septem beneficia Dominum Hebraeo populo praestitisse, praemisit septem plagas inimicos Aegyptios accepisse, ut numerus ipse (sicut arbitrari possum) bonarum et malarum rerum in hoc psalmo comprobabilis haberetur.
42 (Vers. 37.) Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Enumeratis plagis quas dedit Aegyptiis, venit ad quintam partem, in qua totidem beneficia Hebraeis dicit esse collata. Ait enim: Et eduxit eos in argento et auro. Primum itaque beneficium fuit, ut populus longa servitute confectus, non egenus inanisque discederet. Aurum et argentum Israeliticum populum ab Aegyptiis praecepto Domini discedentem legimus accepisse, ut non repentina subreptio, sed longae operationis merces esse videatur. Et quia dubitari non potest omnia Dominum iusta praecipere, sine culpa videtur factum, quod eius imperio constat impletum. Quapropter sequitur secundum beneficium, ut illa necessitate migrationis nullus infirmitate corporea potuisset affligi; quatenus omnia navanter [Mss. A., B., F., ovanter] implerent quae illis praecipiebantur a Domino.
43 (Vers. 38.) Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia cecidit timor eorum super eos. Diligenter hunc versum debemus inquirere. Constat enim discedente populo Hebraeorum Aegyptum non fuisse laetatam, quando eum persequendum esse iudicavit; sed postquam illi demersi sunt qui ad insequendos Hebraeos ire decreverant, tunc qui in Aegypto remanserant omnino laetati sunt, quia similia minime pertulerunt. Reddit enim hanc causam cum dicit, quia cecidit timor eorum super eos. Ipse enim timor fuit, ut in favore gentis Hebraicae ipsa quodammodo viderentur elementa pugnasse. Et intende quia per figuram metonymiam, quae Latine transnominatio dicitur, Aegyptum, non Aegyptios memorat fuisse laetatos. Per id enim quod continet, id quod continetur ostensum est.
44 (Vers. 39.) Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Utrumque munus contra temporis inclementiam probatur esse concessum. Nubes data est, ut solis temperaret ardorem; ignis concessus est, ut tenebrarum potuisset auferre caliginem, Hoc est tertium, quod Israelitico populo constat esse concessum.
45 (Vers. 40.) Petierunt carnes, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Intuere quemadmodum superata sunt vota desiderantium. Carnes petit populus Hebraeorum, et coturnices accepit. Constat enim tam in volatilibus quam in quadrupedibus carnes esse sine dubio dulciores. Deinde unum postulavit, et geminata venerunt. Sequitur enim, et pane coeli saturavit eos. Sunt enim ista Exodi lectione notissima, quando coturnices in modum imbris densissimi depluebant [ed., defluebant]; manna quoque ut Iudaeus populus satiaretur, accepit. Sed ut haec in praefigurationem facta monstraret, non dixit, manna, sed pane coeli, quatenus in illo munere Domini Salvatoris sentiretur adventus. Ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit [Ioan. VI, 51]. Manna quippe dicitur, sicut in septuagesimo septimo psalmo declaratum est, quid est hoc? Cuius nominis auferens quaestionem, quod interrogatio illa mannae perquirebat, expressit dicendo, pane coeli saturavit eos. Sic enim et coeli Dominus indicatur, et quid sit manna evidenter agnoscitur [ed., ostenditur].
46 (Vers. 41.) Disrupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. Hoc quoque in figuram gerebatur Domini Christi, ut petra aquas profudisset irriguas. Christus enim Dominus petra spiritualis est, qui vitales aquas emanat, unde satiatum desiderium animae sitim nesciat ulterius sustinere. Abierunt in sicco flumina, significat gentium peccatores, qui merito sicci dicuntur; quoniam delictis siccabuntur urentibus [ed., arentibus]; isti imbre Domini virescentes, in novum hominem pullularunt, de quibus Dominus dicit: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat [Luc. XIX, 10].
47 (Vers. 42.) Quia memor fuit verbi sancti sui, quod locutus est ad Abraham puerum suum.
48 (Vers. 43.) Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. In his duobus versibus, miraculorum quae superius dixit causa narratur; ideo enim dicuntur facta, quoniam Abrahae constabant esse promissa. Et respice quod dicit, electos suos eduxit in laetitia: quoniam illi qui murmuraverunt Domini furore percussi sunt.
49 (Vers. 44.) Et dedit eis regiones gentium; et labores populorum possederunt.
50 (Vers. 45.) Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Venit ad septimum beneficium. Dixit enim primum, eductos in auro et argento; deinde ex eis nullum infirmatum; tertio expansam nubem, quae et lumen praestaret in tenebris, et in die removeret solis ardorem; quarto coturnicem datam; quinto refert coelesti pane satiatos; sexto in locis aridissimis aquas irriguas emanasse; ad postremum promissionum veritatem fuisse completam, ut eis et regiones gentium traderet, et labores inimicorum pietate copiosissima largiretur. Quod enim dixit, regiones gentium, ad possessionem videtur pertinere terrarum; labores vero populorum, ad divitias longo tempore congregatas. Et ne in praesentibus rebus haererent corda mortalium, intulit spiritualia bona, ut eius debeant et requirere et custodire mandata, ne tantum in illis spem haberent; quae si ad tempus deliniunt, non tamen ad coelorum regna perducunt, sicut Apostolus dicit: Quod si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Iustificationes autem eius sunt, ut Deum toto corde diligamus, proximos tanquam nos amemus, patrem veneremur, filium charum habeamus, et caeterae iustitiae, quae in diverso rerum genere sunt praeceptae. Has admonet custodire [ed., custodiri], quia earum rerum evidens est et absoluta praeceptio. Lex vero eius fuit die sabbato debere requiesci, in Pascha agnum anniculum immolari, sacerdotes cum veste mystica ad altare accedere, et caetera quae in hunc modum a Domino praecepta noscuntur. Sed haec et his similia non corporaliter, sed spiritualiter sunt quaerenda. Ideo enim addidit, requirant, quia novit praecepta legis umbram et speculum esse futurorum.
51 Alleluia.
52 Hoc non otiose percipias, quod aliis psalmis alleluia in capite et in fine ponitur, aliis vero in solo titulo praenotatur. Isti enim qui in capite fineque concordant (ut opinor) ad illam intelligentiam referendi sunt quam in psalmis esse diximus qui capite et fine similiter terminantur, ut sunt praecedentes centesimus secundus et centesimus tertius. Sive quia expressius semper infunditur, quod sententia iterata geminatur, ut est, Non sic impii, non sic; et, fiat, fiat; vel, Amen, amen, dico vobis; et Abba, Pater; hoc est enim Abba, quod Pater. Sit forte et alia causa quae latet. De hac autem re nec a doctoribus nostris aliud potuimus accipere, nec nobis est aliquid amplius sentire concessum.
53 Conclusio psalmi.
54 Ecce utrumque alleluia cantatum est, decursus est psalmus coelesti laude plenissimus, qui et praeterita veraciter referret, et in futuris nos salubriter commoneret. Passi sunt Aegyptii dignissimas ultiones; acceperunt Iudaei dona coelestia. Nunc unusquisque nostrum exspectet eorum retributionem, quorum imitatur exemplum. Inspiciendum est autem lumine cordis quod in fine psalmi positum est, ut ad iustificationes Domini, et in lege eius tota mentis intentione dirigamur. Nam et si bona temporalia suscipimus, sicut Abraham, Isaac, Iacob caeterique fideles qui abundanti facultate floruerunt, in illam partem esse potius debemus intenti, unde ad coelorum possimus regna perduci. Ista enim quae delectabilem videri faciunt mundum, in aeternitate non habent locum. Meminisse autem debemus hunc psalmum secundum esse horum qui dum miracula Hebraeis collata describunt, per figuram allegoriam [ms. G. et ed., allegoricam], quae aliud dicit, aliud significat, ventura Christiani populi sacramenta declarant.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIII <<<     >>> in Psalmum CV
monumenta.ch > Cassiodorus > 104